Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

L I s x R II 137 di subj aeent. In quo genete Historia, sive

Scientiae, est quod seculo nostro gratulemur. Orbis enim terrarum factus est, hac nostra aetate, mirum in modum senestratus, atque patens. Antiqui certe Zonas & Antipodas

noverant,

i Nosque ubi primus equis oriens a vitanhelis, Hic sera rubens aecendis lumina vester. Idque ipsum magis per demonstrationes , quam per peregrinationes. Verum ut Cartiama aliqua parva, coelum ipsum aemularetur ;atque universum globum terrestrem, magis etiam obliquo& flexuoso, quam collestia lo-lent, itinere circumluerit, ea est nostri seculi praerogativa: ita ut praesens aetas jure in Symbolo tuo usurpare possit, non tantum illud Pim ultra, ubi Antiqui usurpabant Non uia tra; sique insuper illud Imitabile fulmen, ubi Antiqui, Non imitabile fulmen ;Demens qui nimbos, i, non imitabilesviamen ;verum & illud, quod omnem admirationem superat, Imitabile Coelum ; propter navigationes nostras, quibus circa universum terrae ambitum, coelestium corporum more, volvi,

S circumagi saepius concessum fuit. Atque haec piaeclara, in re Nauticis, atque Drbe perlustrando, felicitas, de ulterioribus. tiam progressibus, & Augmentis Scientia- ιuvi, spem m3gnam facero pollit; . preti ser-

152쪽

DE Aun M. SCIANT.tim cum divino videatur Consilio esse decre tum, ut haec duo coaeva sint: Sic enim Daniel Propheta, de novissimis temporibus verba faciens, praedicit, Plurimi pertransi bunt, ct augebitur scientia quasi pertransitus, sive perlustratio mundi, atque multiplex Augmentum Scientiarum, eidem seculo de-1tinarentur: Sicut magna ex parte jam completum videmus ; Quandoquidem tempora nostra, duabus illis prioribus doctrinarumperiodis, aut revolutionibus , salteri apud

Graecos, alieri apud Romanos) eruditione non multum cedant, eas vero in aliquibus Ionge sup rent C A P. XI.

Partitin historiae Ecclesiasticae. in Ecclesiasticam specialem . hil oriam ad Prophetias , O histo

riam Nemeseos.

Historia Ecclesiastica in genere, easdem

sere cum historia Civili partitiones subit. Sunt enim Chronica Ecclesiastica, sunt vita Patrum , sunt Relationes de Ρnodis , &reliquis ad Ecclesiam spectantibus. Proprio Vero nomine, recte dividitur in historiam Ecclesiasticam Generis nomine servato,in Rhistoriam ad Prophetias , & historiam Nomeseos sive Providentia. Prima, Ecclesia militantis tempora , & satum diversum memorat : sive illa fluctuet, ut Arca in diluv/or sive itineretur, ut Area in eremo: si e consistat, ut A

153쪽

LIBER II. I 3'vae Area in templo: hoc est, satum Eeelesia in persecutione, in motu, M in pace. In hac Parte, desectum aliquem non invenio, quin supersunt in illa complura potius quam defiant: Illud sane optarem, ut massae tam praegrandi, virtus quoque & sinceritas narratio

num responderent.

Secunda pars, quae est historia ad Proh tias, ex duobus Relativis constat, Prophetia rua, & ejus Adimpletione. Quapropter tale esse debet hujus operis institutum, ut cum singulis ex scripturis Prophetiis, eventuum veritas conjungatur; idque per omnes mundicetates, tum ad confirmationem fidei, tum

ad institiaendam disciplinam quandam, &peritiam, in interpretatione Prophetiarum, quae adhuc restant complendae. Attamen in hac re, admittenda est illa latitudo, quae Divinis vaticiniis propria est & familiaris;ut adimpletiones eorum fiant, & continenter, de punctualiter: Reserunt enim Auctoris sui a-turam , cur unus dies tanquam mille anni, o mille anni tanquam unus dies: atque licet

plenitudo. & fastigium complementi eorum; plerunque alicui certae aetati, vel etiam certo momento destinetur ; attamen habent interim gradus nonnullos: & scalas complementi , per diversas mundi aetates. Hoc opus desiderari statuo, verum tale est, ut magna cum sapientia, sobrietate, & reverentia tractandum sit,. aut omnino dimittendum.

154쪽

r o DE Aus M. SCIENT. Tertia Pars, quae Bistoria Nemeseos est sane in calamos nonnullorum piorum viro, rum incidit, sed non sine partium studio: oc. cupata est autem in observanda divina illa convςnientia, quae nonnunquam intercedit, inter Dei voluntatem Revelatam, & SecIetam. Quamvis enim tam obscura sint Consilia& Iudicia Dei, ut homini animali sint penitus inscrutabilia, quinetiam saepius eorum oculis, qui prospiciunt e tabernaculo, se subducant; Divinae tamen Sapientiae visium, aliquando per vices,ad suorum confirmationem , & confusionem eorum, qui tanquam sine Deo sunt in mundo, ea quas ma)oribus characteribus descripta, sic proponere conspicienda, uti sicut loquitur Propheta quivis etiam in cur seu ea perlegere possit ; hoc est,

ut homines mere sensuales & voluptarii, qui Iudicia illa divina praetervehi sestinant, neque cogitationes suas in ea unquam defigunt , tamen, quamvis propere currant, α aliud agant, ipsa agnoscere cogantur. Talia sunt vindictae serae & inopinae , salutes subito affulgentes, &insperatae; consilia divina per ambages rerum tortuosas, & stupendas spiras, tandem se manifesto expedientia ; & similia: quae valent, non si tum ad consolandos animos fidelium , sed ad percellendas &convincendas conscientias improborum.

155쪽

LIBER ILI IC A P. XII.

Da Appendicibus historiae: qua eirea Verba hemianum squemadmodum historia ipsa eirea facta)versantur: Partitio earum in epistolas, O apophthegmata. ἐ

AT non factorum solummodo humani

generis, verum etiam dictorum memoria servari debet. Neque tamen dubium,quindicta illa quandoque historia ipsi inserantur, quatenus ad res gestas perspicue & graviter narrandas faciant, &deserviant. Sed dicta sive verba Humana proprie.custodiunt Libri orationum , Disolarum, ct ophthe-gmatum. Atque Orationes sine virorum prudentium, de negotiis & causis gravibus 'Sc arduis habitae, tum ad rerum ipsarum notitiam , tum ad eloquentiam multum valent. Sed majora adhuc praestantur auxilia ad inia struendam prudentiam civilem ab Epistolis, quae a viris magnis de negotiis seriis missae sunt. Etenim ex verbis hominum, nil sanius aut praestantius, quam hujusmodi Epimia. Habent enim plus nativi senses, quam Ora tiones ; plus etiam maturitatis, quam colloquia subita. Eaedem quando continuantur

ecundum seriem temporum, ut fit in illis quae a Legatis, Praefectis Provinciarum, &iliis Imperii Ministris, ad Reges, vel Sena-us, vel alios Superiores suos mittuntur; aut vicissim

156쪽

1 1 DE A u G M. SCIENT. vicissim ab Imperantibus ad ministros, in sint certe ad historiam, prae omnibus, pretiosissima supellex. Neque Apophthegmata ipsa ad delectationem & ornatum tantum prosunt. sed ad res gerendas etiam, & usus civiles. Sunt enim tutajebat ille in veluti Secures aut Mucrones Aerborum, qui rerum & negotiorum nodos, acumine quodam secant, & penetrant: ' Occasiones autem redeunt in orbem, & quod olim erat commodum, rursus adhiberi, & prodesse potest ; sive quis ea tanquam sua proferat,sive tanquam vetera. Neque certe de utilitate ejus rei ad civilia dubi tari potest, quam Caesar Dictator opera sua honestavit; cujus Liber utinam extaIet, Cum ea, quae usquam habentur in hoc genere, nobis parum cum delectu congesta videantur. Atque haec dicta sint de Historia. ea scilicet parte Doctrinae, quae respondet uni ex Coliis, sive Domiciliis intellectuου, quae est

Memoria.

C A P. XIII.

Te secundo Membro principali Doctrinae , nempe Poesi. Parritia Poeseos in Nairativam, Dramaticam , O Parabolicam. Exempla Parabolicae tria proponuntur.

I Am ad Po inveniamus. Poesis est genus doctrinae, verbis plerunque adstrictum, rebus solutum & licentiosum; Itaque, ut iiii

157쪽

L I s E R II. I 3io diximis , ad Phantasiam refertur , quae niqua, & illicita prorsiis rerum conjugia Sc divortia comminisci, & machinari solet. Poesis autem lut supra innuimus duplici accipitur sensu , quatenus ad Verba, vel quatenus ad I ri respiciat. Priore sensu , Ser monis quidam Character est: Carmen enim styli genus, & elocutionis formula quaedam,

nec ad res pertinet: Nam & vera narratio carmine, & ficta oratione soluta conscribi potest. Posteriore vero sensu, coRtuimus eam, ab initio, Doctrinas Membri Principale, eamque juxta historiam collocavimus, cum nihil aliud sit, quam Historia Imitatio

ad Placitum. Nos igitur in partitionibus nostris, veras doctrinarum venas indagantes, Apersequentes; neque consuetudini & divisionibus receptis cin multist cedentes; Sauras,& Elegias, & Epigrammata, & Οὐου, & h jusmodi, ab instituto sermone removzmuS; atque ad philosophiam Sc artes orationis rejicimus. Sub nomine autem Poebeos , de H soria ad Placitum conficta , tantummodo

tractamus.

Partitio Poeseos, verissima, atque maxime ex proprietate, praeter illas Divisiones, quae sunt ei cum Historia communes, sunt enim ficta Chronica, V ta ficta etiam Relationesὶ ea est, ut sit aut Narrativa, aut Dra- manca; aut Parabolica. Narrativa prorsus historiam imitatur,ut sere fallat,nisi quod

158쪽

x D E A u G M. SCIENT . res extollat saepius supra fidem. Dramaliel est veluti historia Spectabilis; nam constitui imaginem rerum tanquam praesentium ; historia autem tanquam praeteritarum. Parabolica vero est historia cum typo, quae latet lectualia deducit ad sensum. Atque de Pos Narrativa, sive eam BD roicam appellare placet, modo hoc intelligas de Materia, non de Aersu, ea a fundamentc prorsus nobili excitata videtur, quod ad di gnitatem humanae naturae in primis spectat Cum esti mundus sensibilis, sit anima ratio nati dignitate inferior, videtur Poesis haec hv manae Naturae largiri, quae Historia dene

gat ; atque animo umbris rerum utcunque

satisfacere, cum solida habeti non possuit Si quis enim rem acutius introspiciat, fir mum ex Pos sumitur argumentum, magni tudinem rerum magis illustrem, ordinem magis persectum , & varietatem magis pulchram,animae humanae complacere,quam in

natura ipsa, post lapsum, reperire ullo modo possit. Quapropter, cum res gestae, & eventus , qui verae historiae subjiciuntur, non sint ejus amplitudinis, in qua anima humana sibi satisfaciat, praesto est Poesis , quae facta magis Heroica confingat: Cum historia vera

successiis rerum, minime pro meritis Virtutum & Scelerum, narret; corrigit eam Possi& exitus, & sortunas, secundum merita, &ex lege Nemeseos, exhibet: Cum historia

verat

159쪽

L I B E R II. L stra, obvia rerum satietate & similitudine . nimae humanae fastidio sit ; reficit eam Poe- , , inexpectata ,& varia, & vicissitudinum lena canens. Adeo ut Poesis ista non solum d delectationem, sed etiam ad animi magni- adinem, & ad mores conserat. Quare Maerito etiam divinitatis cujuspiam particepsideri possit ; quia animum erigit, & in subi

ae rapit ; rerum simulachra ad animi desueria accommodando, non animum rebus

quod ratio facit, & historial submittendo.

itque his quidem illecebris, & congruitate suo animum humanum demulcet, additoliam consortio Musices, unde suavius insi- uari possit, aditum sibi patefecit, ut honori ierit etiam saeculis plane rudibus, & apud dationes barbaras, cum aliae Doctrinae pror.

us exclusae essent.

Dramatica autem Poesis, quae Theatrum abet pro mundo, usu eximia est, si sana so-et. Non parva enim esse posset Theatri , Sc isciplina, & Corruptela: Atque Corrupte-ὶrum, in hoc genere, abunde est ; disciplina lane nostris temporibus est neglecta. Atta-aen licet in Rebusp. modernis habeatur proe ludicra actio theatralis , nisi sorte nimium aliat E Satyra, & mordeat; tamen apud Aniquos curae fuit, ut animos hominum ad vi atem institueret. Quinetiam Viris prudenibus, & magnis Philosophis, veluti animoisum plectrum quoddam censebatur. Atque

160쪽

1 6 DE Aus M. SCIENT.fine verissimum est, & tai uam Secreturi quoddam Naturae, hominum animos, cuncongregati sint, magis quam cum soli sint affectibus & imprellionibus pateIe. At Poesis Parabolica, inter reliquas eminet, & tanquam res sacra videtur, & augusta cum praesertim Religio ipsa, ejus opera ple-Iunque utatur , & per eam commercia Divinorum cum humanis exerceat. Attamen &haec quoque,Ingeniorum circa Allegorias levitate & indulgentia, contaminata invenitur. Est autem usus ambigui, atque ad contraiia adhibetur. Facit enim ad involucrum; facii etiam ad Illustrationem. In hoc Docendquaedam Ratio ; in illo Occultandi Ares. eium quaeri videtur. Haec autem Doeendi Ratio, quae facit ad Illustrationem, antiquis saeculis plurimum adhibebatur. Cum enim rationis humanae inventa, & conclusiones il etiam eae quae nunc tritae, & vulgatae suntltunc temporis novae & insuetae essent, vix il

tam subtilitatem capiebant ingenia humana nisi propius eae ad sensum, per hujusimodi simulachra, & exempla, deducerentur. Quare omnia apud illos, fabularum omnigenarum, & Parabolarum, & AEnigmatum, Ssmilitudinum, plena suerunt. Hinc tessera Pythagorae, AEnigmata Sphingis, AE sopFabulae,&simi ha. Q in etiam Apophthegina ta Veterum Sapientium fere per similitudine rem demonstrabant. Hinc Menenius Agrippa

SEARCH

MENU NAVIGATION