Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

LIBER II. Igptionem illam Neapolitanam longinquam, admiranda quadam facilitate & felicitate transegit. Habent certe hoc bella longinqua, ut cum iiS manus conseratur, qui Militiae &Armis invaso iis minime sint assueti. quod infinitimis secus se habet. Etiam & apparatus in hujusinodi expeditionibus solet esse diligentior & instructior; & terror apud hostes ex ipso ausu & fiducia major. Neque etiam fere possit fieri in illis expeditionibus remotis, per hostes, ad quos tam longo itinere pervenitur, diversio aliqua aut invasio reciproca , quae in belligerandi ratione cum finitimis saepius adhibctur. Caput autem rei est, quod in subjugandis finitimis, Occasionum delectus in angusto versatur; at si quis longinquiora non detrectet, poterit pro arbitriosio co transferre bellum, ubi aut disciplina militatis maxime est enervata, aut vires nationis plurimum attritae & consumptae, aut dissidia civilia opportune oborta, aut aliae hujus nodi commoditates se ostendant. Secundum est, ut semper subsit Causa Belli justa ,& pia, & honorifica, & favorabilis: Id enim alacritatem, tum militibus, tum populis impensas conferentibus,addit,& societates aperit & conciliat, & plurimas denique commoditates habet. Inter causas autem belli, admodum favorabilis est, ea, quae ducit ad debellandas tyrannides, sub quibus populus succumbit, & prosternitur sine animis & vigo-I

182쪽

re tanquam sub Aspectum Medusa, quo

etiam Herculi Divinitatem conciliavit. ROmanis certe magna religio fuit, strenue dimpigre accurrere ad socios tuendos, si quo

quo modo oppressi fuissent. Et iam bella ot, indictim justam sere semper felicia fuerunt scut bellum adversius Brutum & Cessum,

ad vindicandam mortem Casaris Severi ad vindicandam mortem Pertinacis; Iunii Ermri ad vindicandam mortem Lucretia . Denique quicunque bello calamitates hominum & injurias, aut levant, aut vindicant,

sub Perseo militant. Tertium ut in omni bello suscipiendo vera sit resimatio virium; atque recte perpendatur, utrum bellum sit tale , quod confici & ad exitum perduci pos-st, ne quis vastas & infinitas spes persequatur. Prudenter enim Perseus inter Gorgonm per quas bella repraesentanturin eam delegit,

quae in sua natura mortalis erat, neque ad

impossibilia animum adjecit. Atque de iis . quae in sit scipiendo bello deliberationem subeunt, haec praecipit fabula, reliqua ad belligerationem ipsim pertinent. In bello maxime omnium prosunt illa tria

Dona Deorum, adeo ut Fortunam ipsam fe- Ie regant & trahant. Accepit enim Perseus eleritatem a Mercurio, occultationem Con siiliorum ab Oreo, & Pro υidentiam a Pallade et Neque caret allegoria , eaque prudentic, quod Aia illae Celeritatis in rebus conficien

183쪽

L et E E R II 169ieiendis seum Celeritas imbello plurimum

bossul Talares , non Axiliares fuerind, at-lae pedibus, non humeris additae; quia non am mprimis belli aggressibus, quam in iis, yiae sequuntur, & primis subsidio sunt, Celeritas requiritur. Nullus enim error in bello magis frequens fuit; quam quod prosecutiones, &lubsidiarii impetus, initiorum alacritati non respondeant. At Galea Pluintonis c quae homines invisibiles reddere solebat θ manifesta parabola est. Nam Conmliorum occultatio post celeritatem maximi ad bellum est momenti. Cujus etiam Celeritas ipse, pars magna est. Celeritas enim consiliorum evulgationem p vertit. Ad Galeam Plutonis spectant, ut unus bello praesit, cum mandatis liberis; Consultationes enim cum multis, habent aliquid potius ex Crisiis

Martis, quam ex Galea Plutonis. Eodem spectant praetextus varii, & designationes ancipites, & famae emissariae, quae oculos hominum aut perstringunt, aut avertunt, atque vera consiliorum in obscuro ponunt. Etiam cautiones diligentes & suspicaces , de literis, de legatis, de perfugis, & complura alia, Galeam Plutonis ornant, & revinciunt. At non minus .interest , Consilia Hostium explorare, quam sua occultare. Itaque Galea Plutonis adj ungendum est Speculum Palladis, per quod hostium vires, inopia, occulti fautores, dissidia & faetiones, progressus, consilia cer

nantur.

184쪽

1 o DE Au G M. SCIENT.nantur. Quoniam Vero tantum fortulaci runsuscipit ratio belli, ut nec in consiliis proprii occultandis, nec in hostium explorandis,nec in celeritate ipsa, multum fiduciae ponendunsit , ideo ante omnia flamendum Paliadis Scutum, Providentia scilicet, ut quam minimum Fortuna relinquatur. Huc pertinent, explorato vias inire, Castra diligenter munire , iquod in militia moderna in desuetudi- . nem fere abiit; Castra vero instar urbis munitae , Romanis adversos praelii eventus erant lacies stabilis & ordinata, non nimium fidendo cohortibus levis armaturae , aut etiam

equitum turmis; denique omnia quae ad soli. dam & sollicitam Defensivam spectant: cure plus valeat utique in Bellis Mutum Palladis quam Gladim ipse Martis. Verum Perseo utcunque copiis aut animis instructo, restat aliud quidpiam, maximi per omnia momenti, antequam bellum incipiatur: Nimirum,ut divertat ad Graas. Grea autem proditiones sunt, bellorum scilicet sorores, non Germanae illae quidem, sed generis nobilitate quasi

impares. Bella enim generosia , proditiones degeneres & turpes. Earum descriptio elegans est, ut Cana a nativitate sint , & tanquam Intuti, propter perpetuaS proditorum curas, & trepidationes. Earum autem

vis antequam in manifestam defectionem erumpanti aut in oculo , aut in Dente est. Omnis enim factio, a statu quopiam alienara, &

185쪽

LIBER II. ITIta, & in proditionem propensa,&sseculatur,

Sc mordet. Atque hujusinodi Oculus & Dens tanquam communis est. nam quicquid didicerunt Sc noverunt, fere per manus ab una ad alteram transit & percurrit. Et quod ad Dentem attinet,uno quasi ore mordent,& eadem scandala jactant; ut si unam audias, Omnes audias. Itaque Perseo sunt istae Graa conciliandae , atque in auxilium adducendae, praesertim ut oculum & Dentem suum ei commodent ; oculum ad judicia; Dentem ad rumores serendos , Sc invidiam constand4m,&animos hominum sollicitandos. Postquam vero omnia bene fuerint ad bellum praeparate disposita, illud inprimis curandum, quod Perseus fecit, ut Medusa dormiens inveniatur. Prudens enim belli susceptor semper fere hostem assequitur imparatum, & securitati propiorem. Denique in ipsis belli actionibus atque insultibus, ille Intuitu3 in speculum Palladis, adoperandus est. Plurimi enim ante ipsa pericula res hostium acute M attente introspicere possunt; at in ipso

Periculi articulo, aut terrore, offunduntur, aut pericula nimium praecipites & a fronte spectant: unde in illa temere ruunt, Vincendi memores, vitandi obliti. At neutrum

horum fieri debet, sed in speculum Pasiadis,

cervice reflexa, inspiciendum, ut impetus recte dirigatur, absque vel terrore, vel fu

rore.

186쪽

I72 DE Au G M. SCIANT. A bello perfecto dc victoria, sequuntueffecta duo. Pegasi illa' Generatio & Ex satio. quae . satis evidenter Famam denotat quae per omnia volat, & victoriam celebrar& reliquias belli faciles & in votum cedenteressicit. Secundum , Gesatio Capitis Media se in Scuto; siquidem nullum praesidii genus huic ob praestantiam comparari possit. VnLeum enim facinus insigne & memorabile, feliciter gestum & perpetratum, omneS hostium motus obrigescere facit, atque malevolentiam ipsem stupidam reddit.

Exemplum tertium philosophia secundum Parabo antiquas, in Moralibus. Te Cupiditate, secundum fabulam Dionysi.

NArrant, Semelem, Iovis pellicem,postis quas iuramento eum inviolabili ad votum indefinitum obstrinxisset, petiisse, ut

ad amplexus sitos accederet talis, qualis cum Iunone consuesset. Itaque illa ex conflagratione periit. Infans autem, quem in utero gestabat, a Patre exceptus, in semur ejus insutus est, donec me es scelui destinatos compleret. Ex quo tamen onere Iupiter interim nonnihil claudicabat. Itaque Puer, quodJovem, quin in semore ejus portaretur, gravaret & pungeret, Dionysi nomen accepit. Postquam autem editus esset; apud Pro vin m per aliquot annos nutritus est. Cum vero adultus esset, ore sere muliebi i

187쪽

L 1 A E R II. IT conspiciebatur,ut sexus videretur tanquam ambigui. Etiam extinctus & sepultus quondam erat ad tempus, & non ita multo post revixit. Atque prima juventa vitis culturam , atque ad covini confectionem & usum primus invenit, Scedocuit . ex quo celebris factus, & inclytus orbem terrarum subjugavit, & ad ultimos Indorum terminos perrexit. Curru autem vehebatur a Tigribus tracto ; circa eum subsultabant Damones deformes , Cobali vocati, Acratus,& alii. Quin & Musa comitatui ejus se adjun-vebant. Uxorem autem sibi sumpsit Ariadnem, a Theseo desertam & relictam. Arbor ei sacra erat Hedera. Etiam sacrorum & ceremoniarum inventor & institutor habebatur; nus tamen generis, quae & fanaticae erant, & plenae

corruptelarum, atque insuper crudeles. Furores quoque immittendi potestatem habebat. Certe in ornis ejus, a mulieribus surore percitis , duo viri insignes discerpti narrantur, Pentheus &. Orpheus: Ille, dum arbore conscensa

spectator eorum, quae agerentur, curiosus esse

voluisset; Hic, cum lyram suaviter & perite pulsaret. Atque hujus Dei res gestae, cum Iovis rebus fere confunduntur. Fabula videtur ad mores pertinere, ut ViXouicquam in Philosophia Morali melius inveniatur. Describitur autem sub Persona Bacchi, Natura Cupiditatis , sive affectuum & pertu bationum animi. Primum igitur, quod ad Natalia Cupiditatis attinet; origo Cupiditatis omnis, licet nocentissimae . non alia est, quam I Bonum

188쪽

i DE Auri M. SCIENT.Lonum Apparens. Sicut enim virtutis mater est bonum existens, similiter cupiditatis mater est bonum apparens. Altera Iovis sub cujus persona anima humana repraesentaturὶ uxor legitima, altera pelleX: quae tamen Iunonis hono Ies aemuletur, tanquam Semeis. Concipitur vero

Cupiditas in voto illicito, prius temere concesib, quam rite intellecto & judicato. Atque postquae t servestere coeperiti, Mater ejus inatura scilicet& species boni nimio incendio destruitur S periti Processius autem cupiditatis a conceptu suo talis est: Illa ab animo humano qui ejus est genitori & nutricatur, & occultatur, praecipue in inferiore parte ejus, tantaam femore ; atque animum pungit, & convellit, & deprimit, adeo ut actiones & decreta ab ea impediantur.& claudicent. Quinetiam postquam consensu& tempore confirmata est , & in actus erumpit, ut jam quas menses compleverit , & edita plane sit atque nata , primo tamen ad tempus nonnullum apud Proserpinam educatur, id est, latebras quaris; atque clandestina est, & quasi subterranea; donec remotis pudoris & metus franiis, & coalita audacia, aut virtutis alicujus praetextum simit, aut infamiam ipsam contemnit. Atque illud verissimum est, omnem affectum vehementiorem tanquam ambigui sexus

esse. Habet enim Impetum virilem, impoten-riam autem muliebrem. Etiam illud praeclare, Bacchum mortuum reviviscerer Videntur enim

assiectus quandoque sopiti, atque extincti, sed nulla fides habenda est eis, ne sepultis quidem: siqui-

189쪽

L I B E R II. r7ssiquidem praebita materia, &occasione, resurgunt. De Inventione Vitis parabola prudens est: Omnis enim affectus ingeniosus est admodum M sagax, ad investigandum ea, quae ipsum alant &foveant. Atqui ante omnia, quae hominibus innotuere, Vinum ad perturbationes cujuscunque generis excitandas & inflammandas potentissimum est, & maxime essicax , atque est Cupiditatibus in genere instar fomitis comunis. Elegantissime autem ponitur Assectus sive Cupidita3, Provinciarum Ab fugator, & expeditionis infinitae susceptor: Nunquam enim partis acquiescit, sed appetitu infinito, neque satiabili, ad ulteriora tendit, & novis semper inhiat. Etiam Tigres apud Assectu stabulant, Sc ad Cum rum eorum subinde Nantur. Postquam enim sectin Curulis esse coeperit, non pedestris, sed victor rationis , & quasi Triumphator factus,

in omnes, qui adversantur aut se opponunt, crudelis est, & indomitus, ac immitis. Facetum autem est, quod circa Currum Bacchi subsultant illi Damones deformes & ridiculi. Omnis enim affectus vehementior progignit motus, in oculis, & Ore ipso, &Gestu, indecoros Minconditos, subsultorios & deformes; adeo ut

qui sibi ipsi sortasse in aliquo affectu veluti ira,

arrogantia, amore) videatur magnificus & tumidus, aliis tamen appareat turpis & ridiculus. Conspiciuntur autem in Cupiditatu comitatu Musa. Neque enim reperitur ullus sere affectus,

tam pravus & vilis, cui non blandiatur aliqua I 1 doctri-

190쪽

1 g DE AUGM. SCIENT.doctrina. Hac enim in re, ingeniorum indulgentia & procacitas, Musarum Majestatem in immensum minuit, ut, cum duces vitae & signiferi esse debeant, sint non raro Cupiditatum pedissecluae, S oblectatrices. Inprimis vero nobilis est illa Allegoria, Baechum amores suos in eam effudisse, quae ab alio, relicta erat & fastidita. Certissimum enim est, a rictus id petere atque ambire,quod Experiem tia jam pridem repudiavit. Atque norint omnes,

qui affectibus suis servientes & indulgentes, pretium potiundi in immensum augent, sive

honores appetant, sive amores, sive gloriam, sive scientia in , sive alia quaecunquel se res relictas petere, & a compluribus, per omnia fe-ie secula, post experimentum, dimissas & repudiatas. Neque Mysterio caret, quod μιμε a Baccho secra suerit. hoc enim duplici modo convenit. Primum, quod Hedera feme vir scat; deinde, quod circa tot res sarbores,pariete, aedificia in serpat, ac circumfundatur, & se attollat. Quod ad primum enim attinet, omnis Cupiditaου per Renitentiam, & Vetitum ,& tanquam Antiperistasin veluti per frigora

Brumae Eederat virescit, ac vigorem acquirit: secundo, asse η aliquis in humana anima praedominans , omnes ejus actiones & decreta, tanquam Hedera circumsepit; neque se- 1 e quicquam purum invenias, quo illa Claviculas suas non imprimat. Neque mirum est, si Superstitiosi Ritus Baccho attribuantur, cum omnis sere malesanin assectus in pravis Religionibus

SEARCH

MENU NAVIGATION