Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

301쪽

LIBER IV. tramque partitionem, tum illam, quam jam modo posuimus, tum istam, quam nunc proponemus , simul tractabunt. Secunda igitur partitio sit, in doctrinam de substantia & D- cultatibin anima, dc doctrinam de usu & ofectis facultatum. Plaeta illis itaque his partitionibus geminis , ad species accedamus. Doctrina de se ira is, eademque de substantia anima rationalis, complectitur inquisitiones illas de Natura ejus; Utrum nativa sit illa , ad adventitia: separabi-

sis, an in si parabilis: mortRlis , an immortalis: quatenus legibus materia alligata, quatenus m

n e t & similia. Qine vero hujus sinat generis, licet etiam in Philosophia, & diligentio- rein & altiorem inquisitionem subire potitur, quam adhuc habetur, utcunque tamen in sine, Religioni derciminanda dc diffinienda rectius

tranfinitti censemus : Aliter enim, erroribus

sud paucis, S sepius illusionibus omnino exponentur. Etenim, cum obstantia anima , in creatione sua, non fuerit extracta, aut deducta ex massa Coeli & teriae, sed immediate inspirata a Deo; cumque leges Coeli δέ terrae,

sinat propria subjecta Philosbphiae ; quomodo possit cognotio de sub utia anima, rationalis ex philosophia peti & h beri Quinimo ab eadem inspiratione Divina hauriatur, a qu/ sub- 'stantia anima primo emanavit. Doctrina vero de anima sensibili , sive producta, etiam quatenus ad si antiam ejus,vere inquiritur: At ea inquisitio nobis quasi rim

302쪽

1 6 D E A u G M. SCIENT.derari videtur. Quid enim ad doctrinam de substantia anima faciunt, Actus tibimus, S forma corporis, & hujusmodi nugae Logicae ξ Axi

ma siquidem sensibilua e Brutorum plane sub

stantia corporea censenda est, a calore attenuata , & facta invisibilis; Aura inquam J ex natura flammea & aerea conflata, aeris mollicie ad impressionem recipiendam, ignis vigore adactionem vibrandam dotata; partim ex oleo- sis, partim ex aqueis nutrita ; Corpore obducta, atque in animalibus persectis in capite praecipue locata; in nervis percurrens, & sanguine spirituoso arteriarum risecta& reparata. quemadmodum Bernardinus Teles , & Distipulus elus Augustinus Donius, aliqua eX parte, non . omnino inutiliter, asseruerunt. Itaque de haedoctrina, diligentior fiat inquisitio: Eo magis, quod haec res non bene intellecta, opiniones superstitiosas, & plane contaminatas, & dignitatem anima humana pessime conculcantes, d Mete ischosii, & lustrationibus animarum perperiodos annorum, denique de nimis propinqua anima humana erga anim s Brutorum per omnia cognatione, peperit. Est autem haec anima in Brutis anima principalis, cujus corpus Brutorum organum ; In homine autem, orga-

P . . e . . O

num tantum & ipsa anima rationalis, ct puiritin potius appellatione quam anima indigitari possit. Atque de sub tantia anima hactenuS. cultates autem anima notissimae sunt; D-

reluctus , Ratio, Phantasia, Memoria, Anc

303쪽

LIRER. IV. 27 Itidus , Volunt in , denique universae illaec rca quas versantur Scientiae Logicae , & Ethicae :Sed in doctrina de anima , origines ipsarum tractari debent, idque physice, prout animae innatae sint ,& adhaereant : usus tantum ipsarum , Scofecta, illis alteris anibus deputantur. Atque in hac parte nihil egregii ut nobis videtur j adhuc repertum est; quanquam desidera.

ri eam haud sane dixerimus. Habet etiam pars ista de facultatibus anima appendices duaS, quae & ipsae quemadmodum tractantur , potius fumos nobis exhibuerunt, quam flammam aliquam hicidam veritatis : Altera harum est

dod Dina de iuvinatione naturali ; Altera de fascinatione . .

Divinationem ab Antiquis, nec male , in duas partes divisam habemus; Artificialem , &Naturalem. Artificialis ratiocinando, ex indicatione signorum, praedictionem colligit. Na- . turalis, ex ipsa animi praesensione interna, ab Lque signorum adminiculis, Artificialis duplex: Altera argumentatur ex causis; Altera

eX experimentis tantum , coeca quadam auctoritate. Quae posterior, ut plurimum, superstitiosa est. Quales erant Ethnicorum Disciplinae,

circa inspectionem extorum, volatum avium, &similia. Etiam Chaldaeorum Asrologia solen-nior, non multo melior. At artificialis Disinatio utraque, inter diversas Scientias spargitur. Habet AHroluim praedictiones suas ex situ astro ium. Habet etiam Mericus suas; de mor

304쪽

1 s D E Au o M. S c I E N T. matibus morborum superventuris; eX urinis, , pulsibus, aspectu aegrorum, &similibus. Habet & Politiem suas; O urbem venalem ,'cito

perituram, si Emptorem invenerit I Cujus Vatieinii fides non diu morata est, impleta primum in Sylla, pollea in Caesare. Hujusmodi igitur

praedictiones, praesentis non sunt Initituti, ve- um ad artes proprias remitti debent. Naturatu autem Dι natio,ex vi scilicet interna animi ortum habens, ea demum est, de qua nunc agitur. Haec duplex est; Altera nativa: altera peI in luxum. Nativa hoc nititur suppositionis fundamento: Quod anima in se reducta, atque collecta, nec in corporis organa dimica, habeat ex vi propria essentiae suae, aliquam praenotionem rerum futurarum: Illa vero optime cernitur in somnis, ecstasibus, confiniis mortis ; IMrius inter vigilandum, aut cum corpus sanumst ac validum. Hujusmodi vero status animi, procuratur fere, aut adjuvatur ex abstinentiis, atque illis rebus, quae animam a muneribus corporis exercendis maxime sevocant, ut sua natura absque impeditionibus exteriorum gaudere possit. Divιnatio vero per influxum, hoc altero suppositionis fundamento nititur; Quod anima, veluti speculum, illuminationem quandam secundariam . a Prae scientia Dei dc Spirituum excipiat; Cui etiam idem, qui prioli, siatus & regimen corporis confert. Eadem enim animae sevocatio ossicit, ut & sua natura impensus utatur,& Divinorum Influxu

- 1ionibu

305쪽

L . r ' B E R IV. 279e ἐonibus per influxum anima servore quodam, atque tanquam Numinis praesentis Impatientia, quae apud Priscos Sacri Furoris nomino vocabatur j corripiatur: in Divinatione autem Nativa, quieti potius & vacationi pro- Pior sit. Fastinatio autem , est vis &actus imagiOationis intcnsivus in corpus alterius: vim enim imaginationis super Corpus proprium ipsius imaginantis superius perstrinximus. In hoc genere schola Paracelsi , & ementitae naturalis Magia cultores, tam fuerunt immodici, ut imaginationis impetum Sc apprehensione tu miracula patranti fidei tantum non exaequarint. Alii ad similitudinem veri propius accedentes; cum

occultas rerum energias & impressiones , sensuum i Iradiationes, contagionum de corpore in corpus transmissioneS, virtutum magneticarum delationes acutius intuerentur ;In eam opinionem devenerunt , quod multo magis a Spiritu in Spiritum lcum Spii itus prae rebus omnibus sit, & ad agendum str mirus,& ad patiendum tener & mollisὰ impressiones, & delationes, & communicationes fieri potuerint. Unde increbuerunt opiniones, saetae quasi populares, De Genio superiori, De hominibus quibusdam infaustis & ominosis, De ictibus amoris & invidiae, & aliae his similes. Atque huic con juncta est disquisitio , quomodo Imaginatio intendi & fortificari possit 3 Quippe si imaginatio fortis tantarum sit vi

Iium , oppraepretium suerit nosse, qqibus modis

306쪽

dis eam exaltari, & se ipsa majorem fieri deturὶ Atque hic oblique, nec minus periculose, se insinuat palliatio quaedam & defensio maximae partis Magia caremonialis. Speciosius enim fuerit praetextus, caeremonias, characteres, incantationes , gesticulationes, amuleta, &. similia, non ex aliquo tacito aut Sacramentalicum malis Spiritibus contractu vires nancisci; sed eo pertinere tantum, ut Imaginatio illius, qui hi titur, roboretur & exaltetur : Quemadmodum etiam in Religione, usus imaginum , ad mentes hominum in rerum contem platione defigendas, & devotionem Precantium excitandam , invaluit. Attamen mea talis

est Sententia; Etiamsi detur, vim imaginatio nis esse utique potentem , atque insuper Caeremonias vim illam intendere & roborare; posito denique, quod adhibeantur Caeremoniae ad hanc intentionem sincere , atque tanquam remedium Physicum, absque aliqua vel minima cogitatione de invitandis per ipsis auxiliis Spirituum: haberi nihilominus debent pro illicitis, propterea quod sententiae illi Divinat, adversus hominem propter Peccatum latae, repugnent & recalcitrent; Iu 'dore vultus comedes panem tuum. siquidem Magia ejus generis , egregios illos fructus, quibus Deus Pretium Laborem constituit, adipiscendos proponit, perpaucas, easque faciles, & minime

operosas observantias.

Supersunt Doctrinae duae, quae ad facultates anima inferioris, sire sensibilissi praecipue

307쪽

L r A E R I v. 28 Ipue spectant, utpote quae cum organis corporeis maxime communicant. Altera de motu

voluntario : Altera de sensu &sensibili. In priori harum, etiam alias satis jejune inquisita, unica pars fere integra dees. Etenim de officio& fabrica commoda nervorum dc musculorum, & aliorum quae ad hunc motum requi-Iuntur ; quaeque pars corporis quiescat, dum alia moveatur; tum quod hujusce motus rector 8c quasi auriga sit imaginatio ; adeo ut dimissa imagine, ad quam motus fertur statim intercipiatur & siliatur motus ipse, ut cum deambulamus, si alia subeat cogitatio acris Scdefixa, continuo consistimus;ὶ & aliae nonnullae subtilitates non malae, in observationem dcioquisitionem jam pridem venerunt. Quomodo vero compressiones, & dilatationes, & gitationes Spiritus, qui procul dubio motus fons esti corpoream S crassam partium molem flectat, excitet, aut pellat, adhuc diligenter inquisitum & tractatum non est. Neque mirum , cum anima ipsa sensibilis hactenus potius pro entelechia & functione quadam habita sit, 'dam pro substantia. At quando jam innotue- iit, ipsam esse substantiam corpoream & materiatam, necesse est etiam , ut, quibus niXibus aura, tam pusilla&tenera, corpora tam

classa & dura in motu ponere possit, inquiratur. De hac parte igitur, cum desideretur, fiat inquisitio.

At de sensu &sensibili longe uberior & diligetitior adhibita est inquisitio am in Tractatibus

308쪽

181 DE Aus M. SCIENT.bus circa ea generalibus, quam in artibus specialibi s , utpote Perjectiva, Musica , Quam vere nihil ad institutum: quandoquidem illa' tanquam iusiderata ponere non liceat. Sunt tamen duce partes nobiles & insignes, quas in

hac doctrina desiderari statuimus ; Altera dedisserentia perceptionis &sensus: Altera de forma lucis.

Atque differentiam inter perceptionem &sensium, bene enucleatam, debuerant Philosophi Tractatibus suis de sensu sensibili praefimittere, ut rem maxime fundamentalem. Videmus enim, quas omnibus corporibus naturalibus inesse vim manifestam percipiendi: etiam electionem quandam amica amplectemti, inimica & aliena fugiendi. Neque nos de subtilioribus perceptionibus tantum loquimur, veluti cum Magnes serrum allicit; Flamma ad naphtham alsilit; Bulla bullae approximata coit ; Radiatio ab ob)ecto albo dissilit; Corpus animalis utilia assimilat, inutilia excernit ; Spongiae pars letiam super aquam eleva taὶ aquam attrahit, aerem expellit; Et hujus modi. Etenim quid attinet talia enumeIare Nullum siquidem corpus ad aliud admotum illud immutat, aut ab illo immutatur, nisi operationem praecedat perceptio reciproca. Percipit corpus meatus, quibus sej insinuat: Percipit impetum alterius corporis, cui cedit: Percipit amotionem alterius corporis, a quo detinebatur, eum se recipit: Percipis divulsionem

sui continui, cui ad tempω resistit: Ubique denique

309쪽

Ι I a g R IV. 283nique est Perceptio. Aer vero calidum 3e frigidum tam acute percipit, ut ejus Perceptio sit longe subtilior, quam tractus humani; qui tamen pro calidi & frigidi norma habetur. Duplex igitur deprehenditur circa hanc doctrinam hominum culpa: Alia, quod eam intactam Mintractatam leum tamen sit res nobilissima plerunque Ieliquerunt: Alia, quod qui huic contemplationi forte animum ad jecerunt,tongius , quam par est, provecti sunt, & Sensium

corporibus omnibus tribuerunt: ut piaculum fere sit, ramum arboris avellere, ne sorte ininstar Polydori ingemiscat. At debuerant illi differentiam Perceptionis Sc Sensem, non tantum in comparatione sensibilium ad insensibilia, secundum corpus integrum, explorare, veluti plantarum & animalium, in verum etiam in corpore ipso sensibili animadvertere, quid in causa sit, cur tot actiones expediantur, absque Ο-mni tamen Sensu ' Cur alimenta digerantur, egerantur; Humores Sc Succi, sursum, deorsum , ferantur; Cot & Pulsus vibrent; Viscera, sua quaeque opificia , sicut officinae, producant; Et tamen haec omnia, Sc complura alia, ob sque Sensu fiant Z Verum homines non satis acute; qualis stactio Sesus, viderunt, atque quod genus corporis, quae mora, quae conduplicatio impressionis ad hoc requirantur, ut dolor vel voluptas sequatur 3 Denique disserentiam inter Perceptionem simplicem dc Sensum, nullo modo noste videntur; nec quate

nus fieri possit Percenio absci e Sensu. Neque

enim.

310쪽

184 DE A ti o M. I cIENT. enim hac veIborum tantum controversia est,

sed de re magni prorius momenti. De hac igitur doc2rina sui in primis utili, Sc ad plurima spectameὶ melius inquiratur: Quandoquidem

etiam circa hanc rem inscitia tantum apud nonnullos ex Antiquis Philosophis potuerit, ut omnibus sine disclimine corporibus animam infundi putaverint: Neque enim videbant, quomodo Motus cum discretione fieri potuerit absque Sensu; aut Sensem adesse absque Anima. De Forma Lucis quod debita non facta suerit inquisitio, praesertim cum in Perspectiva strenue elaborarunt homines j stupenda quaedam nec ligentia censeri possit. Etenim , nec in Perspectiva , nec alias, aliquid de Luce, quod valeat , inquisitum est. Radiationes rius tractantur, origin's minime. Sed collocatio demum Perflectiva inter Mathematica , hunc ipsum defectum , 8c alios similes -pe petit ; quia a Physicis praemature disces.suna est. Tractatio autem de Luce, & catis. sis ejus , in Physicis rursus stiperstitiosa fere est , tanquam de re inter Divina & Naturalia media ; adeo ut quidam ex Platonicis, eam materia ipsa antiquiorem introduxerint. Cum enim spacium esset des atum , id primum lumine, postea vero corpore impletum fuisse,

vani II imo commento asseruerunt: quando tamen Scripturae Sacrae, massam Coeli & Terrae, tenebrosam , ante Lucem creatam , diserte posuerint. Quae vero phrsice & secundum senium de ea tractantur , ca statim ad Radia

SEARCH

MENU NAVIGATION