장음표시 사용
141쪽
LIBAR II. I 'TRotitia, & certitudo bona, & plena informatio haberi possit, citin contra Historia temporis praesertim quae aetate Scriptoris multo antiquior siti necessario in memoria rerum saepius fatiscat, & veluti spatia vacua continear quae t enio & conjectitra occupari, & suppleri latis licenter consueverunt. Hoc tamen ipsum, quod de Relationum
sinceritate dicimus, cum exceptione intelligendum est. nam fatendum certe est, cum humana omnia ex parte laborent, & commoda cum incommodis sere perpetuo conjuncta sintὶ hujusmodi relationes , praesem tim si sub ipsa rerum gestarum temporaedantur, scum saepius vel ad gratiam , vel
ad invidiam scribantur,l omnium narrationum merito maxime suspectas esse. Sed rursus huic incommodo etiam illud eonnastitur remedium; quod illae ipsae Relationes, cum non ex una parte solummodo, sed pro factionibus, & partium studiis, ex utraque parte semper fere edantur, viam hoc
pacto quandam veritati, tanquam inter extrema , aperiunt & muniunt: atque postquam contentiones animorum deserbuerint, Historico bono & prudenti, non pesisima historiae persectioris materia, & Sementis sunt.
Quod vero ad ea, quae in his tribus historiae generibus desiderari videantur; dubium certe non est, quin plurimae historiae parti-
142쪽
Hg DE A uo M. SCIENT.culares ide talibus loquimur quae esse possint alicujus dignitatis, aut etiam mediocritatis , cum maximo Regnorum & Rerump. quibus debentur, honoris & nominis detrimento , hucusque praetermissae sint, quas notare perlongum esset. Caeterum exterarum Nationum Historias Exterorum curae relinquens inefortesim in aliena Rep. curiosita non possum non apud Majestatem tuam conqueri, de Historiae Angliae, quae nunc habetur, vilitate & indignitate , quatenus ad corpus ejus integrum; nec non Historiae Scotiae iniquitate & obliquitate,quatenus ad Auctorem ejus recentissimum & uberrimum: Reputans mecum, honorificum admodum Majestati tuae futurum, atque Opus posteritati gratissimum ; si quemadmodum Insula
haec magnae Britanniae, se nunc in unam Monarchiam coalitam,ad sequentes aetates trans mittit; ita in una Historia descripta, a praeteritis saeculis repeteretur; eodem modo quo
Historiam decem Tribuum Regni Judae,tanquam gemellam,Sacra Pagina deducit. Quod es moles hujusmodi historiae, magna certe Mardua , quo minus exacte & pro dignitate
perscribatur, videatur obsutura,ecce tibi memorabilem multo angustioris temporis periodum , quatenus ad historiam Angliae, nimirum ab Unione Rosarum ad unionem Regnorum ; Spatium temporis, quod, meo quidem judicio, majorem recipit eventuum, quae
143쪽
LIBER II. rχ' 'quae raro se ostendunt, varietatem, quam inpari successionum numero uspiam in Regno Haereditario deprehendere licet. Incipit enim ab adeptione Coronae mixta, partim Armis,
partim Jure : Ingressum siquidem ferrum
aperuit, stabilimentum attulerunt Nuptiae; Secuta igitur sunt tempora illis initiis consentanea; simillima fluctibus,post magnam tempestatem, tumores Magitationes suas, sed absque aliqua immani procella, retinentibus, atque gubernatoris prudentia, qui unus inter Antecessores Reges consilio enituit, superatis. Ordine proximus succedit Rex, cujus actiones, licet magis impetu quam consilio administratae, non leve tamen in Rebus Eu-. Topae momentum attulerunt, eas subinde librando, & inclinando, prout ipsae propendebant. Quo etiam regnante, coepit fieri ingens illa Status Ecclesiastici mutatio, qualis
raro admodum prodit in Theatrum. Secutus est Rex minor. Dein tentamentum Tyrannidis , licet illud brevissimum fuerit,instar se-bris Ephemerae. Dein Regnum FGeminae, extero Regi nuptae. Rursus Regnum Fceminae solitariae, & caelibis. Haec omnia demum excepit eventus iste faustus & gloriosus; nimirum hujusce Insulae Britanniae, a toto Orbe divisae, in se unio; per quam Vetus illud 'oraculum, AEneae redditum,quod requiem ei praemonstrabat, . Antiquam exquirite matrem;
144쪽
i3o DE Auci M. SCIENT.supra nobilissimas Gentes Angliae & Scotiae, in nomine illo Tritannia , Antiqua sua Matris , jam convenientes adimpletum sit ; in pignus & tesseram metae, dc exitus errorum& peregrinationis jam reperti. Ita ut, quem admodum corpora ponderosa jactata. antequam ponant & consistant , trepidationes quasdam experiuntur; eodem modo probabile videatur,DivinaProvidentia factum esse, ut Monarchia ista, priusquam in tua Majestate, Regiaque tua Sobole, lin qua speroeam in perpetuum sere stabilitami consiste
rei, & confirmata esset, has tam varias mutationes, & vicissitudines, tanquam praeludia stabilitatis suae, subiret. De nitis cogitantem, subit quaedam Αὐmiratio , tempora ista nostra, haud nosse bona sua ; cum tam rara sit Commemoratio, &conscriptio vitarum, eorum,qui nostro saeculo claruerunt. Etsi enim Reges, & qui absolutum Principatum obtineant, pauci e sse possint; Principes etiam in Rep. libera tot Rebusp. in Monarchiam con ersis haud multi ; utcunque tamen non defuerunt Viri
egregii ilicet sub Regibus i qui meliora merentur, quam incertam & vagam memoriae suae famam,aut elogia arida & jejuna. Etenim hac ex parte, inventum cujusdam ex Poetis recentioribus, quo antiquam fabulam locupletavit, non inelegans est. Fingit ille, in extremitate fili parcarum, numisma quoddam,
145쪽
LI3gR II. I 3Iseu Monile pendere, in quo defuncti nomen 'impressum sit: Tempus autem cultrum Atropi praestolari, & statim abscisso filo, numismata eripere, eaque at portata, paulo post in fluvium Lethes ex gremio suo projicere: Circa fluvium autem, magnam avitim vim , volitare, quae numismata arripiunt, ac postquam in rostris ipsarum paulisper eadem circumtulexint,paulo post per incurjam in fluviudecidere permittunt: Inter eas vero, Cygnos reperiri nonnullos , qui si numisma aliquod cum nomine prehenderint, illico ad templum quoddam illud deferre solebant, immortalitati consecratum. Hujusinodi itaque Cyo ni nostris temporibus fere defecerunt. Quamvis autem plurimi hominum , curis Scmidiis suis nimio plusquam corporibuS mortales, nominis sui memoriam, veluti sumum aut auram despiciant, Animi nil magna laudis egentes ;
Quorum scilicet Philosophia & severitas ab ea radice pullulat, Non prius laudes contempsimus, quam laudanda facers desivimus ;Id tamen apud nos Salomonis judicio non praejudicabit, Memoria justi eum laudibus,
at impiorum nomen putrescit : Altera perpetuo floret, alterum aut in oblivionem protinus abit, aut in odorem tetrum computrescit.
Ac propterea in eo ipsostylo, vel loquendi sermula, qyae recte admodum recepta est,
146쪽
13α DE Au G M. SCIENT.ut defunctis tribuatur, i Felicis memoria, pia memoria, bona memoria) agnoscere videmur
illud, quod Cicero mutuatus id ipsum a Demosthene protulit, Bonam famam propriam esse possessionem defunctorum. Quam quidem possessionem non possum non notare, nostro aevo incultam ut plurimum, & neglectam jacere. Quantum ad Relationes, optandum esset prorsus ut multo major circa eas adhiberetur
diligentia. Quippe vix incidit aliqua actio illustrior, cui non intersit calamus aliquis ex melioribus, qui eam excipere & describere possit. Quoniam autem is perpaucorum hominum esse debet, qui Historiam justam pro' dignitate conseribat, sui ex paucitate Historicorum vel mediocrium satis liquetj idcirco si actiones particulares, sub tempus ipsum quo geruntur, tolerabili aliquo scripto memoriae mandarentur, sperandum esset, eXoIituros quandoque, qui Historiam justam,
ope & auxilio illarum Relationum ,. conscribere posset. Illae enim instar Seminarii esse Possint, unde, cum usus, hortus amplus αmagnificus consereretur. C A P.
147쪽
Partἰt;ο Histori e Temporum, in Hi storiam Vniversalem, oe Particularem, O utriusque Commo da, O Incommoda.
HIstoria Temporum aut Inniversalis est,
aut Particularis ; Haec alicujus Regni, vel Reip. vel Nationis res gestas complecti- tur, illa Vnives Orbis. Neque enim desue Iunt , qui Historiam Mundi etiam ab Origine scripsisse videri volunt, Farraginem rerum, & Compendia narrationum pro Historia exhibentes: Alii sui temporis Ies, per Orbem terrarum memorabiles, tanquam justa Historia complecti posse confisi sunt, conatu profecto magnanimo, atque fructu haud exiguo. Neque enim res humanae ita Impeliis aut Regionibus divis e sunt, ut non habeant inulta connexa ; Quare juvat certe, fata, alicui seculo aut aetati destinata, veluti una ta- bula contenta & descripta intueri. Fit etiam, , Ut plurima scripta non contemnenda, i qualia sunt eae, de quibus antea locuti sumus, Relationesὶ alias forte peritura, neque prelum siepius passura, aut saltem capita ipsorum, in hujusmodi Historiam Generalem recipiantur, atque hoc pacto figantur, & conserventur. Veruntamen, si quis rem rectius perpendat, animadvertet, tam severas esse Historia)usa L ges , ut eas in tanta argumenti vastitate ex
148쪽
x3 DE Aus M. S e r E N T. ercere vix liceat; adeo ut minuatur potius Historiae Majestas molis granditate, quam amplificetur. Fiet enim, ut qui tam vaIta unde quaque persequitur, is in rinationis Religione paulatim remissa, & diligentia sua, quae ad tot res extenditur, in singulis elanguesten te, aures populares, & rumores captet; & ex relationibus non admodum Authenticis, aut hujusinodi aliqua levi densi materia, Historiam conficiat. Quin etiam necesse ei erit, ne opus in immensium excrescat, i plurima relatu digna consulto praetermittere, atque ad Epitomarum rationes saepius delabi. Incumbit etiam aliud periculum non parvum, atque utilitati historiae universalis ex diametro oppositum. Quemadmodum enim universalis historia,narrationes aliquas,quae alias forte fuissent periturae, conservat; ita contra sepenumero narrationes alias satis fructuosas, quae aliter victurae fuissent, propter grata mortalibus rerum compendia, perimit. C A P. IX.
Parthis alia Historiae Temporum. in Annales, Acta Diurna.
E Tiam Historia Temporum recte dividi
tur in Annales, & Diaria: Quae divisio,
licet ex periodis temporum nomina sumat, tamen ad delectum rerum etiam pertinet.. Recte enim Cornelius Tacitus, cum in mentionem Magnificentiae quarundam structu
149쪽
L r a g R II. rarum incidit, statim subdit, Ex dignitate pupuli Rom. repertum esse, res illustres Anna- obm, talia diurnis urbis actis mandare: Applicando Ann libus res,quae ad Statum Reip. pertinent; Acta vero & Αccidentia leviora, Diariis. Meo utique judicio, valere conVC-niret disciplinam quandam Harat dicam, in disponendis non minus librorum , quam personarum dignitatibus. Sicut enim nihil Rebus Civilibus magis detrahit, quam ordinum & Graduum confusio; ita etiam Auctoritati historiae gravis haud parum derogat, si admisceantur Politicis res letioris momenti; quales sunt pompae, & solemnitates, & spectacula,& hujusin odi. Atque sit ne optandum effet, ut illa ipsa distinctio in
consuetudinem veniret. Nostiis vero temporibus , Diario in navigationibus tantum& expeditionibus bellicis, in usu sunt. Apud Antiquos certe R egum honori dabatur, ut acta Palatii sui in Diaria referrentur; quod videmus factum suisse sub Ahasverb Persarum Rege; qui cum noctem ageret insomnem, Diaria poposcit; ubi conjurationem Eunuchorum recognovit: At in Alexandri Diariis, tam pusilla continebantur, ut etiam, si forte ad mensam dormiret , in acta reponeretur: Neque enim sicut Annales tantum gravia, ita Diaria tantum levia complexa sunt; sed omnia promiscue & cursim Diariis excipi bantur, seu majoris, seu minoris momenti. G. 6 C A P.
150쪽
Dg Αuo M. SCIENT.C A P. X. Partiti ecunda Historiae Civilis, in Metam
PO TREMA vero partitio Historia Gi
ea sit, ut dividatur in Meram, aut Mixtam. Mixtura celebres duae. Altera ex Scientia Civili. Altera praecipue ex Naturati. Introductum est enim ab aliquibus genus scribendi, ut quis narrationes aliquas, non in serie historiae continuatas, sed ex delectu au-etoris exceptas conscribat: deinde easdem re- Colat,& tanquam ruminet;& sumpta ab ipsis Occasione, de rebus Politicis disserat. Quod genus historia Ruminata nos sane magnopere probamus , modo hujusmodi Scriptor hoc agat, & hoc se agere confiteatur. Historiam autem Ham ex piosesso scribenti, Politica ubique ingerere, atque per illa filum historiae interrumpere, intempestivum quiddam , Sc molestum est. Licet enim historia quaeque prudentior , Politicis praeceptis, monitis, veluti impraegnata sit, tamen Scriptor ipse sibi obstetricari non debet. Mixta etiam est historia Comographica , idque multipliciter: Habet enim ex historia
Naturali, Regiones ipsas, atque earum Situs, , Ex historia Cimb, Vrbes, - , Mores : Ex Mathematicis, Climata, Scqv bus tractu S mun