Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

311쪽

LIBER IV. 28s Radiationes descendunt, ut parum Physicae inquisitionis circa hanc rem extet. Debuerant autem homines contemplationes suas submittere paulisper, & quid sit Corporibus omnibus Lucidis commune inquirere, tanquam de Forma Lucis. Etenim quam immensa est corporis chiserentia si ex dignitate considerentur)inter Solem & Lignum putridum,aut squamas etiam piscium putridas ξ Inquirere etiam debuerant, quid tandem in causa sit, cur aliqua ignescant,& Lucem ex se jaciant calefacta, alia minime Ferrum, metalla, lapides, vitrui ligna, oleum, sevum, ab igne vel flammam vi-

o ra

brant, vel saltem rubescunt: At aqua, aer, acerrimo, & tamquam furenti calore servefacta, nihil tamen Lucis adipiscuntur, nec splendenti

Quod si quis hoc eo fieri pruet,quod propriam

st Ignis Lucere, Aqua autem & Aer Igni omnino inimica sint ; is sane nunquam per obscura Noctis in a qua salia, tempestate calida, remigavit ; cum guttulas aquae ex remorum conincussione subsilientes, micare & lucestere videre potuisset. Quod etiam fit in spuma maris ser-

Ventiore, quam Pulmonem marinum vocant.

Quid denique habent commune cum stam ma& ignitis Cicendulae & Luciolae; & Musca Indica, quae Cameram totam illustrat; & oculi quorundam Animalium in tenebris ; & Saccharum inter radendum, aut frangendum ; Scsudor equi nocte aestuosa festinantis; & alia nonnulla 3 Quin & homines tam parum in hac re viderunt, ut plerique scintillas e silice

arerem

312쪽

D g A u a M. SCIENT.3Crem attritum putent. Attamen quando acrcalore non ignescat, Sc Lucem manifesto concipiat, quomodo tandem fit, ut noetuor. &feles, & alia nonnulla animalia, noctu cerriant λAdeo ut ipsi aeri quando visio absque Luce non tiansigaturi necesse sit inesse Lucem aliquam nativam dc genuinam , quamvis venuemadmodum & infirmam, quae tamen sit radiis visivis hujusmodi animalium fropia Ilionata,

iisque ad videndum lassiciat. Velum hujusce mali sui plui imorum caussa est, quod homines ex Instantiis particularibus Formas Naturarum Communes non elicuerunt ; Id quod nos

tanquam subjectum proprium Metaph sica posuimus: Quae de ipsa P0 sica, sive Doctrina de

Natura, pars eth. Itaque de Forma Sc Origianibus Lucu fiat Inquisitio, eaque interim Inter Desiderata ponatur. Atque de Doctrina circa substantiam anima, tam Rationalis quam Sensibilis, cum Facultatibm suis, atque de ejus

313쪽

Vice-Comitis sancti Albani,

De dignitate ct augmentis

scientiarum s LIBER Ru IN Tu S. Ad Regem suum.

C A P. I. Partitio dominete et ea usum o oblecta facultatum a nimae humanae, in Logicam , ct Ethicam. Partitio Logicae, in Artes I i veniendi, iudicandi, Tra.dendi.

Octrina circa Intesiectum, Rex optimet atque illa altera circa Voluntatem hominis, in natalibus suis tanquam Gemellae sunt. Etenim. illuminationis puritaου , de arbitrii liberim , simul inceperunt, simul corruerunt. Neque datur in Universitate Rerum . tam intima Sympathia, quam illa Veri & Boni. QIo magis rubori suetit Viris doctis, si Scientia sint tanquam Angeli alati, Cupiditatibus vero tanquam Serpentes qui humi reptant ; circumgerentes animas, instar speculi cane, sed men- sttuati. Venimus jam ad doctrinam circa usum & objecta facultatum anima humana. Illa duas habet partes , easque notissmas, & consensu receptas

314쪽

nam Guttam, quae vulgo ut pars Ethica collo catar, jam ante cmancipaverimus , Sc in integram He rinam de homine congregato, sive in socieIate, constituerimus; hic tantum de homine segregato tractantes: Logica de Intelliecta ScLatione ; Ethica de noluntate, Appetitu , & AffecIibus disserit: altera decreta, altera acsiones

progignit. Verum quidem est, quod phantasia in utraque provincia, tam Judiciali, quam Ministeriali, Legati cujusdam, aut Internuncii, aut Procuratoris reciproci, vices Rel it. Nam sensus idola omnigena phantasiae tradit, dc quibus postea ratio judicat. At ratio vicissim idola electa & probata phantasiae trans mittit, priusquam stat executio decreti. Siquidem motum voluntari cim perpetuo praecedit , eumque incitat phantasia : adeo ut phantasia sit utrique , tam rationi , quam voluntati , instrumentum commune: nisi quod Janus iste Bistons sit , &duas Obvcr-tat facies: fac ics enim rationem aspiciens, veritatis habct effigiem ; facies autem actionem aspiciens, estigiem Bonitatis: quae tamen sint facies, Luales decet esse sororum.

Neque vero me ius & nudus Internuncius eli phantasia ; sed auctoritatem non eXiguam, vel accipit, vel usurpat, praeter delationem sun-plicem mandati. Recte enim Aristoteles: MImperii habet anima in corpus, quod Dominus VI mancipium: Ratio vero in phantasiam,

315쪽

quod in libera civitate Magis ratus in civem: Ad quem possit sua vice redire Dominatio. Videmus enim quod in iis, quae sunt fidei de religionis , phantasia supra. ipsam rationem scandat & evehatur: Non quod illuminatio Divina locum habeat in phantasia, quin potius in ipsa arce mentis & intelle ius: l verum quemadmodum gratia Divina in virtutibus, utitur motibus voluntatis; ita similiter Gratia Divina in illuminationibus , utitur motibus

phantasiae unde fit ut Religio semper aditum sibi ac viam ad animum quaesierit, persimilitudines , Vpos , parabolas, visiones, insomnia. Rursus haud humile est regnum phantasiae in persuasionibus, a vi eloquentiae insinuatis. Nam ubi per orationis artificia hominum Animi demulcentur , inflammantur, & in quamcunque

partem pertrahuntur;totum illud fit per exu scitationem phantasiae , quae impotens jam facta,

non solum rationi insultat, verum eidem vim quodammodo facit, partim occaecando, par tim extimulando. Neque tamen caussa videtur , cur a portitione priore discedamus. Namphantasia scientias vere non parit: Si quidem

Poesis in quae a principio phantasiae attributa est j pro lusu potius ingenii, quam pro scientia,

habenda. Potestatem autem phantasiae in naturalibus, doctrinae de anima paulo ante a stignavimus. Eam vero, quam habet cum Rhetorica

cognationem , illi ipsi arti de qua infra tractabimus j remitti par est. Pars ista humana Philosophia, quae ad Lo-

316쪽

aso DE Aus M. SCIENT.gicam spectat, ingeniorum plurimorum gustu ac palato minus grata est; & nihil aliud vide tur , quam spino lae subtilitatis laqueus ac tenadicula. Nam sicut vere dicitur, Scientiam essanimi pabulum: ita in hoc pabulo appetendo , dc deligendo,plerique palatum nacti sunt Israelitarum smile in deserto : quos cupido incessit redeundi ad olim carnium; Manna autem fastidium cepit: Quae, licet cibus fuerit coelestis,

minus tamen sentiebatur almus & sapidus. Eodem modo lut plurimumὶ illae Scientia placent,

quae habent inlasionem nonnullam carnium magis esculentam. Quales sunt Hictoria Cnvisis, Mores, Prudentia Politica, circa quas hominum cupiditates, laudes, sertunae vertuntur,& occupatae sunt. At istud lumen siccum, plurimorum mollia & madida ingenia offendit,& torret. Caeterum unam quamque rem propria si placet dignitate metiri, Rationes Scientia reliquarum omnino claves sunt. Atque quemadmodum Mantu instrumentum inserumentorum, Anima forma formarum, ita & illae, Artos artium ponendae sunt. Neque solum dirigunt , sed & roborant; sicut sagittandi usus& habitus, non tantum facit, ut melius quis collimet, sed ut arcum tendat sertiorem. Artes Logica quatuor numero sunt , divisa ex finibus suis, in quos tendunt. Id enim agit homo in Rationatibus: Aut ut inveniaet, quod gi siverit: Aut judicet, quod invenerit: Aut retineat, quod judicaverit: Aut tradat , quo. retinuerit . Necesse igitur est, ut totidem sint in Artes

317쪽

L r B E R V. 2'IArtes Rationales. Ars Inquisitionis, seu Invenitionu: Ars Examinis, seu Iudicii: Ars Custodiae, seu Memoria: & Ars Elocutionis seu Tra-Htionis. De quibus jam sigillatim dicemus. C A P. II. .

Partitio inventi vae, in inventivam artium, o argH-mentorum: Suodque prior harum squa ε minet de sideretur. Partitis inventi vae artium in expetientiam lueratam: organum novum. Delaneatio expeIientiae litelae.

IN ventionis diue sunt species, valde prosecto

inter se discrepantes ue Una artium & scientiarum ; altera argumemorum & sermonum.

Priorem harum desiderari prorsus, pronuncio. Qui quidem talis mihi videtur esse defectus; ac si quis in inventario conficiendo bonorum

alicujus Defuncti ita reserat : Numerata pecunia nihil. Ut enim caetera omnia pecunia parantur ; ita & per hanc artem reliquae acquiruntur. Atque sicut India occidentalis nunquam

nobis inventa fuisset, nisi praecessisset Acus Nauticae Inventio: licet Regiones illae immensae, Versoriae Motus pusillus sit: Ita non est, cur miretur quispiam, ita Artibus perlustrandis , & promovendis ampliores progressus faetos non este; quandoquidem Ars inveniendi,& perlustrandi scientias hactenus ignoretur. Hanc scientiae desiderari partem, plane in consesso est. Primo enim Dialectica nihil profitetur , imo ne cogitat quidem , de invenien-Eis artibvi, sive Mechanicis, sive quas vocantin

318쪽

192 DE Aua M. SCIENT. Liberalibu3, aut etiam de illarum operibus, harum vero axiomatibus eliciendis ; sed quasi praeteriens homines alloquitur, & dimittit, edicens, ut Cuique in sua arte credant. Cel sus , vir prudens, non solum Medicus, ilicet moris sit omnibus, in laudes Artis propriae effundi graviter δc ingenue , de Empiricis & Dogmaticis Medicorum sectis loquens,fatetur; Medicamenia ct remedia prim fuisse inventa, de causis v ro rationibuου posterius disceptatum ; non orine conberso, causata ex natura rerum primo eru-ras fuisse , easque inventioni remediorum pratu-x se. At Plato non semel innuit, Particularia infinita esse maxime: rursingeneralia minus certa documenta exhibere: Meduliam igitur'entiarum, qua artifex ab impertio distinguitur, in

mediis propositionibu consistere,quas persingulaι sesentim tradidit se docuit experientia. Quin& illi, qui de primis Rerum Inventoribus,

aut Scientiarum Originibus, verba fecerunt, casum potius, quam artem celebrarunt ; Αtque animalia Bruta , Quadrupedes , Mes , Pisces, Serpentes, amplius quam Homines, tanquam Scientiarum Doctores, introduxe

runt.

Dictamnum Genetrix Dima earpit ab Idas Puberibus caulem foliis, ct fore comantem Purpureo. non ilia feris incognita capris Gramina , cum tergo volucres haesere se,

gitta.

Adeo ut minime mirum sit, cum in more apud

319쪽

L I B E R V. a.' pud Antiquos fuerit, rerum utilium inventores consecrare in apud . Egyptios, gentem priscam , cui plurimae Artes initia sua debetar, templa plena fuisse simulacris Brutorum ; hominum vero mulachris prope vacua; omnigenumque Deum monum, O latratoν Anubis, Contra Neptunum, fi Venerem, contraaud Minervam, Scc. iniod si malis, ex traditione Graecorum, artes potius hominibus, ut inventoribus, tribuere : haudquaquam tamen dixeris, Prometheum ad ignis inventionem contemplationes adhibuisse : aut cum Silicem p Iimo percuteret,

scintillas expectasse : sed casu in illud incidis. se, atque ut ajunt in Furtum Iovi fecisse. Ita

ut, ad artium inventionem quod attinet, caprae sylvestri pro emplastris, philomelae pro 'modulationibus Musicis, ibi di lavationibus intestinorum ; operculo ollae, quod dissiliit, pro re tormentaria; denique lut verbo dicamus j Casui, aut cuivis alteri rei, plus debeamus, quam Dialecticae. Nec vero multo aliter se habet modus ille inveniendi, quem recte describit Virgilius, VI varim usus meditando extunderet Am

res Paulatim.

Non enim alia hic proponitur inveniendi me thodus , quam cujus Bruta ipsa sunt capacia, de quam crebro usurpant: nimirum alia tentissima circa unam rem sbllicitudo, ejusque - . O per-

320쪽

194 D E A u et M. SCIENT.perpetua exercitatio, quas sui conservandi ne .cessitas hujusmodi animantibus imponit. Cice- Io enim vere admodum; Hsus uni rea deditin Naturam, ct Artem sepe vincit. Quare si prae- .dicetur de hominibus, .

Labor omnia vincit

probin, ct duris urgens in rebvi egesta Etiam de Brutis similiter quaeritur, aeuis expedivit psittaco suum Xoῶρε '

Corvo quis auctor fuit, ut magna siccitate Japillos immitteret arbori cavete, ubi aquam forte conspexerit, ut surgentem laticem rostro posset attingere Quis viam monstravit apibus, qui per aerem, tanquasti Vastum mare, agros foridos, licet multum ab alvearibus dissitos, solent petςre, & favos suos denuo repetere Θ uis formicam docuit, ut grana in colliculo

suo reponenda circumroderet prius, ne reposita geminarent,& spem suam illuderem3 Quod si in versu illo Virgiliano quis notet verbum illud Extundere, quod dissicultatem rei; & verbum illud Paulatim , quod tarditatem innuit; redibimus, unde profecti sumus, ad AEgyptiorum illos Deos; cum hactenus homines modice rationis facultate,neutiquam vero ossicio artis usi sint, ad inventa detegenda. Secundo hoc ipsum quod asserimus, s si advertatur paulo diligentius j demonstrat Inductionis forma, quam proponit Dialectica; qua scilicet scientiarum principia inveniantur , &probentur; quae vitiosa plane est, & incompe- ens, & naturam tantum abest ut perficiat, utctiam

SEARCH

MENU NAVIGATION