Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

281쪽

L I E E R ' I v. observant. Atque hujus omissionis causam non aliam esse arbitramur, quam quod ad primam inquisitionem inspectio unius aut alterius Anatomia sussicere possit ; ad posteriorem vero quae comparativa est,& casum recipit necesse est, ut plurimarum dissectionum attenta es perspicax observatio adhibeatur. Prior e iam res est, in quo homines docti,in praelectionibus suis, & in coetu Astantium, se jactare possunt: at secunda ea est, quae tacita & diutina experientia tantum acquiri potest. Illud interlaminime dubium est, quod internarum partium figura &structura parum admodum exteInΟ-rum membrorum varietati & lineamentis cedat; quodque corda, aut jecinora, aut ventriculi, tam dissimilia snt in hominibus, quam aut

fronteS, aut nas, aut aures. Atque in his ipsis differentiis partium internarum , reperiuntur tapius Caussa continentes multorum Morborum; quod non attendentes Medici, humores interdum minime delinquentes criminantur:

cum ipsa Mechanica partis alicujus fabrica in culpa sit. In quorum Morborum cura, opera luditur, si adhibeantur Medicinae alteranteS,s quia res alterationem non recipiti sed emendanda res est, & accommodanda, seu pallianda , per victus regimen , & Medicinas familiares. Similiter, ad Anatomiam Comparatam pertinent accuratae observationes , tam Humorum omnigenum, quam Hestigio-νum ct Impressionum Morborum , in corporibus variis dissectis. Etenim humores in

282쪽

116 DE Aua M. SCIENT. Anatomiis, tanquam purgamenta & fastidia , fere praetermitti solent, cum tamen in primis necessarium sit notare, quales & quam multiplices sint humorum disserentium species inon nimium in hac re tribuendo divisionibus eo-xum receptist qui in corpore humano aliquando inveniantur, & in quibus civitatibus, &Receptaculis, quilibet ipsorum , sedes & nidulas suos figere potissimum soleat , quoque juvamento aut damno; atque his similia. Itidem Vectigia Sc Impressiones morborum, & Interiorum Partium ab iis laesiones & devaritationes, in diversis Anatomiis cum diligentia notanda ;Nempe Apostemata, Ulcera, Solutiones Continuitatis, Putrefactiones, Exesiones, Consumptiones, rursus Contractiones, Extensio nes, Convulsiones, Luxationes, Disocatio nes, Obstructiones, Repletiones, Tumores, una cum omnibus Materiis Praeter-Naturalibus , quae in corpore humano inveniuntur, veluti Calculis, Carnositatibus, Tuberibus,

mnia, & his similia, per eam, quam diximus,

Anatomiam comparatam, & multorum Medicorum Experimenta in unum collata, magna cum cura perquiri & componi debent. At varietas ista accidentium in Anatomicis aut peta'nctorie tractatur, aut silentio praeteritur. De illo vero altero desectu circa Anatomi,um, nempe quod non fieri consueverit in comporibus vivis in quid attinet dicere 3 Res enim haec odiosa , &barbara . &a Celso recte da

mnata.

283쪽

ω LIB ER IV. 217mnata. Neque tamen illud minus verum est, quod annotatum fuit a Priscis poros complures & meatus, & pertusiones, quae sunt ex1ubtilioribus,in Anatomicis dissectionibus non comparere; quippe quae in cadaveribus occluduntur & latent, cum in Viventibus dilatentur,& possint esse conspicui. Itaque, ut & usui comsulatur simul & humanitati,non est omnino rejicienda Anatomia rivorum, neque ad fortuitas Chirurgicorum inspectiones quod Celsus secitin remittenda: cum hoc ipsum bene expediri possit per dissectionem Brutorum Vivorum, quae, non obstante suarum partium dissimilitudine humanis, huic inquisitioni, adhibito judicio, satisfacere pollini. Item in inquisitione illorum de Morbis, inveniunt Morbos complures, quos Insenabiles decernunt, alios jam inde a principio morborum, alios post talem quampiam periodum. Ita ut L. Syllae&Trium-virorum Proseriptiones, res nihil fuerint, prae Medicorum prostriptionibus, per quas tot homines iniquissimis edictis morti dedunt ; Quorum tamen plurimit minore eum dissicultate evadunt, quam illi o- lim inter proscriptiones Romanas. Neq; igitur dubitabo inter Desiderata reponere opus aliquod de Curationibus Morborum,qui habentur pro Insanabilibus; ut evocentur & excitentur

Medici aliqui egregii, & magnanimi, qui huic

operi, quantum largitur natura rerum, incumbant ; quando hoc ipsum, Mos morbos pronun-riare insanabilei, neglectum & incuriam veluti

284쪽

lege sanciat,& ignorantiam ab infamia eximae Item ut paulo ulterius insistam: Etiam plane censeo ad ossicium Medici pertinere, non

tantum ut Sanitatem restituat: verum etiam ut

dolores & crueiatm Morborum mitiget: Neque id ipsum solummodo, cum illa mitigatio Do- Ioris, veluti Symplomatis periculosi, ad con- malescentiam faciat & conducat; imo vero cum abjecta prorsus omni sanitatis spe , Excessum tantum praebeat e vita magis lenem & ,lacidum. Siquidem non parva est felicitatis pars, squam sibi tantopere precari solebat Augustus Caesarὶ illa Euthanasia , Quae etiam observata est in Excessu Antonini Pii, quando non tam Mori videretur, quam dulci & alto sopore excipi. Scribitur etiam de Epicuro, quod hoc ipsum sibi procuraverit: cum enim morbus ejus haberetur pro desperato, ventriculum & sensus, meri largiore haustu & ingurgitatione obruit. unde illud in Epigrammate. -- Hinc Sugias ebrius hausit a

quas.

Vino scilicet Stygii laticis amaritudinem sustulit. At nostris temporibus, Medicis quasi Religio est,aegrotis,postquam deplorati sint,assidere ; ubi meo judicio, si ossicio suo, atque adeo humanitati ipsi deesse nolint, & artem ediscere, & diligentiam praestare deberent, qua

animam agentes, facilius & mitius e vita demigrent. Hanc autem partem, inquisitionem

de Euthanasia exteriori ad differentiam ejus Euthan , quae animae praeparationem respi

285쪽

LIBER IV. 2J9ciij appellamus, eamque inter Desiderata reponimus. Item in Curationibus Morborum illud o eneraliter desiderari reperio; Quod Medici hujusce aetatis, licet generales intentiones Curationum non male persequantur, particulares tamen Medicin f, quae ad curationes morborum singulorum, proprietate quadam spectant, aut non bene norunt, aut non relimose observant. Nam Medici traditionum & experientiae

probatae fructum Magistralitatibus suis destruxerunt, & sustulerunt; Addendo, & demendo, & mutando circa Medicinas, prout iis libitum fuerit; & fere Pharmacopaeorum more aeuid pro Luo substituendo; ita superbe imperantes Medicinae, ut Medicina non amplius imperet Morbo. Demptis enim Theriaca, ScMithridatico, & fortasse Diascordio , & Confectione Athermes, & eaucis aliis Medicinis, ad nulla fere certa Pharmaca se relio iose &se

vere adstringunt. Nam Medicamenta illa, quae in ossicinis prostant venalia, potius in promptu sunt ad intentiones generales, quam accommodata & propria ad curationes particulares ; Siquidem speciatim nullum morbum magnopere respiciunt, verum generatim ad obstructiones aperiendas, concoctiones consertandas , intemperies alterandas pertinent.

Atque hinc praecipue fit, ut Empirici & Vetulae saepenumero in curandis morbis selicius operentur, quam Medici eruditi, quia Medicinarum probatarum consectionem & com-

286쪽

z6o DE Aus M. SCIENT.positionem fideliter & scrupulose retinent. Equidem memini,Medicum quendam apud mos in Anglia Practica celebrem, Religione prOPα Iudaeum , Librorum temone tanquam Axabem, litum dicere, Mediei Deseri Europaisuns quidem viri docti, sed non norunt particulares curationes morborum : quinetiam idem ludere solebat, parum decore, dicendo, Medicos no

stros similes esse Episcopis, ligandi S solvendi cla

ves habere,ct nihil amplim. Sed ut serio, quod res est, dicamus ; Plurimum referre censemus , Medici aliqui, & eruditione & practica insigniores , opus aliquod conficiant, de Medicinis probatis & experimentalibus , ad morbos particulares. Nam quod speciosa quis ratione nixus , existimet decere Medicum doctum thabita ratione complexionis aegrorum,detatis, tempestatis anni, consuetudinum,&hujusmo- di in potius Medicinas ex tempore aptare, quam certis aliquibus praescriptis insistere; id rallax res est, & experientiae non satis attribuit, judicio plus nimis. Sane, quemadmodum in Re p. Romana, Cives erant utilissimi, & optime compositi, qui aut Consules Populo favebant, aut Tribuni in partes Senatus inclinabant: ita in hac Materia, de qua agimus , Medicos eos probamus, qui aut in magna eruditione, traditiones experientiae plurimum faciunt ; aut in Practica insgni, Methodos & generalia Amtis non aspernantur. Vodificationes vero Medicinarum si quando sit opus eas adhibere

potius in vehiculis earum exercendae sunt, quam

287쪽

L I B E R IV. 26rquam in ipso corpore Medicinarum; in quo nil novandum , absque evidenti necessitate. Hanc igitur partem, quae de Medicinis Authen-ricti N. Positivis tramet, desiderari statuimus. Res autem est, quae tentari non debet, absiaque acri & severo judicio, &tanquam in Synodo Medicorum selectorum. Item , inter praeparationes Medicinarum, mirari subit, praesertim cum Medicine ex Mineralibus a Chymicis in tantum evectae & celebratae sint; cumque tales Medicinae tutius adhibeantur ad exteriora, quam intro sumantur nominem adhuc inventum, qui per artem them M Naturales dc fontes Medicinales imitari an nixus fuerit: cum tamen in confesso sit, Thermas illas & sontes, virtutes suas, ex venis Mineralium , per quas permeant, nancisci: quinetiam , in mani festum hujus rei documentum,

bene norit humam industria discernere & distinguere per separationes quas dam, ex quo genere Mineralium huiusmodi aquae inficiantur, veluti an ex sulphure, vitriolo, chalybe, aut aliquo simili. Quae naturalis aquarum tinctura , si ad artificiosas compositiones reduci posset, fuerit in potestate hominis, &plura genera earum prout usus postulati efficere , & temperamentum ipsarum pro arbitrio regere. Hanc igitur partem, de Imitatione Naiatura in balneis Artificialibu3 re procul dubio & utili, & in promptu j desiderari censemus.

288쪽

162 DE Aus M. SCIENT. Ne vero singula scrupulosius exequamur, quam vel instituto nostro, vel hujusce Tractatus Naturae convenit, claudemus hanc partem desectus alterius cujusdam enumeratione , qui maximi nobis videtur momenti: Nimirum quod Medendi ratio , quae obtinuit, sit nimiopim compendiosa , quam ut insigne aliquid, aut arduum , praestare possit. Etenim judicio nostro, opinio fuerit magis blanda, quam vera, si quis existimet, Medicamentum aliquod tam potens aut felix fieri polle, ut usus ejus simplex curationi alicui grandiori sufficiat. Mirabilis

prosecto seret oratio, quae pronunciata, aut etiam saepius repetita, vitium aliquod, animo penitus insitum , aut inveteratum, coIIigere aut tollere possit. Longe certe abeae Verum

quae in Natura eximie possunt & pollent, sunt ordo, prosecutio , series, vicissitudo artificiosa. Q uae licet majus quoddam in praecipiendo judicium, majoremque in parendo constantiam requirant; tamen effectuum magnitudine abunde rem compensant. Etsi autem ex opera

Medicorum quotidiana, quam , inVisenc O, assidendo, praescribendo, aegrotis praestant, pu taret quispiam, haud segniter ipsos curationem persequi, atque in eadem,certa quadam via insistere : Tamen si quis ea, quae praescribere & ministrare soleant medici, acutius introspiciat, inveniet pleraque vacillationis & i nconstantiae

Plena, & quae ex tempore excogitentur, & in mentem illis veniant, absque certo aliquo aut praeviso Culationis tramite. Debuerant autem etiam

289쪽

LIBER IV. 263 etiam ab initio, postMorbum bene perspectum& co nitum, seriem curandi Ordinatam meditari, neque ab ea absque grevi causa disicedere.

Atque sciant pro certo Medici, posse lexempli gratia θ tria fortasse aut quatuor Medicamenta

ad morbum aliquem gravem curandum recte praescribi, quae debito ordine & debito intervallo sumpta, curationem praestent quorum singula, si per se tantum sulperentur,aut si ordo inverteretur, aut intervallum non servaretur, fuerint prorsus nocitura. Neque tamen id volumus , ut omnis scrupulosa & supersticiosa curandi ratio in pretio sit tanquam optima, non magis, quam omnis Via arcta, via sit ad G lum: ὶ verum ut aeque recta sit via, ac arcta &dissicilis. Hanc autem partem, quam filum me ' dicinale vocabimul, desiderari ponimus. Atque

haec illa sunt, quae in Doctrina Medicina de Curatione Morborum desideramus: nisi quod restet unicum, quod pluris est, quam illa omnia. Desideratur nimirum Philosophia naturalis vera Sc activa, cui Medicina Scientia in aedificetur. Caeterum illa non est hujusce Tra

ctatus.

Tertiam partem Medicina, posuimus illam de Prolongatione vita, quae nova est , & desideratur: Estque omnium nobilissima.Si enim tale aliquid inveniri possit, non versabitur tantum Medicina in Curationum sordibu3.nec Medici ipsi propter Necessitatem solummodo honorabuntur , sed utique propter donum mortalibus, ex terrenis , quasi maXimum, cujus poterunt

290쪽

264 DE Aus M. SCIENT. Iuni esse, secundum Deum, Dispensatores, Administri. Licet erim Mundus homini Claristiano, ad terram promissionis contendenti, tanquam Eremm sit, tamen in Eremo ipsis proficisDcentibus, calceos &vestes Corpus scilicet nostrum, quod animae loco Tegminis est minus alteri, Gratiae divinae Munus quoddam aestimandum. Hac de re, quia est ex Optimis, eamque inter Desiderata positimus,ex more nostro, S monita dabimus, & indicia, & Praecepta. Primo monemus, ex ScriptoUbus, circa hoc Arbumentum, neminem esse, qui aliquid magni, ne dicamus aliquid sani, repererit. Aristoteles certe Commentarium de hoc edidit perpusillum, in quo nonnihil inelt acuti: quod ipse

omnia esse vult, ut solet. At RecentioreStam

oscitanter, & seperstitiose de hoc scripserunt,

ut Argumentum ipsum ob eorum vanitatem, tanquam vanum & vecors haberi coeperit. Secundo monemus, ipsas intentiones,quq huc spectant, medicorum, res nihili esse, & cogitationes hominum a re potius abducere, quam

versus eam dirigere. Sermocinantur enim, mortem in destitutione calidi & humidi consistere:

Deberi itaque calorem naturalem consertari, humorem autem radicalem foveri: Perinde ac

si haec res jusculis, aut lactulis & malvis, aut a- lmydo, aut j ubis, aut rursus aromatibus, aut in generoso, aut etiam spir itu vini, & oleis Chymicis , confici possit. Quae omnia obsunt potius, quam prosimi. Tertio monemis, ut homines nugari desi

nant

SEARCH

MENU NAVIGATION