Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

r r A E R II. Is ra gravia, post longam a terra distantiam, Amotum versus inferiora paulatim exuant. Insignia autem in manibus Panis ponuntur auplicia ; Alterum Harmonia, alterum Imperii. Fisula enim ex septem calamis , concentum rerum & harmoniam , sive concordiam cum discordiam istam, c quae ex septem stellarum ei rantium motu conficitur, levidenter ostendit. Neque enim alii , praeterquam septem Planetarum, inveniuntur in coelo errores , sive ex patiationes manifestae, quae cum aequalitate stellarum fixarum , ea- ,rumque perpetua & invariabili ad se invicem distantia compositae & temperatae, tum constantiam specierum, tum fluxum individuo Arum tueri & ciere possint. Si qui vero sint Planetae minores, qui non conspiciuntur; siqua etiam mutatio in coelo major, ut in Cometis nonnullis superlunaribus videntur illa

profecto tanquam fistulae, aut omnino mutae, aut ad tempus tantum streperce ; utpote qua- .irum operationes vel ad nos non perlabantur , vel harmoniam illam septem fistularum Panis non diu interturbent. Pedum autem .

illud Imperii, nobilis transtatio est , propter vias Naturae partim rectas, partim obliquas. Atque Batulus ille, sive Virga, versus superiorem partem praecipue curva est, quia omnia providentiae divinae opera in mundo fere per ambages & circuitus fiunt, ut aliud ao ivideri possit, aliud revera agatur, scut

172쪽

11 g DE Au G M. SCIENT. Iosephi venditio in AEgyptum, & similia. Quinetiam in regimine humano omni prudentiore, qui ad gubernacula sedent populo convenientia, per praetextus & vias obliquas felicius quae volunt, quam ex directo superinducunt & insinuant. Etiam quod mirum fortasse videri possit j in rebus merenaturalibus, citius Naturam fallas quam premas: Adeo, quae ex directo fiunt, inepta sunt, & se ipsa impediunt; cum contra, Via obliqua & insinuans molliter fluat, & essectum sortiatur. Vestis Panis S amiculum , ingeniose admodum ex Pella Pardalis fuisse

fingitur,propter maculas ubique sparsas. Coelum enim stellis, maria insulis, tellus floribus Consiperguntur; Atque etiam res particulares fere variegatae esse solent circa superficiem, quae veluti Rei Chlaus est. Osficium autem Panis nulla alia re , tam ad vivum proponi atque explicari potuerit, quam . quod Deus Aenatorum sit. Omnis eninxnaturalis actio, atque adeo motus &progressio , nihil aliud quam Innatio est.

Nam & scientiae & artes opera sua venantur ;& consilia humana fines suos ; atque res naturales omnes vel alimenta sua, ut conserventur, vel voluptates & delicias suas, ut perficiantur, venantur; somnis siquidem ve-Datio est aut praedae, aut animi causa: ὶ idque modis peritis & sagacibus.

Torva

173쪽

n 1 B E R II. Iss Torma Te a lupum sequitur, lupus ipse Capellam, Florentem Cythisum sequitur lasciva Capella. Etiam Ruricolarum in genere Pan Dem est, quia hujusmodi homines magis secundum

naturam vivunt, cum in urbibus & aulis, natura a cultu nimio corrumpatur, ut illud Poetae amatorium, verum , propter hujusmodi delicias, etiam de Natura sit, . Pars minima est ipsa puella sui Montium autem imprimis Prases dicitur Pan, quia in montibus & locis editis natura rerum panditur,atque oculis & contemplationi macris sublicitur. Quod alter a Mercurio Deo rum nuncius sit Pan, ea allegoria plane divina est, cum proxime post Verbum Dei, ipsa mundi imago, divinae potenti ae &sapientiae praeconium sit. Quod & Poeta divinus cecinit, Coeli enarrant gloriam Dei, atque opera manuum 6m indicat firmamentum. At Pana oblectant 'mpha, animae scilicet: Deliciae enim mundi animae viventium sunt. Hic autem merito illarum Imperator, cum illae Naturam quaeque suam tanquam ducem sequantur, & circa eum infinita cum varietate, veluti singulae more patrio, saltent, ει choreas ducant, motu neutiquam cessante. . Itaque acute quidam ex recentioribus, facultates animae omnes ad motum reduxit, &

174쪽

16o DE Aus M. SCIENT.pitationem notavit, oui memoriam, & pharitasiam, & rationem, defixis praepropere oculis intuentes & contemplantes, vim cogitati Vam,quae primaS tenet,praetermiserunt.Nam& qui meminit, aut etiam Ieminiscitur, cog etat, & qui imaginatur, similiter cogitat; Mqui ratiocinatur, utique cogitat: Deniquet anima, sive a sensu monita, sive sibi periniosa, sive iniunctionibus intellectus, sive affectuum & voluntatis , ad modulationem cogitationum saltat; quae est illa Nympharum

tripudiatio. Una vero perpetuo comitantur Sauri & Sileni, senectus scilicet & juventus. Omnium enim rerum est aetas quaedam hila-1is & motu gaudens, atque rursus aetas tarda α bibula: Utriusque autem aetatis studia, vere contemplauti, fortasse ridicula & defor,snia videantur, instar alicu jus aut Sile'ni, De Panicis autem Terroribm prudentissima Doctrina proponitur. Natura enim re- Tum omnibus viventibus indidit metum Asormidinem, vitae atque essentiae suae conservatricem, ac mala ingruentia vitantem & de pellentem. Veruntamen eadem Natura modum tenere nescia est, sed timoribus salutaribus semper vanos & inanes admiscet;adeo uromnia isi intus conspici darentur . 'icis terroribuου plenissima sint ue praesertim huma, na ; & maxime omnium apud vulgum ., quisiiperstitione squae vere nihil aliud quam Patr/- rcinor est) verammensum laborat & agi

175쪽

LrηER II. 16Itatur, praecipue temporibus duris,& trepidis, Sc adversis. Neque superstitio ista tantummodo in vulgo regnat, sed ab opinionibus vulgi etiam in sapientiores aliquando insilit, ut divine Epicurus si caetera quae de Diis di Dseruit ad hanc normam fuissenti locutus sit: Non deos vulgi rugare profanum, sed vulgi

opiniones Diis applicare profanum. Quod vero attinet ad Audaeiam Panis,& Pugnam per provocationem cum Cupi Lne ; id eo spectat, quia materia non caret in- .clinatione & appetitu ad dissolutionem mundi, & recidivationem in illud Chaos antiquum, nisi praevalida rerum concordia sperAmorem sive Cupidimem signi sicataὶ malitia& impetus ejus cohiberetur, & in ordinem . compelleretur. Itaque bono admodum hominum & rerum fato fit, vel potius immen- se bonitate divinat ut Pan illud certamen adversium experiatur, & victus abscedat. Eodem prorsus pertinet & illud de T honem

retibus implicato, quia utcunque aliquando.

vasti & insoliti rerum tumores sint, id quod phon sonati sive intumescant maria , sive

intumescant nubes, sive intumestat terra, si- .ve alia, tamen rerum natura hujusmodi corpo tum eXuberantias atque insolentias reti inextricabili implicat & coercet, δέ veluti cate-.-na adamantina devincit. Quod autem Inventio Cereris huic Deo attribuatur. idque inteI yenationem ;. reli-- quis .

176쪽

161 DE Aus M. SCIENT.quis autem Diis negetur, licet sedulo quaerentibus, & illud ipsum agentibus; monitum habet verum admodum & prudens: hoc scilicet, ne rerum utilium ad vitam & cultum inventio, a Philosophis abstractis, tanquam Diis majoribus, expectetur, licet totis viribus in illud ipsum incumbant insed tantummodo a Pane, id est, experientia sagaci, & rerum mundi notitia universali ; quae etiam casia quodam, ac veluti inter venandum, in hujusmodi inventa incidere solet. Utilissima enim quaeque inventa experientiae debentur, & veluti donaria quaedam fuere casu in homines sparsa. Illud autem Musicia certamen , ejusque

eventus , salutatem exhibet Doctrinam , atque eam quae rationi & judicio humano gestienti , & se efferenti, sobrietatis vincula injicere possit. Duplex enim videtur esse Harmonia, & quasi Musica, altera Sapientiae divinae, altera Rationis humanae. Iudicio

enim humano, ac veluti auribus mortalium ,

administratio mundi & rerum, & Iudicia divina secretiora, sonant aliquid durum, &quas absonum: QIae inscitia licet Uminis

Auribus merito insigniatur , tamen & illae ipse aures secreto, non palam, gestantur. Neque enim hujusce rei deformitas a vulgo conbicitur aut notatur. Postremo minime mirum est,si nulli Amores pani attribuantur , praeter Conjugium

177쪽

LIBER II. achus ; Mundus enim se ipso, atque in se re hus omnibus fruitur: Qui amat autem, frui vult, neque in copia desiderio locus est. Itaque Mundi amores esse nulli possitnt,nec potiundiCupido, cum se ipse contentus sit,)nisi fortasse Amores Sermonis. Ii sunt Nympha Echo, Res non solida, sed vocalis, aut si accuratiores sint, Syringa, quando scilicet verba, & voces, numeris quibusdam , sive Poeticis, sive Oratoriis, & tanquam modulamine, reguntur. Inter sermones autem sive voces excellenter ad conjugium mundi sumitur sola Echo: Ea enim demum vera est Philosophia, quae mundi ipsius voces fidelissime reddit, & veluti dictante mundo conscripta

est; Sc nihil aliud est quam ejusdem simulachrum & reflexio; neque addit quicquam de proprio, sed tantum iterat, & reisnat. Nam quod Lunam Pan in altas sylvas aliquando sevocasset, videtur pertinere ad congressum sensus cum rebus coelestibus, sive divinis. Nam alia est End mionis ratio, alia Panis: Adsed mionem dormientem sponte se demittit Luna ; siquidem ad intellectum sopitum, Zc a sensibus abductum, quandoque sponte influunt divina: Quod si accersantur & vo

centur a sensu, tanquam a Pane , tum vero

non aliud lumen praebent, quam illud, uale sub incertam Lunam sub luce m ligna Es uer in bivis.

178쪽

1s DE Aus M. SCIENT. Ad mundi etiam sufficientiam & persectio nem pertinet, quod prolem non edat. Ille enim per partes generat ; per totum quomodo generare possit, cum corpus extra ipsum non sit 3 Nam de Muliercula illa Iambe, Filia Panis putativa, est sane ea adjectio quaedam ad fabulam sapientissima. . Per illam enim repraesentantur eae, quae perpetuis temporibus passi in vagantur, atque omnia implent , vaniloquae de rerum natura doctrinae, re ipsa infructuosae, genere quasi subdititiae, garrulitate vero interdum jucundae, interdum molestae & importunae.

Exemplum alterum Philosophia, secundum parabolas Antiquas in Politicis. De Bello secundum Iabi iam Persei.

Priseus, Orientalis cum fuisset, missus traditur a Pallade, ad obtruncandam Medusam, quae populis plurimis ad Occidentem, in extremis Iberia partibus, maximae calamitati fuit. Monstrum enim hoc, alias CI dele & immane, etiam aspectu tam dirum atque horIendum suit, ut eo solo homines in saxa verteret. Erat autem E Gorgombros una, Medusa, ae sola inter eas mortalis, cum reliquae passivae non essent. Perseus igitur ad tam nobile facinus se comparans, arma ac dona a tribus Diis mutuo accepit ; Alas a Memcurio, talares scilicet, non axillares; a Pluto-πς autem Galeam, Mutum denique a Palim

179쪽

L I B E R . II. 163de, R Speculum. Neque tamen ilicet tanto apparatu instructus in ad Medusam recta perrexit . sed primum ad Gram divertit. Eae sorores, eX altera parente , Gorgonibus erant ;Atque Grai, istae canae etiam a nativitate erant, & tanquam vetulae. Oculus autem iis tantummodo & dens erat omnibus unicus; quos prout exire soras quamque contigerat, vicissim gestabant, reversat autem deponere solebant. Hunc itaque oculum , atque hunc dentem illae Perseo commodarunt. Tum dem una, cum se abunde ad destinata peificienda instructum judicaret, ad Medusam properavit, impiger & volans. Illam autem offendit dormientem, neque tamen aspectui ejus si forsan evigilareti se committere audebat, sed cervice reflexa, de in Speculum illud Palladμ inspiciens, atque hoc modo icti saerigens, caput Medusa abscidit: Ex sanguine autem ejusdem, in terram suso, statim Pegasius alatus emicuit. Caput autem abscistum Persem. in Scutum Palladis inseruit. cui etiamnum sua mansit vis, ut ad ejus intuitum omnes ceu attoniti aut siderati obrigerent.

Fabula conficta videtur de belligerandi ratione & prudentia. Atque primo omnisbblii susceptio debet esse tanquam Musρ APallade ; non a Venere certe , ut bellum Trojanum fuit) aut alia levi ex causa; quippe cum in Consiliis solidis Decreta de bellis fundari oporteat. Deinde de Genere belli eli-

180쪽

1ός DE Aus M. SCIENT.gendo , tria proponit fabula praecepta , sana admodum & gravia. Primum est, ut destib-jugatione Nationum Anitimarum quis non magnopere laboret. Neque enim eadem est Patrimonii, & Imperii amplificandi ratio. Nam in possessionibus privatis,uicinitas Praediorum lpectatur, sed in propagando Imperio, occasio, & Belli conficiendi facilitas, &fructus, loco vicinitatis esse debent. Itaque Perseus, licet Orientalis, tamen tam longinquam expeditionem, usque ad extremum Occidentem, minime detrectavit. Hujus rei exemplum insigne est in belligerandi diversa Iatione patris & filii Regum, Philippi & AD--ndri. 'Ille enim in finitimis bellis occupa tus, urbes paucas Imperio adjecit, idque non sine maxima contentione & periculo. Quippe qui & alias, & praecipue in Pralis Charoneo, in ultimum discrimen adductus suit: At Alexander longinquam expeditionem bene ausus in Persas, Nationes infinitas subjugavit, magis itineribus quam praeliis fatigatus.

Hoc ipsum adhuc clarius cernitur, in propagatione Imperii Romanorum. qui, pro tem pore, ex parte Occidentis, vix ultra Liguriam armi S penetraverant, eodem tempore Orientis provincias usque ad Montem Taurum Armis & Imperio complexi sunt. Etiam Caroinlus Octavus Rex Galba, Aelium Britannicum quod matrimonio tandem compostum

est j non admodum facile expertus, expeditionem

SEARCH

MENU NAVIGATION