장음표시 사용
211쪽
L r B E R III. I97 eant, tum de Polis Rationum, cur magis in t y li parte coeli siti sint, quam in alia; tum de Alligatione suorundam Planetarum ad Di stantiam certam a Sole: Hujus inquam, generis inquisitio vix tentata est, sed in Mathematicis tantum observationibus 8c Demonstrationibus insudatur. Eae autem ostendunt, quomodo haec omnia ingeniose concinnari & extricari pos. sint, non quomodo vere in Natura subsistere. Et motus tantum apparentes, & machinam ipsorum fictitiam, & ad placitum dispositam ,
non causias ipsas, & veritatem rerum indicant. Quocirca male Asronomia, qualis nunc habetur , inter Artes Mathematicas, non sine dignitatis suae dispendio, numeratur ; cum debeat
potius, si proprias partes tueri velit, constitui P0sica pars quasi nobilissima. Quicunque enim Superianarium & Sublunarium eonficta divortia contempserit, & Materia Appetitus Scrassiones maxime Catholicas, quae in utroque globo validae sunt,& universitatem rerum trans verberanti bene perspexerit; is ex illis, quae apud nos cernuntur, luculentam capiet de Rebus Caelestibus informationem, Sc ab iis E contra quae in Coelo fiunt, haud pauca de Moribus Inferioribus , qui nunc latent, perdiscet; non tantum quatenus hi ab illis regantur, sed quatenus habeant passiones communes. Quamobrem hanc partem stronomia , quae P, sica est, desiderari statuimus. Eam Ainonomiam vivam nominabimus , ad differentiam bovis illius Promethei, x suffar-
212쪽
19R DE Aus M. SCIENT.suffarcinati ,& solummodo figura tenus bovis At Aprologia multa superstitione referta est ut vix aliquid sanum in ea reperiatur. AttameIeam potius expurgandam , quam prorsus abji. ciendam esse centemus. Quod si quis han
scientiam, non in ratione , aut Contemptatis.
nibus Physicu, sed in caeca experieulia, & com. . plurium is culorum observatione, fundatarresse contendat, ideoque Rationum P0sicarim examen rejiciat, quod jactabant Chaldaei: is eadem opera & Auguria revocet, & Aruspici nam , dc exta, & omnigenas fabulas degutiat: Nam & haec omnia, ut diutinae experientiae, dc per manus traditae disciplinae, dictam, na fuisse asserebantur. Nos vero, & ut P0 portionem, Asrologiam recipimus, & non pluet quam ratio & rerum evidentia concedit tribuimus ; demptis superititionibus & commentis . Ut vero rem paulo attentius introspiciamus; Primo , quam inane illud commentum : O uod singuli Planeta vicissim per hora
regnent, ut spatio viginti quatuor horarum regna sua ter repetant, praeter horas tres super numerarias λ Attamen hoc commentum nobidivisionem hebdomadar rem tam antiquam, diam late receptam in peperit, ut ex alternatio
dierum manifestissime patet; cum in principis diei sequentis, regnet semper Planeta,a Planet: prioris diei quartus; propter tres illas horas
quas diximus supernumerarias. Secundo, prccommento vano rejicere non dubitamus , doctrinam de thematibres coeli, adpuncta tempori
213쪽
LIBER III. T99 certa, cum distributione domorum; ipsas scilicet Aprologia delicias; quae Bacchanalia quaedam in Coelestibus exercuerunt: Nec satis mirari possumus, viros quosdam egregios, &in Aprologia Principes, tam levi ad ista adstruenda argumento innixos esse. Ajunt enim, quando illud prodit experientia ipsa, Solstitia , cim
quinoctia, Novilunia, Plenilunia, & hujusmodi stella ruin Revolutiones majores, manifestode insigniter operari super corpora naturalia; necesse esse, ut positu sellarum magis exacta& subtiliores, effectus quoque magis exquisitos & occultiores producanc Illi vero seponere primo debuerant, operationessetis pereati rem manifestum; & similiter Lu vim quamdam Magneticam, super incrementa aestuum semimenstrua: nam fluxus & refluxus maris quotidianus alia res est: ὶ his vero sepositis, reliquas Planetarum vires super Naturalia quatenus experientia comprobanturi tenues admodum, & infirmas, & quasi latitantes reperient, etiam in Revolutionibus majoribus.
Quare contrario prorsus modo concludere de huerant. nimirum ; cum revolutiones illa majores tam parum possint ; exa 3 illas & minuimpositurarum disserentim nihil omnino virium obtinere. Tertio fatalia illa, quod hora nativitatis aut conceptionis fortunam foetus rectat, hora inceptionis sortunam incepti, hora quaestionis fortunam rei inquisitae, atque cutverbo dicamusὶ doctrinas de nativitatibus.
214쪽
1oo DE Auci M. SCIENT. Vitates, maXima ex parte, nihil certi aut seli. habere, & rationibus physicis plane redargui & evinci, judicamus. Illud igitur magis attinet dicere, quid tandem in orologicis retineamus , aut probemus t Atque in iis, quae probamus, quid desiderems s ' Nam hujus postremae rei gratia inempe ejus quod desideratur sermonem hunc instituimus, cum alias censuris lut saepe diximus in non vacemus. Atque inter recepta certe, doctrinam de revoluistionibus , plus simitatis, quam reliqua, habere censemus. Verum id optimum factu seret, si Regulas quasdam praescribamus, ad quarum
trutinam & normam Astrologica examinemur ;ut utilia retineantur, rejiciantur inania. Prima ea sit, de qua jam ante monuimus, Revolutiones majores retineantur, valeant minores horoscoporum se domorum. Illae instar tormentorugrandium, ictus suos a longinquo jacere queunt, hae tanquam arcus minores spatia evadere& vires deferre non possunt. Secunda est; in ratio coelestium in corpora omnigena non valet, sed tantum in teneriora, qualia sunt humores, aer, & spiritus: Atque hic tamen excipimus operationes caloris, lolis & coelestium, qui & ad metalla,& ad plurima subterranea proculdubio penetrat. Tertia est: Omnis operatio coelectium, polim admasim rerum extenditur, quam ad indiυiduar Oblique tamen pervenit etiam ad individua nonnulla: Illa scilicet, quae ex individuis ejusdem speciei sunt maxime passibilia, &Ianquam cera mollior ; veluti cum constitutio
215쪽
LIBER III. 2. Iadris pestilens, corpora minus resistentia occupat, magis resistentia praeterit. Quarta est prae cedenti non dissimilis : Omnis operario coele-Πium , non in puncta temporum, aut anguHimminutas, sed in Datia majora de it divinatur: Itaque praedictiones de temperaturis anni, verpe esse polluit; de diebus singulis, pio va- Dis merito habentur. Postrema est, i quae ctiam prudentioribus Astrologis semper placuitqquod nulla insit Asris satalis necessitas , sed
quod inclinent ea potius, quam cogant. Addimus & illud, in quo in partes Asrologia, si fuerit emendata, non obstine venire videbimur nimirum quod nobis pro certo constet, coelonia in se habere alios quosdam influxus, praeter Calorem & Lumen. Qui tamen ipsi, secundum i egulas illas, quas jam posuimus, & non aliter, valent. Verum illi in intima P sica latent, Sclongiorem dissertationem postulant. Visum est igitur nobis this, quae diximus, rite perpensist inter Desiderata reponere Astrologiam his
principiis nostris coiissentaneam ; Atque sicut ronomiam, quae Physicis rationibus nitatur, ronomiam Irivam nominavimus ; ita MAHrologiam, quae per easdem regitur, Astrologiam Sanam appellare placet. Circa quam recte conficiendam , licet ea quae diximus non parum profutura sint; pauca tamen addemus, more nostro, quae liquido proponent, & cx quibus sit coagmentanda , & ad quae adhibenda. Primo in Asrologiam Sanam recipiatur doctrina de commixtionibus radiorum, con-
216쪽
Σox DE Aua M. SCIENT.jurustionibus scilicet & oppositionibus, & reliquis Syzygiis , sive Aspectibus Planetarum
inter se : Planetarum autem per Signa Zodiaci Pertransit - , & Locationem sub iisdem Signis, ctiam huic parti, de commixtionibus radio Ium, assignamus: Locatio enim planetae sub
signo, est conjunctio quaedam ejusdem cum stellis signi: Quinetiam sicut conjunctiones, ita. & oppositiones, & reliquae Θαnia Planetarum, erga sellassignorum notandae sunt 3 quod adhuc plene factum non est. At commixtiones radiorum fixarum ad invicem, utiles quidem sunt ad contemplationem de fabrica mundi, & regionum subjacentium Natura ; ad praedictiones minime, quia semper eodem modo se habent. Secundo recipiantur Acrassiones singulorum Planetarum propius ad Perpendiculum, aut Recessiones ab ipso, secundum Regionum climata : Habent enim Planetae singuli, non minus quam Sol, suas aestates, hyemes, in quibus fortius ant infirmius radios jaciant, propter rationem perpendiculi. Etenim nobis dubium non est, quin Luna posita in Leone,
sortius operetur super corpora naturalia, apud
nos; quam posita in piscibus: Non quod luna sub leone ad cor respiciat, sub piscibus ad pedes sicut fabulantur; sed propter elevationem versus perpendiculum , & approximationem ad stellas majores, eadem prorsus ratione , qua & Sol. Tenio recipiantur Apogaa &Peri a Planetarum , cum debita disquisitione , ad. quae pertineat Planeta. vigor in se. ipso,
217쪽
LIBER III. 2οὐ ipso , ad quae Vicinitas ad nos. Planeta enim in Apogaeo, sive exaltatione sua, magis alacerest; in Perigaeo autem, sive casu tuo, magis communicat. Quarto recipiantur ut summatim dicamus j omnia reliqua Accidentia motus Planetarum, quales singu lorum in itinere suo
accelerationes, retardationes, progressios,sationes , retrogradationes ; quales disantia a Sole, combustiones , augmenta S diminutiones lum)nis , eclipses , & si quae sint alia. Etenim faciunt 'haec omnia, ut Planetarum radii, vel debilius , diversis denique modis & virtutibus, operentur. Atque quatuor ista ad Radiationιs Stesiarum spectant. Quinto recipiquxur, quae Naturas stellarum , sive erraticarum, sive fixa. rum , in propria sua Essentia, & activitate, reserare & detegere ullo modo queant : quali Smagnitudo ;. qualis color & allectiu : qualis scintillatio & vibratio luminis: qualis stim ver- fusi polos , aut AEquinoctium: Quales Aperismi: quae aliis sessis magu immixta, quae magis sol
mria: quae superiores, quae inferiores; quae ex fixis intra vias solis Sc Planetarum, Zodiacum scilicet j quae extra: quis ex Planetis velocior, quis tardior: quis moveatur in Ecliptica, quis pervagetur in latitudine: quis possit esse retrogradus, quiS minime: quis potiatur o- imodam Hyantiam is Sole, quis alligetur: quis moveatur celerius in Apuao , quis in Perigao : Denique Anomalia Martis , , expatiatio Veneris, dc Labores sive Passioues admirandae , quae non semel & in Renere depre-
218쪽
1o DE Au GM. S cIENT.hensae sunt: & si quae sint alia Z Postremo recta piamur etiam eX traditione, naturae & inclinationes Planetarum particulares ; atque Etiam sesiarum fixarum; quae , quandoquidem magno consensu tradantur, non leviter praeterquam ubi cum P0sicis rationibuου plane discordant) rejiciendae sunt. Atque ex talibus observationibus coagmentatur APrologia fana; &secundum eas tantum , schemata coeli & componere & interpretari oportet. Adhibetur autem Aprologiasana, ad praedictiones fidentius, ad electiones cautius, ad utraque autem intra terminos debitos. Praedicti
nes fieri possint, de Cometis futuris, qui ut nostra fert conjectural praenunciari possunt: &de omni genere Meteororum, de diluviis ,seritatibin , ardoribuου, conglaciationibus , terra mo-
tibin, irruptionibm aquarum, eruptionibu i-giatum, ventis & pluviis majoribus, anni variis
tempestatibus, pestilentiis, morbis grassantibus, rebertcte & caritate frugum, bellis, seditionibus, sectis, transmigrationibus populorum, denique
de omnibus rerum vel naturalium vel civilium motiόtas, aut innovationibuου majoribus : Ad
magis autem specialia, & sorte singularia, pr dictiones istae t licet minore certitudinet deduci possint , si repertis primo hu jusmodi temporum inclinationibus generalibus , acri judicio ves Playsico vel Politico, applicentur illis speciebus aut individuis , quae hujusmodi
accidentibus maxime sint obnoxia; veluti siquis ex praecognitione tempestatum anni, eas
219쪽
Lr AER III. 2os reperiet sexempli gratia) magis oleis quam vitibus , magis phthiscis quam hepaticis, magis
incolis collium quam vallium,magis monachis quam aulicis, propter victus rationem diversamὶ propitias aut perniciosas. Aut si quis cxcognitione influxus, quem coelestia habent super spiritus humanos, reperiat eum talem esse , ut magis populis quam regibus; magis viris doctis & curiosis, quam animosis &. militaribus ;rna S voluptariis, quam negotiosis aut politicis,faveat aut adversetur. Hujusinodi autem innumera sunt, sed quemadmodum diximus in non tantum cognitionem illam generalem, quae suinitur ex astris, quae sunt agentia, o verum etiam particularem subjectorum quae sunt passiva) requirunt. Neque electiones prorsus re
jiciendae sunt; sed parcius illis, quam predictio
nibus fidendum. Videmus enim in plantationibus, & seminationibus, & instionibus, aetatum lunae observationes, non esse res omnino frivolas. Sunt & multa ejus generis. Verum &electiones ictae, etiam magis, quam Predictiones per nostras regulas cohibendae sunt. Atque illud semper attendendum; valere Electiones in illis tantum casibus, ubi & virtus coelestium talis sit, quae non subito transeat; & actio inseriorum similiter talis, quae non statim absolvatur; quemadmodum fit in illis exemplis, quae
memoravimus : Nam nec incrementa Lunae subito transiguntur, nec incrementa Plantarum. Punctualitas vero tem ris omnino repudianda. Inveniuntur autem & talia complu-
220쪽
ra quod quis minus puteti In electionibus ci ea civilia. Quod si quis nos compellat eo nomine,quod, ex quibus ista Astrologia emendata Hici possit, & rursus, ad quae utiliter adhiberi, aliquid monstravimus; quis vero sit eliciendi modus, neutiquam docuimus: ille minus sequus fuerit, cum artem ipsam cujus debitores non sium usi a nobis exigat. Hoc tamen circa illud ipsum, quod petit, monebimus; Quatuor tantum esse modos, quibus ad hanc scientiam via sternatur. Primo per experimenta futura ; Dein per experimenta prater ita Rursus per traditiones ; II itimo per rationes Thsic s. Atque quod ad experimenta futura, quid attinet dicere Θ cum illa seculis compluribus ad eorum copiam comparandam indigeant ; ut de iisdem cogitationem suscipere frustra fuerit. Quod vero ad experimenta praeterita ; Ea certe in manu hominum sunt; licet
res sit laboriosa, & multi otii. Possint enim Amologi si sibi non desint in omnes casus majores, veluti inundationes, pestilentias, praelia, . seditiones, mortes Regum j si placet, & similia,
ex historiae fide depromere : & situm coelestium, non secundum thematum subtilitatem sed juxta regulas eas revolutionum, quae a nobis adumbratae sunt, qualis fuerit sub iisdem temporibus, intueri: ut ubi manifestus fuerit Eventuum consensus & consipiratio, ibi Pradiactionia norma probabilis constituatur. Quatenus ad Traditiones: Eas ita ventilare Oportet,