Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

351쪽

entes profecto, eum, qui certa nimis plopere captaverit, & in dubiis finiturum: qui autem Judicium tempestive cohibuerit, ad certa per

venturum.

Manifestum est igitur, Artem hanc Iudicandi per Syllogismum, nihili aliud esse, quam reductionem propositionum ad principia per medios terminos. Principia autem consent u recepta intelliguntur, atque a quaestione eximuntur. At terminorum mediorum inventio libero ingeniorum acumini & investigationi permittitur. Est autem reductio illa duplex, directa scilicet, &inversa. Directa est, cum ipsa propositio ad ipsum principium reducitur: Id quod probatio ostensiva vocatur. Inversa est, cum contradictoria propositionis reducitur ad contradictorium principii ; quod vocant probationem per incommodum. Numerus vero terminorum mediorum, sive scala eorum minuitur aut augetur, pro remotione propositionis a

principio. His positis, partiemur Artem Iudicii scutvulgo fere soleti in Anablicam, &. Doctrinam

de Elenchis: Altera indicat, altera cavet: Analytica enim veras formas instituit, de consc-quentiis argumentorum; quibus si varietur, sive deflectatur, vitiosa deprehenditur es e conclusio. Atque hoc ipsum in se elenchum quendam , sive redargutionem continet. Recti menim lut dicitur O sui Iudex est, se obliqui.Tutissimum nihilominns est, Elenchos, diluti mo- ωtore vadhibere quo facilius detegantur falla-

352쪽

316 DE Aus M. SCIENT.ciae, Iudicium alioquin illaqueaturae. In Ana I tica vero nihil desiderari reperimus. quin potius oneratur supeIstuis, quam indiget accessionibus.

Docyrinam de Elenchis,in tres partes dividere placet: Ele hos Sophi atum, Elenchos Hermenia,S Elenchos Imaginum sive Idolorum. Doctrina de Elenchis Sophismatum apprime utilis est: Quamvis enim pinguius fallaciarum genus, a Seneca,non inscite comparetur cum praestigiatorum technis: in quibus quo pacto reSIegeratur nescimus : aliter autem se habere rem, quam videtur, latis novimus: Subtiliora tamen Sophismata non solum id praestant, ut non

habeat quis, quod respondeat, sed& Judicium

ipsum serio confundunt. Haec Pars de Elenchis Sophi atum, praeclaretractata est ab Aristotcle, quoad Praecepta: Etiam a Platone adhuc melius, quoad Exempla: Neque illud tamen in persona Sophistarum Antiquorum, Gorgia, Ninia, Protagora, - 10demi, & reliquorum j verum etiam in Persona ipsius Socratis, qui cum illud semper agat, ut nihil affirmet, sed a caeteris in medium adducta infirmet, ingeniosissime objectionum, Fallaciarum, & Redargutionum Modos expressit. Itaque in hac parte nihil habemus quod desideremsM. Illud interim notandum ; quamvis usum hujus doctrinae probum , & praecipuum, in hoc posuerimus, ut redarguantur sophisn ia; liquidc iihilominus patere,usum ejus degenerem dc corruptum, ad captiones, & contra-

dictiones

353쪽

LIBER. V. 327 dictiones per illa ipsa sophismata struendas, dcconcinnandas spectare. Quod genus facultatis etiam pro eximio habetur, & haud parvas affert utilitates. Licet eleganter introducta sit a quopiam illa differentia inter oratorem & sophistam; quod alter tanquam Leporarius Cursii praestet; alter tanquam Lepus ipse Flexu.Sequuntur Elenchi Hermenia: ita enim suocabulum potius, quam sensum ab Aristotele mutuantes o eos appellabimus. Redigamus igitur hominibus in memoriam, ea quae a no- . bis de transcendentibu & de adumntitiis entium conditionibus, sive adyunctis, cum de

Plutosiophia prima ageremus j superius dicta

sunt. Ea sunt, mavus, minus; multum, pau- ,

R ; prius, posserim ; idem, diversum potentia , a Zm ; habitus, privario ; totum, pβrtei ue agens, patiens moIud, quies 3 ens , non mi; & similia. Imprimis autem meminerint di nolent, differentes eas, quas diximus, harum rerum contemplationes : videlicet quod possint inquiri vel P0sice et Looce: P0sicam autem circa eas tractionem , Philosophia priss assignavimus. Superest Logita: Ea vero ipsa esties, quam in praesenti Doctrinam de Elenchis Hermenia nominamus Portio certe est haec doctrinae sima & bona. Hoc enim habent notiones illat generales & communes, ut in omni-.bus disputationibus ubique intercurrant; adeo ut nisi accurate, & anxio cum judicio,bene jam ab initio distinguantur; universo disputationum

354쪽

318 DE Aus M. S cIENT.& eo rem sere deducturae, ut desinant disputationes in pugnas verborum. Etenim aequivocationes, c malae acceptiones verborum, praesertim hujus generis j sunt S hi ata Sophismatum. Quare etiam melius visum est, istarum tractationem seorsum constituere; quam eam,

vel in Philosophiam primam sive Metaph,icam

recipere. vel ex parte Analytica subjicere, ut Aristoteles satis confuse fecit. Dedimus autem ei nomen eη usu, quia verus ejus usus est plane redargutio, & cautio circa usum verborum. Quinimo partem illam de Pradicamentis, si recte instituatur, circa cautiones de non confundendis aut transponendis definitionum & divisionum terminis praecipuum usum sortiri exi, stimamus,&huc etiam reserri malumus. Atque de Elenchis Hermenia li actenus. Ad Elenchos vero Imaginum sive Idolorum

quod attinet, sunt quidem Mola,profundissimae mentis humanae fallaciae. Neque enim fallunt in particularibus, ut caeterae, Iudicio caliginem Ostundendo, & tendiculas struendo: sed plane ex praedispositione mentis prava , & perperam eonstituta, quae tanquam omnes intellectus anticipationes detorquet, & inficit. Nam Memhumana l corpore obducta & obfuscatal tantum abest, ut speculo plano, aequali, & claro similis sit, quod rerum radios sincere excipiat, dc reflectat, ut potius sit instat speculi alicujus incantati, pleni superstitionibus 8c spectris. Imponuntur autem ntellectui Idola, aut per naturam ipsam generis humani generalem: aut per

355쪽

LIBER V. naturam cujusique individualem: aut per verba sive naturam communicanivam. Primum genus idola tribu , Secundum idolassecvi,Tertium idola fora vocare consiuevimus. Est &quartum genus, quod idola theatri appellamus, atque superinductum est a pravis Theoriis, sive Philosophiis, & perversis Legibus Demonstrationum: Verum hoc genus abnegari potest, dc deponi: Itaque illud in praesentia omittemus. At reliqua plane obsident mentem,neque prorsus evelli possunt. Igitur non est, quod quis in illis Analyticam aliquam expectet: sed Doctrina de Elenchis est,circa ipsa Mola, Doctrina primaria. Neque s si verum omnino dicendum

sitὶ Doctrina de idolis in artem redigi possit: sed

tantum adhibenda est, ad ea cavenda, prudentia quaedam contemplativa. Horum autem Tractationem plenam , & subtilem ad Novum organum amandamus: pauca generaliter tantum de iis hoc loco dicturi.

Idolorum Tribus exemplum tale sit. Natum intellectus humani magis assicitur assismativis, ct amvis i quam negativis, o, privativis, cum rite & ordine aequum se utrique praebere debeat. At ille, si res quaepiam aliquando existat,& teneat , fortiorem recipit de ea impressionem , quam s eadem longe pluries fallat, aut in contrarium eveniat. Id quod omnis superstitionis, & vanae credulitatis quasi radix est. Itaque recte respondit ille, qui, cum suspensa,

tubula in templo monstraretur eorum , qui vo

tae solverant, quod naufragii periculum csFu-

356쪽

33o DE Aus M. SCI ENY.gissent; atque inperrogando premeIetur, annontum demum Neptuni Numen agnosceret

quaesivit vicissim , At ubi sunt ilii depicti, qui post vota nunculata perierunt' Atque eadem est ratio superstitionum similium, sicut in Astrologicis,Insomniis, Ominibus, & reliquis. Alterum Exemplum est hujusmodi: Animus hum nus cum sit ipse substantia aequalis & uniformis)morem prasupponit, ct a git in natura

rerum aqualitatem, ct informitatem, quam revera eis. Hinc commentum Mathematico- Ium , In caelestibin omnia moveri per Circulor

perfectos, rejiciendo lineas spirales: Hinc etiam fit, quod cum multa sint in Natura Monodica . plena imparitatis ; alfingat tamen semper cogitatio humana, Relativa, Parallelan Conjugata : Ab hoc enim sonte elementum ignis cum orbe suo introductum est , ad constituendum quaternionem cum reliquis tribus, Terra, Α- qua, Aere. Chrmici autem sanaticam instruxerunt rerum universiarumPhalangem, inanissimo Commento inveniri fingenies, in quatuor illis suis elementis, Coelo, Aere, Aqua, & Tersa, species singulas parallelas invicem , & consormes. Tortium Exemplum est superiori finiti-

1num; quod homo i quasi norma, & Jeculum

Natura : Neque enim credibile est,' si singula percurrantur & notenturi quantum agmen Molorum Philosophiae immiserit naturalium operationum ad similitudinem actionum humana-'rum reductio: Hoc ipsum, inquam,quod putem Lur, talia naturam facere, qualia homo facit. - Neque

357쪽

LIBER V. 3 rNeque multo meliora sunt ista, quam haeresisAnthropomo hilarum, in cellis ac solitudine stupidorum Monachorum orta: Aut sententia Epicuri huic ipsi in paganismo respondens, qui Diis humanam figuram tribuebat. At non opus fuit Vellejo Epicureo interrogare, Cur Deus fiam Stellis , Luminibus, tanquam AEdilis,

ornasset y Nam si summus ille opifex ad modum AE di lis se gessisset, in pulchrum aliquem& elegantem ordinem stellas digerere debuisset, operosis Palatiorum Laquearibus consimia Iem; cum e contra aegre quis ostendat, in tam infinito Stellarum numero figuram aliquam vel quadratam , vel triangularem, vel rectilinea- Iem. Tama est Harmoniae discrepantia; inter spiritum hominis, & sipiritum mundi. Quod ad Idola Specus attinet, illa ortum habent ex propria myusique natura,inanimi se corporis 3 atque etiam ex educatione ct comise-tudine, &fortuitis rebuου, quae singulis hominibus accidunt. Pulcherrimum enim Emblema

est illud de Deos Platonis. Siquidem si quis missa illa exquisita Parabolae subtilitate) a prima infantia, in antro , aut caverna obscura&subterranea, ad maturam usque aetatem degeret , & tune derepente in aperta prodiret, &hunc coeli & rerum apparatum contueretur;

dubium non est, quin animum ejus subirent,& perstringerent quamplurimae mirae, & absurdissimae phantasiae. Nos vero scilicet sub aspectu coeli degimes interea tamen animi in cave nis corporum nostIPIum conduntur; ut infini-

358쪽

Dg Aus M. SCIENT.tas errorum, & falsitatum imagines haurire necessest, ii E specu sua raro tantum & ad breve aliquod tempus prodeant, & non in contemplatione naturae perpetuo, tanquam sub dio morentur. Emblemati siquidem illi de spreu Platonis optime convenit Parabola illa Heracliti; Quod homines scientim in Mundos propriis, ct non in Mundo magoro quaerant. At la Fori molestili ima sunt, quae ex De re tacito inter homines, de verbis ct nominiabus impositis , se in intellectum insinuarunt. Verba autem plerunque ex captu vulgi induntur ; atque per differentias, quaIum vulgus capax est, res secant; Cum autem intellectus acutior , aut observatio diligentior res melius di-- stinguere volet, verba obstrepunt. Quod vero

hujus remedium est, s definitiones scilicet j in

plurimis huic malo mederi nequit, quoniam& ipsae definitiones ex verbis constant, & verba gignant verba. Etsi autem putemus, verbis nostris nos imperare ; & illud facile dictu sit,.Loquendum esse, ut vulgin sentiendum, ut sapientes. Quinetiam vocabula artium c quae apud peritos solum valenti huic rei satisfacere videri

possunt ; & definitiones t de quibus diximus artibus praemissae , secundum prudentiam

Mathematicorum vocabulorum pravaS acceptiones corrigere valeant, attamen haec omnia non sufficiunt,quo minus verborum praestigiae,& incantationes plurimis modis seducant, &

vim quandam inici lectui faciant, & impetum suum more Tartarorum sagittationis j retro

359쪽

in Intellectum unde piosecta sunt in retorqueant. Quare altiore, & novo quodam remedio , ad hoc Malum opus est. Verum haec jam cursim perstringimus, interim desiderari pronunciantes hanc doctrinam , quam Elenchos magnos, sive de idolis Animi humani nativis, ct adientisitis, appellabimus. Ejus autem Tractatione legitima ad organum novum referimus.

Superest Artis Iudicandi Appendix quaedam insignis, quam etiam desiderari statuimus. Si

quidem Aristoteles rem notavit, modum rei nullibi persecutus est. Ea tractat, quales demon strationes ad quales materim,sive subffecta,uplicari debeant: ut haec doctrina tanquam Iudieationesjudicationum contineat. Optime enim Aristoteles, Neque demonstrationes ab oratori bus , nequesuasiones a Mathematicis requiri δε-bere monet. Ut si in Probationis genere aberre

tur , judicatio ipsa noli absolvatur. Quando

vero sint quatuor demonstrationum genera, vel per consensum immediatum & notiones, Vel perinductionem, vel per Syllogisimum, vel per eam squam recte vocat Aristoteles demonstrationem in orbem, non a Notioribus scilicet ted tanquam de Plano, J habent hodi demonstrationes lingulae certa si1bjecta, & materias scientiarum in quibus pollent; alia, a quibus excluduntur. Etenim rigor & curiositas, poscendo probationes nimium severas, in aliquibus, multo magis facilitas,&remissio in acquie scendo probationibus levioribus in aliis, inter ea sunt numeranda, quae detrimenti Plurimum, & impei dimenti

oste

360쪽

334 DE Aus M. S cIENT.dimenti scientiis attulerunt. Atque de Arte Imdicandi haec dicta sint. C A P. V.

Partitis Artis Retinendi sis Rerentivae. ire doctrinam lde adminiculis memoriae, O doctrinam de Memoria ipsa. Partitio doctrinae de Memoria ipsa, ire Prae' notionem in Emblema.

ARtem Retinendi, sive Curipodiendi in duas

doctrinas partiemur : Doctrinam scilicet de Admiraculis Memoria: ct Dominam de Memorra ipsa. Adminiculum Memoria plane Scriptio est: Atque omnino monendum, quod Memoria sine hoc adminiculo , rebus prolixioribus & accuratioribus, impar sit ; neque ullo modo, nisi de Scripto, recipi debeat. Quod etiam in Philosophia Inductiva, & Interpretatione Natura, praecipue obtinet: Tam enim possit quis calculationes Ephemeridis, Memoria nuda, absque scripto absolvere, quam interpretationi Naturae per Meditationes, & vires memoriae nativas & nudas sufficere ; nisi eidem memoriae per Tabulas ordinatas ministretur. Verum mi ssa Interpretatione Natura, quae Doctrina nova est, etiam ad Veyeres& Populares Scientias haud quicquam fere utilius esse possit, quam Memoriae adminiculum solidum & bonum ; hoc est, Digestum probum , & eruditum Locorum Communium. Neque tamen me fugit ; quod relatio eorum, quae legimus, aut discimus, in Locos commm

SEARCH

MENU NAVIGATION