Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

381쪽

LIBER VI.

C A P. II.

Doctrina de Methodo sermonis eonfiituitur, ut pars traditi vaesubstantiva, ct principalis : Nomen ei inditur Prudentia traditivae. Enumerantur Methodigenera diversa , O subjunguntur eorum commoda,

O incommod

V Eniamus ad doctrinam de methodo sermo--. Ea pars Dialecticae tractari consuevit. Etiam locum in Rhetorica per nomen Dispositionis reperit. Verum collocatio ejus in f mulitio aliarum artium, in causa fuit, ut plurima quae ad ipsam spectant, cognitu utilia,praetermissa sint. Visium igitur est nobis, Doctrinam Subaantivam, & Principalem de Methodo homstituere, quam nomine generali. Prudentiam Traditiva appellamus. Itaque Methodi Genera cum varia sintὶ enumerabimus potius, quam partiemur. Atque de unica Methodo, & Dicho tomiis perpetuis, nil attinet dicere: Fuit enim Nebecula quaedam Doctrinae, quae cito transiit: Res certe simul & levis, &scientiis damnosillima. Etenim hujusmodi homines, cum Methodi suae Legibus res torqueant ; & quaecunque in Dicitotomias illas non apte cadunt, aut omittant, aut praeter Naturam inflectant; hoc essiciunt, ut quasi Nuclei, M Grana Scien tiarum exit iant, ipsi aridas tantum, &desertas Siliquas stringant. Itaque inania compen

dia parit hoc genus Methodi, solida scientia

rum destiuit.

382쪽

Da Auc M. 'CIENT. Constituatur igitur prima differentia meth di, ut sit aut magiisratiis, aut mitrativa. Neque vero verbum initiativa ita intelligimus, quasi haec initia scientiarum tantum ita trad ret, illa doctrinam integram ; Verum contra Docabulum a sacris mutuantes θ eam dicimus methodum initiativam, quae ipsa scientiarum mysteria recludat, & denudet. Magi tralis siquidem docet uti iis, quae dicuntur; initiativa vero potius, ut examen subeant: Αltera scientias discentium vulgo; Altera tanquam filiis scientiarum tradit: Denique, altera pro fine habet, scientiarum squales jam sunt θ usum; A

tera carundem continuationem, & ulteriorem progressum. Harum posterior, via videtur δε- a, ct interclusa. Ita enim adhuc scientiae tradi consueverunt, quasi ex pacto, tam docens quam discens, errores asciscere cupiant. Etenim qui docet, eo docet modo, quo maXime dictis sitis fides astruatur, non quo illa commodissime examini subjiciantur: & qui distit, sibi exemplo fieri , non legitimam disquisti

nem praestolari expetit ; ut magis sit ei eordi, Non Dubisare,quam non Errare. Ita ut & Magister, amore gloriae, infirmitatem scientiae sito prodere caveat, & Discipulus, laboris odio, vires proprias experiri nolit. Scientia vero, quae aliis tanquam tela pertexenda traditur, Eadem

Methodo si fieri possitὶ animo alterius es in Lnuanda, qua primitus inventa eis. Atque hoc

ipsum fieri sane potest in scientia-inductio- acquisita: Sed in anticipata, ista & praema

383쪽

L I E E R VI. ITtura scientia qua utimur) non facile dicat quis,

quo itinere ad eam, quam nactus est, scientiam pervenerit. Attamen sane secundum majus &minus, possit quis scientiam propriam revisere,& vestigia suae cognitionis, simul & consensus Temetiri, atque hoc pacto scientiam sic trans-splantare in animum alienum, sicut crevit in suo. Artibus enim idem usuuenit quod plantis: si planta aliqua uti in animo habeas, de radice quid fiat nil resert: si vero transferre cupias in aliud solum , tutius est radicibus uti, quam surculis. Sic traditio, quae nunc in usu est j exhibet plane tanquam truncos l pulchros illos quidem l scientiarum, sed tamen absque radicibus, fabro lionario certe commodos, at plantatori inutiles. Quod si, Disciplinae ut crescant, tibi cordi sit, de truncis minus sis sollicitus; ad id curam adhibe, ut radices illaesiae, etiam

cum aliquantulo terrae adhaerentis, extIahantur. Culus quidem generis traditionis, Methodus Mathematicorum, in eo subjecto , sinititudinem quandam habet ; generatim autem non video, quid aut in usu sit, aut quid quis inquisitioni ejus dederit operam ; proinde eam inter desideram numerabimus, eamque Tradiationem Lampadis, sive Methodum ad filios appellabimus. Sequitur aliquid legethodi discrimen, priori intentioni affine , reipsa sere contrarium. Hoc enim habet utraque Methodud commune , ut vulgus auditorum a selectis separet.

Illud oppositum , quod prior introducit mo-

384쪽

318 DE Aus M. SCIENT.dum Tradendi solito apertiorem; altera, de qua jam dicemus, occultiorem. Sit igitur discrimentale, ut altera Methodus sit, Exoterica, altera Acroamatica. Etenim quam antiqui adhibuerunt praecipue in edendis libris differentiam, eam nos transferemus ad ipsum modum Tradendi. Quinetiam Acroamatica ipse apud Veteres in usu fuit, atque prudenter, & cum judicio adhibita. At Acroamaticum sive AE. maricum istud dicendi genus, posterioribus temporibus dehonestatum est a pluit mis, qui eo tanquam lumine ambiguo, & fallaci abusi sunt,

ad merces suas adulterinas extrudendas. Intentio autem ejus ea esse videtur, ut traditionis involucris vulgus profanum scilicet j a Secretis Scientiarum summoveatur ; atque illi tantum admittantur, qui aut per manus Magistrorum, parabolarum interpretationem nacti sunt, aut proprio ingenii acumine,& subtilitate intra velum penetrare possint. Sequitur aliud Methodi discrimen, magni prorsus ad Scientias momenti ; cum scilicet Scientiae traduntur, aut per Aphorimos, aut Methorice. Notatu enim inprimis dignum est , in consuetudinem plerunque venisse, ut homines ex pauculis axiomatibus & observationibus, in quovis modo subjecto, artem constituant quas completam, & solennem , eam ingenii quibusdam Commentationibus suffarcinando, Exemplis illultiando , & Methodo revinciendo. At illa altera Traditio per Aphori- simoi,plurima secum fert commoda, ad quae traditio

Di ii ipso by Co le

385쪽

LIBE R - VI. 3J'ditio methodica non attingit. Primum enim de

Scriptore specimen dat, utrum ille leviter, &perfunctorie Scientiam hauserit , an penitus imbiberit. Aphorismi enim, nisi prorsus forent

ridiculi, necesse est, ut ex medullis, & interiori bus Scientiarum conficiantur. Abscinditurenim illustratio, & excursio; Abscinditur varietas exemplorum; Abscinditur deductio,& connexio; Αbscinditur descriptio Practicae: ut ad materiem Aphorismorum nihil relinquatur , praeter copiam observationum bene amplam. Igitur

ad Aphorismos non sufficiet quispiam, imo de

eis nec cogitabit sane, qui se neutiquam copio

se , & solide instructum ad scribendum perspexerit. Ax in Methodis. Tantum series, juncturaque posiet,

Tantum de medio sumptis accedit honoris; ut speciem artis, nescio cujus, praeclarae, saepe Dumero reportent ea ; quae si solvantur, segregentur, & denudentur, ad nihilum fere recasura forent. Secundo, Traditio Methodica, ad G dem & consensum valet, At indicationes de Praxi minus innuit: Si quidem demonstrationem quandam in orbe prae se fert, partibus se invicem illuminantibus,ideoque intellectui satisfacit magis ; quia vero actiones in vita commmuni sparguntur, non ordine componuntur si deo magis iisdem conducunt etiam sparsa documenta. Postremo, Aphorasmi, cum Scientia

Ium portiones quasdam, & quasi frusta tantum exhibeant, invitant ut alii etiam aliquid adjiciant

386쪽

36o Da Aus M. S cIEM T. ciant & erogent;Tradit o vero Methodie Aum Scientiam integram ostentat, securos illico homines reddit, quasi jam summa adeptos. Sequitur aliud Methodi discrimen, magni& illud quoque momenti: . cum scilicet Scientiae traduntur, aut per assertiones ad7ectis probationibus, aut per quastiones una cum determis rionιbus. Hanc autem posteriorem Methodum

si immoderatius quis persequatur, Scientiarum profectui non minus illa officit, quam fortunis,& progressibus exercitus cujuspiam impedimento damno foret, si in minutis quibusque castellis, aut oppidis expugnandis subinde haereat. Etenim si quis in acie sit superior, &summae belli sedulo incumbat, minora illa loca ultro se submittent. Illud tamen inscias non

ierim, urbem aliquam magnam , & munitam a tergo relinquere , haudquaquam semper tu intum esse : Eodem modo , confutationibus in Scientiarum traditione temperandum, iisque parce utendum: & ad hoc tantum , ut maiores praeoccupationes animorum , & praejudicia

frangantur, minime autem, ut leviores dubit riones excitentur, & provocentur.

Sequitur aliud Methodi discrimen, ut scilicet Methodus sit sufecta materia, qua tracta

tur , accommoda. Alio enim modo traduntur Mathematica, c quae sunt inter Scientias maxime abstracta & simplicia: in alio Politica, quae maxime fiunt immersa , & composita. Noque ut jam diximus t Methodus uniformis in materia multisorini commode se habere potest.

387쪽

LIBER VI. 36rtest. Equidem quemadmodum Topicata partim- Iares ad inveniendum probavimus , ita Methodos particulares ad tradendum similiter aliquatenus adhiberi volumus. lSequitur aliud Methodi di scrimen, in traden

dis Scientiis cum judicio adhibendum. Illud

autem regitur per informationes, & anticipationes de Scientia quae tradenda esti in animis discentium prius infusas, & impressas. Aliter enim tradi debet Scientia, quae ad animos hominum nova, & peregrina prorsus accedit; aliter ea , quae opinionibus jam pridem imbibitis, & receptis, & assinis & familiaris. Ideoque Aristoteles Democritum suggillare cupiens , revera eum laudat;Si inquiti serio dissutare velimus, non sectar militudines, o c. id vitio vertens Democrito, quod in comparationibus esset nimius. At illi, quorum documenta in opinionibus popularibus jam sedes suas collocarunt, non aliud habent, quod agant, uisi ut disputent & probent. Illis contra, quorum dogmata opiniones populares transcendunt, gemino labore opus est: primo ut intelligantur, quae asserunt; dc inde ut probentur: Ita ut necessum habeant confugere ad auxilia similitudinum , & translationum, quo se captui hominum insinuent. Videmus igitur, sub infantia doctrinarum, saeculis rudioribus, cum Syllepses illae, quae jam factae sunt vulgares, & tritae , novae fuerant & inauditae, Omnia parabolis, &similitudinibus plena fuisse. Alias evenisset, ut quae proponebantur, aut absque

notat

388쪽

36α DE Aus M. SCIENT.nota, seu attentione debita transimissa ; aut pro paradoxis rejecta fuissent .Etenim Regula quaedam est Traditivae , quod Scientia omnis , qua Anticipationibus, sive prouppositionibus non es consona, a similitudinibres, comparationibuου stuppetim petere debeat. Atque de Methodorum diversis generibus haec dicta sint; iis videlicet, quae antehac ab aliis

notata non fuerunt: Nam quantum ad caeteras illas Methodos, Analyticam, salicam, Diare-ricam, etiam onticam, Homericam,& smiles, recte sunt eae inventae,& distributae;Neque causa videtur, cur illis immoremur.

At Methodi Genera hujusmodi sunt. Partes autem duae; Altera de dissositione totius operis, melargumenti libri alicujus : Altera de limitatione propositionum. Etenim ad Architecturam spectat, non solum fabrica totius aedificii, sed etiam efformatio, & figura columnarum , trabium, & sinitium. Methodus vero,veluti Scientiarum Architectura est. Atque hac in parte melius meruit Ramus , in optimis illis Regulis

λου σκωτον ,- -νως , γροθ' αυ- , &c. Tenovandis, quam in unica sua Methodo, & Dichotomiis obtrudendis. Veruntamen nescio

quo fato fit, ut humanis sicut saepius fingunt Poetaei rebus pretiosissimis semper adhibeantur

perniciosissimi quique cuntoris. Certe conatus Rami, circa illam propositionum limam , conjecit eum in epitomas illas , & Scientiarum va da. Auspicato enim, & felicis cujusdam Genii ductu processerit oportet,qui Axiomata Scientiarum t

389쪽

tiarum convertibilia facere attentaverit, & non

sun ut ea reddiderit circularia, aut in semet recurrentia. Conatum nihilo secius Rami in hac parte utilem fuisse non inficiamur. Supersunt duae adhuc Propositionum Limitationes praeter eam, ut fiant Convertibiles: Altera de Extensone , altera de Productione ipsarum.

Sane habent Scientia, si quis recte advertat, praeter profunditatem, alias duas dimensiones; Latitudinem scilicet, ac Longitudinem suam. Ac profunditas quidem ad ipsarum Veritatem ,& Realitatem res ei tur: Hae enim sunt, quae sCliditatem conferunt. Quantum ad reliquaS duas, Latitudo accipi, &. computari potest de Scientia in Scientiam ue Longitudo vero sumitura summa propositione ad imam in eadem

Scientia. Altera fines & veros Scientiarum terminos complectitur, ut propositiones propriae, non promisicue tractentur, & evitetur repetitio, Excursio,confusio omnis: Altera normam prae

stribit, quousque & ad quem particularitatis gradum propolitiones Scientiatum sint deducendae. Sane dubium est, quin aliquid exercitationi, & Piacticae sit relinquendum; oportet siquideri tonini Pii vitium evitari, ne simus mini Sectores in Scientiis; neve divisiones ad infima quaeque multiplicemus. Itaque qualiter in hac parte nobis ipsi temperemus, inquisitione plane dignum est. Videmus enim nimium Generalia nisi deducanturin parum informare, quin potius hominum Practicorum ludibrio Sciennas exponere, cum nihilo magis ad Pra-' , ' cticam

390쪽

36 DE A uo M. SCIENT.cticam faciant, quam Chorographia Ottelii universalis, ad viam monstrandam , quae Londino ducit Eboracum. Certe Regulae optimae speculis ex Metallo non inscite assimilantur, in quibus cernuntur utique imagines, sed non antequam expolita fuerint; Sic juvant demum Regulae & Praecepta, postquam Exercitationis limam subierint. Quod si tamen, usque a principio, Regulae illae fieri possint nitidae, & quasi

crystallinae, id optimum factu seret, quandoquidem exercitatione assidua minus indigebunt. Atque de Scientia Methodi quam P dentiam Traditiva nominavimus ) haec dicta

sint.

Neque tamen illud praetermittendum, quod nonnulli, viri magis tumidi, quam docti, insudarunt circa Methodum quandam, legitimae Methodi nomine haud dignam, cum potius sit Methodm Imposturae; quae tamen quibusdam Ardelionibus acceptissima procul dubio futrit. Haec Methodus ita Scientiae alicujus guttulas aspergit, ut quis sciolus specie nonnulla Erudionis ad ostentationem possit abuti. Talis fuit Ars Lustii; talis T Mosemia a noninllis exarata;

quae nihil aliud fuerunt, quam vocabiolorum artis cujusque massa, & acervus ; adsoc, ut qui voces artis habeant in promptu, etiam artes ipsas perdidicisse existimentur. Hujus generis Collectanea ossicinam reserunt veteramentariam, ubi praesegmina multa reperiuntur, sed

nihil quod alicujus sit pretii.

SEARCH

MENU NAVIGATION