Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

LI AER III. i 87 dei sunt. Nam vel Ethnici , in illustri illa & divina de aurea catena fabula, hoc ipsum concedunt , quod Iovem de Caelo ad Terras deducere nee homines potuerunt, nec Dii ; e contrario, quod Iupiter pertrahere eos potuerit e Terra ad Coelum. Quare frustra sudaverit, qui coelestia Religionis arcana, nostrae rationi adaptare conabitur : Decebit potius, mentes nostras ad coelestis veritatis Thronum adorandum attollere. In hac igitur parte Theologia. Naturalis, tantum abest, ut defectum aliquem observem, ut excessiim potius reperiam ε, ad quem l notandum paulum sum digressus, propter maxima incommoda & pericula, quae ex eo tura

Religioni, tum Philosophiae impendent; utpote qui & Religionem Haereticam procudit, MPhilosophiam Phantasticam &Superstitiosam. Secus est, quod ad Angelorum & Spirituum

Naturam attinet; quae nec inscrutabilis est, nec interdicta; ad quam etiam, ex affinitate, quam habet cum anima humana , Aditus magna ex parte est patefactus. Praecipit certe Sacra Scriptura; Nemo vos deripiat insublimitate sermonum, G, religione Angelorum, ingerens se in ea , qua non novit. Attamen si hoc monitum diligenter perpendas , duo duntaxat in eo vetita reperies; Adorationem scilicet, qualis Deo debetur, Angelorum; & fanaticas de iis Opiniones, vel ultra cIeaturae sortem eos esse rentes, vel ampliorem de iis cognitionem, quam quis revera adeptus sit, venditantes. Caeter uin iobria circa illos inquisitio quae vel per

202쪽

188 'DE Aus M. S cIENT.Ierum corporearum scalam ad eorum naturair pernoscendam ascendat; vel in anima humana, veluti in Speculo, eam intueatur, neutiquam prohibetur. Idem de Spiritibus statuendum Immundis, qui astatu suo deciderunt. Consortium cum iis, atque usus operae eorum, illici-rus est, multo magis qualiscunque cultus vel Veneratio. At contemplatio& cognitio illorum naturae, potestatis, illusonum , non solum ex locis Scripturae Sacrae, sed eX ratione, aut eXperientia , haud postrema pars est sapientiae spiritualis. Sic certe Apostolus, Strategematum ejus non ignari sumim. Ac non minus Damonum Naturam investigare in Theologia Naturali conceditur, quam Venenorum in Pssica, aut Vitiorum in Ethica. Hanc autem Scientia partem de Angelis & Damonibuε, inter Desiderata numerare non licet, quippe quae ab haud paucis sit tentata: .ssiquius esset, ut Scriptorum in hoc genere pars haud parva, aut vanitatis, aut superstitionis, aut subtilitatis inutilis, arguantur. C A P. III.

Partitio Naturalis Philosophiae in speculativam O Operativam : quodque illa dua, ct in intentione Tractantis , ct in corpora Tractatus segregari de

beant

M Issa igitur Theologia Naturati cui inquisi

tionem de Spiritibus, ut appenicem attribuimus Paccedamus ad secundam partem,Videlicet illam de Natura sive Philosophiam Naturalem.

203쪽

LIBER III. I 89ralem. Optime Democritus ; Scientiam de m- inra, in profundis Mineris ,sive Puteis latere de mersiam. Non male Chymici: Vulcanum alte ram Naturam esse , quinetiam id celeriter per cere, quod Natura per ambages, ct temporis moras solet. Quidni igitur Philosophiam in duas

partes secemus, Fodinam & Rrnacem; & duo constituamus Philosophorum Munera, sperarios in Mineris , se Fabros ' Sane utcunque videamur haec per lusum loqui; tamen hujus generis partitionem utilissimam esse censemus. cum proponetur vocabulis familiaribus& schoalathicis; hoc est, ut dividatur Doctrina de m-tura, in inquisitionem causarum, & productionem esse um; Speculativam , operativam.

Altera Naturae viscera perscrutatur, altera Naturam veluti super incudem efformat. Neque me sugit quam arcto copulentur vinculo, Causa de essectus, ut explicationem eorum aliquatenus conjungi sit necesse. Attamen quandoquidem omnis solida & fructuosa Naturalis Philosophia, duplicem adhibeat scalam , eamque diversam; censoriam & Deficensioriam; Ab Experientia ad Axiomata, & ab Axioma tibus ad nova Inventa, consultillimum judico , Ut hae duae Partes , Speculativa & operativa, in intentione Tractantis, & in corpore Tractatus, separentur.

artitis docuinae ψeculativae de Natura, in physicam Specialem, O MetaphIsicam: quarum Physica

204쪽

Causam Em cientem Materiam i Metaphysica Causam Finalem O Formam inquirit. Partitio Physicae in doli tinas de Principiis ierum, de fabri

ca rerum suo de mundo, o de varieIate rerum Par

titio Physicae de varietate rerum , in docti inam de Concretis . oc dominam de Abstractis. Partitio docilis ae de Concretis, rejicitur ad easdem partitiones, quassus init hillo ita naturalis. Pari itio docti inae de Abstractis .n docti inam de Schematismis Materiae, O dominam de Motious. Appendices dua Physicae speculativae, Problemata naturalia, Placita antiquoium Philosophorum. Partitio Metaphysicae, in dominam de Fotmis. O doctrinam de Caesis Einalibus.

NAturalis Philosephia partem, quae Specm

lativa est, & Theorica, in Phisicam Specialem, & Metaphisicam dividere placet. 'Λtque in hac partitione attendam homines, nos vocabulum Metaphisisa usurpare, sensu arecepto & vulgato discrepanti. Hic autem locus admonendi videtur, de nostro , in genere, circa usum vocabulorum, instituto. Id hujus modi est, ut tam in praemisso vocabulo Met physica, quam in aliis, ubi conceptuS R. notiones nostrae novae sunt, & a receptis Iecedunt, maxima certe cum Religione antiqua vocabula retineamus. Cum enim futurum speremus, ut ordo ipse, & dilucida rerum explicatio, quam subjungere conamur, nos a prava vocabulorum quibus utimur j intelligentia libe-Ient; in caeteris omnino avemus quatenus s-

ne veritatis ac scientiarum dispendio fieri posse sit in vel minimum ab antiquorum aut opinioni bus

205쪽

Li BAR III. Irus aut loquendi more deflectere. Qua in re Aristotelis confidentiam proinde subit mirari ;qui impetu quodam percitus contradictionis , bellum univeris Antiquitati indicens, non olum nova artium vocabula pro libitu cudenti licentiam usurpavit; sed etiam priscam o-nnem sapientiam extinguere & delere alarii susAdeo ut neque nominet uspiam authoresvntiquos, neque dogmatum eorum naenii Ο-aem ullam faciat, nisi quo aut homines per ringeret , aut placita redargueret. Sane si se nam nomini suo , ac sequacium turbam affestaverit, hoc rationibus luis inprimis accom-

nodatum. Si quidem in veritate Philosophica isserenda, & recipienda, idem contingit, quodn veritate divina ι Veni in nomine Patris, nec eripitis me, si quis venerit in nomine suo, eum eripietis. Sed ex hoc coelesti Aphorismo, i, quem praecipue designaverit, spectemus; nempe Antichristum omnium iaculorum Im-iostorem maximum colligere licet, istud i-γsium , Venire in nomine sevo, nulla Antiquitatis, i ut si ita loqui liceti Paternitatis habita ratio-ae , rem mali ominis esse ad veIitatem; utcunque eam lapenumero comitetur illa fortuna, Eum recipietis. Caeterum de viro tam eximio

perte, & ob acumen ingenii mirabili, Aristo ele, crediderim facile, hanc ambitionem eum

a discipulo suo accepisse, quem sortasse aemulatus est; ut sic ille omnes nationes, hic omnes opiniones subigeret, & Monarchiam quaniam in contemplationibus sibi conderet.

206쪽

191 DE Au a M. SCIENT..uanquam fieri possit, ut apud aliquos tetricos, & linguae acerbae, simili cum di 1cipulo

suo titulo insigniretur. Felix terrarum praedo, non utile mundo Edιtus exemplum: Eodem modo,

Felix doctrina prado , Sc.

Nobis vero ex altera parte quibus , quantum calamo valemus, inter vetera& nova in literis foedus de commercium contrahere, cordi estidecretum manet, Antiquitatem comitari usque ad arm ; atque vocabula antiqua retinere, quanquam sensum eorum 8c definitiones sata pius immutemus; secundum moderatum illum& laudatum, in Civilibus, novandi modum ,

quo rerum statu novato, verborum tamen lo-lennia durent; quod notat Tacitus; Eadem magistratuum vocabula. Redeamus igitur ad acceptionem vocabuli Metaphysice ἰ nostro sensu. Patet ex iis, quae supra di sieruimus, disjungere nos Philosophiam primam a Metaphisica, quae hactenus pro re eadem habitae sunt. Illam Communem Scientiarum parentem, hanc Naturalis Philosophia portionem posuimus. Atqui Philosoph:a prima

communia Sc proiniscua Scientiarum Axiomata assio navimus. Etiam Relativus; de AH ventitias Entium Conditiones , quas Transcendentes nominavimus in Multum, Paucum;

Idem, Diversum ; Posidiis, Impossibile ; δι

hoc genus reliqua, eidem attribuimus; id solummodo cavendo, ut Physice, non Logice

207쪽

LIBER III. I93 tractentur. At inquisitionem de Deo, Eno, Bono , Angelu, Spiritibus, ad Theologiam Naturalem retulimus. Merito igitur quaeri possit, quid tandem sit, quod Metaphsica relinquatur Certe ultra Naturam nihil, sed ipsius Naturae pars multo praestantissima. Atque prosecto, citra velitatis dispendium, hucusque de veterum sententia respondere liceat, Physicam ea tractare, quae penitus in Materia mersa sunt,& Mobilia , Metaph eam Abstraci a magis, MConstantia. Rursus P sicam in Natura supponere existentiam tantum, & motum, & naturalem necessitatem: At Metu sicam etiam mentem & Ideam. Nam huc Ite redit ea, quam dicemus, res. Verum nos eam , missa

sermonis sublimitate , perspicue & familiariter proponemus. Partiti sumus Naturalem Philosophiam , in causarum inquisitionem, & pro δε- Aionem esse um. Inquisitionem Causarum in Theoricam conjecimus. Eam in Pssicam &Metaph Pam partiti sumus. Ergo necesse est, ut vera differentia harum sumatur ex natura Causarum, quas inquirunt. Itaque absque aliqua obscuritate, aut circuitione P sica est, quae inquirit de .ciente & Materia; Metaph3 sica, quae de Forma & Fine. P0sica igitur Causarum vaga, & incerta, & pro modo subjecti, mobilia complectitur; causarum constantiam non assequitur. . Limus ut hic durescit ,-hac ut cera liquescit ,

o eodem quo igne.

Ignis

208쪽

194 DE Aus M. SCIENT. Ignis duritiei causa, sed in limo; Ignis colli

quationis causa, sed incera. Partiemur auten Ph eam in doctriam tres. Natura enim aumlucta in unum ; aut fusa&sparsa est. Colligitur vero in unum Natura, aut propter com munia rerum omnium principias aut proptet

unicam integralem universi fabricam. Itaque haec Rhio Natura duas peperit Pssica partes: unam de principiis rerum ; alteram de fabrica versi, si ve de mundo, quas etiam Doctrinas de summis appellare consuevimus. Tertia do

ctrina quae de Natura sparsa sive fusa tractati

omnimodam rerum varietatem, &summas minores exhibet. Ex his igitur patet, tres Omnino reperiri doctrinas radi sicas. De Principiis Rerum; De Mundo sive de Fabrica Rerum; &de Natura multiplici sive sparsa; quae postrema ut diximus j omnimodam rerum varietatem continet; estque veluti glossia prima, aut Paraphrasis circa Naturae interpretationem. Harum trium partium desideratur totaliter nulla; Caeterum quam vere & solide tractentur, non est hic definiendi locus. At Ph eam Jarsam sive de varietara reis rum, Iursus in duas partes dividimus ; P meam de Concretis, & P0sicam de Naturis. Altera ut Logicis vocabulis utamur inquirit de substantiis , cum. omni varietate suorum accidentium : Altera de accidentibus, per omnem varietatem substantiarum. Veluti, si inquiratur de leone , aut quercu, illa complura diversa accidentia sussulatum: Contra, si inquira

209쪽

LI AER III. Isis turde calore, aut gravitate, illa plurimis distinctis substantiis insunt. Cum vero omnis

p siea, sita sit in medio, inter Hisoriam Na- tu tem & Metaph eam , Prior pars si recte advertas j Historia Naturali propior est , posterior

Metaph ca. P0sica autem Concreta eandem subit divisionem , quam Historia Naturam : ut sit vel circa Caelestia; vel circa Meteora; vel circa Globum terra & Maris ; vel circa Collegiam ora, quae Elementa vocant; vel circa Code-gia minora, sive Species; etiam circa Prater generationes 3 & circa Mechanica. Etenim in his.ce omnibus , Historia Naturalis factum ipsum perscrutatur & refert; ait Phet sica itidem Causas : sed intellige hoc de Causiffluxis, materia scilicet & Uciente. Inter hasce Ph ca portiones , manca prorsus & imperfecta est ea, quae inquirit de Caelestibin, cum tamen propter nobilitatem sub jecti praecipuae hominibus curae esse deberet. Etenim Apronomia fundata est in Phaenomenis non male , sed humilis est,& minime etiam solida: At Aprologia in plurimis etiam fundamento caret. Certe Apronorma talem Offert humano intellectui victimam, qualem Prometheus olim, cum fraudem Jovi fecit: Adduxit ille, loco bovis veri, pellem bouvis, grandis & pulchri, stramine, & soliis, &viminibus suffarcinatam. Exhibet similiter Sc ronomia, exteriora Coelestium t Astrorum dicimus numerum, situm, motus, periodos tanquam pellem Coeli, pulchram , &in Systeiamata affabre concinnatam: At viscera desunt

ratios

210쪽

xj DE Auci M. S cI,NT. rationes nempe Physica ex quibus Hypothesibus Apronomicis adluncti Sὶ eruatur Tneoria non quae Phaenomenis tantum satisfaciar, cujus generis complures ingeniose confingi possent, i sed quae substantiam, & motum, & influxum Coelestium, prout revera stant, proponat. Explosa enim fere jam pridem sunt illa, Raptus primi mobilis, & Solidita, Cati stellis in Orbibus suis tanquam clavis in laquearibus infixis. J Nec multo melius asseritur; Quod

. sint diversi Poli Zodiaci & Mundi , Quod sit

Secundum Mobile Renitentiae in adversum primi mobilis raptus ; Quod omnia in Coelo ferantur per circulos perfectos; Quod sint Eec triet , dc Diocli, quibus motuum in Circulis perfectis Constantia servetur, Quod a Luna in superius nulla sit Mutatio, aut Violentia , Et hujusino di. Atque harum suppositionum absurditas, in motum terrae diurnum i quod nobis constat falsissimum esset homines impegit. At vix quisquam est, qui inquisivit causas Physicas, tum de Substantia Coelestium tam Stellari, quam interstellari, tum de Celeritate ScTurditate Corporum Coelestium ad invicem, tum de Incitatione Motus diversa in eodem Pla- ω neta, tum de Motuum Consecutione ab Oriente in Occidentem, aut E contra, deque Progressis-nibus, Stationibus, & Retrogradationibus, tum de Motuum Sublatione, Sc Casis, per Apogaea& Perigaea, tum de Motuum obligatione, vel per spiras se versus Tropicos texendo & retexendo , vel per struationes, quas DraconeS vocanr i

SEARCH

MENU NAVIGATION