장음표시 사용
391쪽
C A P. III. De Fundamentis, ct ossicio Rhetoricata. Appendices
tres Rhetoricae, qua ad Promptuariam tantummodo pertinent. Colores Boni & Mali, tam simplicis . quam Comparati: Antitheta Rerum: Formulae minores Orationis.
V Enimus iam ad Doctrinam de lauseratio
ne Sermonis. Ea est, quae Rhetorica dicitur, sive Oratoria. Scientia certe & in se egregia,N egregie a Scriptoribus exculta. Eloquentia autem, si quis vere rem aestimet, Sapientia procul dubio est inferior. Videmus enim, quanto
intervallo haec illam post se relinquat, in verbis quibus allocutus est Mosem Deus, cum ille munus stibi delatum propter desectum Elocutionis recusasset, Habes Aaronem, ide erit tibi rice oratoris, tu vero ei Eice Dei. At mustu, Mpopulari existimatione, Sapientia Eloquentiae cedit. Ita enim Salomon, Sapiens corde appellabitur prudens ,sed dulcis eloquio majora reperiet. Haud obscure innuens, Sapientiam famam quandam, & admirationem cuipiam concilia .re: at in rebus gerendis, & vita communi,Eloquentiam praecipue esse esticacem. Ad Artis vero huius culturam quod attinet ; Aristotelis erga Rhetores sui temporis Aanulatio, atque Ciceronis studium acre & vehemens, illi nobilitandae totis viribus incumbens , cum longo u su conjunctum, in caussa fuerunt, ut in
libris suis de hac Arte conscriptis se ipsos vi-
392쪽
3ό6 DE A uo M. S cIENT.cerint. Dein Exempla illa luculentillima hujus ce Artis,quae in orationibus Demosthenis & CL ceronis habentur,Praeceptorum acumini & diligentiae ad dita, profectus ipsius geminarunt. Quare, quae in hac Arte desiderari invenimus, vel sabuntur potius in Coliectionib- quibusdam, quae tanquam Pedissequae huic Arti praesto sint, quam in Disciplina, & usiu Artis ipsius.
Nam etiam tum, cum Promptuaria cujusdam inter Logica mentionem faceremus , uberiora e-Jus rei Exempla in Rhetoricis polliciti sumus. Veruntamen ut more nostro, circa radices
hujus Arcis, glebam paululum aperiamus, &subigamus; Rhetorica certe Phantasira, qnem admodum Dialectica Intesiectui subservit. Emque, si quis altius rem penetret,inficium 8c munm Rhetorica non aliud,quam ut rationis dies minaphantasia applicei,'commendet, ad exciatansium appetitum, ct voluntatem. Regimen enim rationis impeti, & pertu ibari videmus tribus modis : Vel per illaqueationem soph/-atum,quod ad Dialecticam pertinet; vel per prε- stigias verborum, quod ad Rhetoricam; vel pei assectuum violentiam, quod ad Ethicam. Quemadmodum enim in negotiis , quae cum atris contrahimus , vinci quis & perduci solet, vel ritu, vel Importunitate, vel Vehementia; ita etiam in illa negotiatione interna, quaIn
nobi cum exercemus , aut argumentorum
factariis subruimur; aut impressionum, & obversationum Assiduitare sollicitamur , & in quietamur ; aut asciuum impetu concuti
393쪽
LIBER VI. 367mur, & rapimur. Neque vero tam infeliciter agitur cum natura humana, ut illae artes, & facultates ad rationem deturbandam valeant , neutiquam vero ad eandem roborandam, &stabiliendam: Verum ad hanc rem longe magis. Finis enim Dialectica est, docere λrmam argumentorum, ad praesidia intelle stus,non ad insidias. Finis itidem Ethica, affectus ita componere, ut rationi militent, non autem eam invadant. Finis deniqueRhetorica,Phantasiam implere obversationibus&simulachris, quae rationi suppetias serant, non autem eam opprimant. Abusus enim artis ex obliquo tantum interveniunt, ad cavendum, non ad utendum.
Quapropter in Platone summa fuit iniquitas
licet ex non immerito erga Rhetores sui temporis odio ortat cum Rhetoricam inter artes voluptarias collocavit: eam similem esse dicens inquinaria, quae non minus cibos salubres corrumperet, quam infalubres gratiores redderet, condimentorum varietate, & deliciis abutens. Absit autem , ut oratio non frequentius verse tur in rebus honestis ornandis, quam in turpibus oblinendis: Hoc enim ubique praesto eli: Si quidem nemo est , quin honestius loquatur, quam aut sentiat, aut faciat. Sane a Thucydide optime notatum est, tale quidpiam sblitum fuisse objici Cleoni; quod , cum semper deteriorem partem tueretur, in hoc multus esset, ut eloquentiam, & sermonis gratiam carperet.
Probe quippe; cum sciret, de rebus sordidis,& indignis non posse quempiam pulchre lo-R a. qui
394쪽
qui; at de rebus honestis, facillime. Eleganter Plato clicet jam in Trivio decantetur Drtussi
conspui daretur, ingentes sui amores concatarer At Rhetorica virtutem, Sc bonum depingit plane, & reddit quasi conspicuum. Cum enim corporea e Egie , illa sensui monstrari nequeant, luperest ut per ornatum verborum, Phantasiae, repraesentatione , quantum fieri potest, viva, coram sistantur. Siquidem mos Stoicorum, merito derisus est a Cicerone; qui concisis & argutis sententiis, & conclusionibus, virtutem animis hominum imponere satagebant; quem res parvum habet cum phantasia,& voluntate consensum.
Potro, si affectus ipsi in ordinem compulsi ,& rationi prorsus morigeri essent ; verum est, nullum magnopere futurum persuasionum, Sinsinuationum,quae aditum ad mentem praebere possit, usum; sed satis fore , si res ipsae nude,& simpliciter proponantur, &. probentur. Verum Affectus contra,tantas secessiones faciunt; quinctiam tantas turbas,& scditiones movent, secundum illud, . Video meliora, proboque, Deteriora siequor ut ratio prorsus in servitutem, & eaptivitatem abrepta foret, nisi Eloquentiae Suada essiceret, quo minus Phantasia a partibus affectuum staret, sed potius opera ejus, foedus ineatur inter rationem, & phantasiam, contra affectus. Notandum est enim, affectus ipsos ad bonum apparens semper serri, atque hac ex pae te aliquid
395쪽
L I A E R VI. 369habere cum ratione commune: verum illud interest; quod Assectus intuentur praecipue bonum, in prasentia; Ratioprospiciens in longum, etiam futurum, O, insumma. Ideoque cum quae in Praesentia obversentur, impleant Phantasiam fortius, succumbit plerunque ratio,& subjuga tiir. Sed postquam eloquentia, & suasionum vi effectum sit, ut futura & remota constituantur,& conspiciantur tanquam praesentia, tum de mum abeunte in partes rationis phantasia,ratio fit superior. Concludamus igitur non deberi magis vitio verti Rhetorica,quod deteriorem partem cohonestare sciat; quam Dialectica, quod Sophi Lmata concinnare doceat Quis enim nescit conintrariorum eandem rationem esse , licet usit op ponamur λ Porro non eo tantum differt Dialectica a Rhetorica, quod ut vulgo dicitur altera instar pugni, altera instar palmae iit; altera scilicet presse, altera sese tractet; in verum multo magis, quod Dialectica rationem in suis Naturalibus : Rhetorica, qualis in opinionibus vulgi sita est, consideret. Prudenter igitur Aristoteles Rhetoricam,inter Dialecticam,&Eth;cam cum Politica, collocat, cum ex utrisque partici-pet. Siquidem probationes, & demonstrationes Dialectica , universis hominibus1unt communes; at probationes & suasiones Rhetorica, pro ratione auditorum variari debent ; ut quis tanquam Musicus, auribus diversis se accommodans, sit demum Orpheus in Sylvis, inter Delphinas Arion.
396쪽
Quae quidem applicatio,& variatio orationis si quis elus perfectionem, & culmum desideret leo usque extendi debet; ut si eadem ipsia apud diversos homines sint dicenda , apud singulos
tamen aliis atque aliis vel bis sit utendum. Quanquam hac parte eloquentiae Politica sci licet & Negotiosa, in privatis sermonibus ma-XimoS oratores plerunque destitui certum sit ;dum ornatum, & formulas elegantes orationis captantes, volubili illa applicatione , & characi eribus sermonum, quibus versus singulos uti consultius foret, excidunt. Certe , non abS Iesuerit, circa hoc ipsum , de quo nunc dicimus,
novam instituere inquisitionem, eamque nomine Prudentiasermonis privati indigetare , atque HierDesiderata reponere: Rem certe,quam quo attentius quis recogitet,eo pluris faciet. Utrum vero haec inter Rhetorica, an Potitica collocetur, haud magni Ieseri. Descendamus modo ad desiderata in hac arte, quaes ut ante diximust ejus sunt generis, ut pro Appendicibus potius censeri debeant,quam pro portionibus artis ipsius , & pertinent omnia ad Promptuariam. Primo igitur non invenimus, qui prudentiam illam,simul & diligentiam Aristotelis,bene persecutus sit, aut suppleverit. Hic nimirum coepit colligere, signa popularia, sive
colores boni, ac mali apparentis , tam simplicu, quam comparati. qui sunt vere Sophi ata rori . Sunt autem eximii usus, praesertim ad negotia, & prudentiam sermonis privati. LabΟ-aea vero Aristotelis circa colores istos in tribus
397쪽
LIBER VI. UI claudicant. Primo, quod cuin multi sint, paucos admodum recenseat. Secundo, quod Elenchos suos non habeant ad junctos. Tertio, qnod videtur ille usum eorum ex parte ignorasse. Usius enim eorum, non magis ad probandum, quam ad assiciendum, & commovendum subtervit. Complures siquidem loquendi forinulae, qliae idem significant, varie tamen assiciunt. Naim longe fortius penetrat, quod acuminatum est, quam quod obtusum ; licet in ipsa percussione vires aequaliter indantur. Nemo est certe, qui non magis assiciatur, audiens, Inimici tui de hoc
miros triumphos agent; Hoc Ithacin velit, magno mercentur Arriri; quam si simpliciter dicatur, Hoc rebus tuis incommodabit. Itaque mucrones isti, & aculei sermonum, minime sunt negligendi.Cum vero hanc rem, ut Desideratam, proponamus, ex consuetudine nolira, illam Exemplis fulciemus; Praecepta enim minus rem illustraverint. Exempla colorum boni se mali, tams-plicis, quam comparati.
Sophisma. r. Luod laudant homines , ct celebrant, Bonum ; quod vituperant, ct reprehendunt,
Fallit Sophi a quatuor modis, scilicet, Aut propter ignorantiam 3, Aut propter malam ILdem ; Aut propter studia, & factiones; Aut propter ingenia laudatorum, & Fituperato-R rum,
398쪽
rum. Propter ignorantiam; Quid vulgi iudicium ad examen boni & mali Θ Melius Phocion, qui, cum populus ei praeter litum applauderet, quaesivit, Num forte deliquisset' Propter malam fidem; Laudantes enim & vitupe-xantes suam rem Opius agunt, neque loquuntur ut sentiunt. Laudat venales qui vult extrudere,
Item; malum ess, malum e R, inquit Emptor ;sed cum rece Vt, tum gloriabitur. Propter factiones; Cuivis enim patet, consuestere homines, eos qui suarum partium sunt, immodicis efferre laudibus; qui autem contrariarum sitnt, infra meritum deprimere. Propter ingenia , Alii enim natura facti sunt, & compositi ad adulationem servilem; Alii contra momi & tetrici ;Ut landando& vituperando, suis Ingeniis tantum obsecundent, parum de veritate solliciti. Sophisma. Σ. Ωuod etiam ab inimicis laudatur , --gnum bonum 1i quod vero etiam ab amicis reprehenditur, magnum malum.
Sophi a fundamento hoc niti videtur, quod
quae ingratiis & contra animi nostri affectum S propensionem loquimur, ea ipsa vim veritatis a nobis extorquere, facile creditur. Elenchus. Fallit Sophisma propter actutiam, tam in micorum , quam amicorum. Inimici enim laudes quandoque tribuunt, non invite, neca
399쪽
L 1 A E R VI. 373 vi veritatis coacti, sed eas tamen deligentes, quae inimicis suis invidiam & pcricula conflare possint. Itaque apud Graecos superstitio quaedam invaluit, ut crederent,si quis ab altero laudaretur, animo malevolo , &proposito nocendi, naribuη ellus pi Hulam annascisolere. Fallit iterum, quia laudes interdum impertiunt inimici , tanquam praefatiunculas quasdam , ut postea liberius & malitiosius calumniarentur. Ex altera parte, fallit etiam hoc Sophi sima pro- Pter astutiam Amicorum. Solent enim N illi vitia amicorum interdum agnoscere, & praedicare , non quod aliqua vis Veritatis eos cogat ;sed ea eligentes, quae minimum amicos tuos laedere possunt, ac si caetera quidem viri optimi essent. Fallit iterum, quia Amici quoque reprehensionibus suis sicut de Inimici laudibus diximus j tanquam praefatiunculis quibusdam utuntur, quo paulo post in laudes essessius ex
Sophi sma, 3. Cujus Privatio bona , id ipsum Malum:
eujus Privatio mala, id ipsum bonum. Elenchus.
Fati it Sophi a duobus modis: Aut propter comparationem boni ct mali r Aut propter 'ceusionem boni ad bonum, aut mali ad malum. Propter comparationsem: Si bonum fuerit generi humano, privari esse glandium, non sequitur , quod malus ille erat , sed Dodona bona , Ceres melior. Neque si malum fuit Pooulo Syracusano , Dionysio Seniore privari,
400쪽
374 DE A uo M. SCIENT.sequitur quod Dionysius ille bonus fuerit; sed minus malus, quam Junior. Propter Successionem: Etenim privatio boni alicujus non semper dat locum malo , sed quandoque majori bono: ut cum flos decidit, Binus succedit. Nec privatio alicujus mali dat semper locum bono, sed interdum majori malo. Nam sublato inimico Clodio, Milo simul & segetem gloriae perdidit. Sophi sma. . Luod bono aut malo vicinum est, idipsium
itidem bonum, aut malum: quod vero remotum eia a bono, malum; quod a malo, bonum. Habet hoc sere rerum natura, ut quae natura sua conveniunt, etiam locis conveniant ; quae vero contrariae naturae sunt , etiam intervallis
distent: Cum singula, amica sibi associare, inimica summovere gaudeant. Elenchus.
Sed fallit Sophisma tribus modis: Primo propter dentitutionem, secundo propter obscuratio-Hem, teri O propter protecfionem. Propter ristia tutionem; Fit, ut quae in suo genere amplissima sunt, & maxime excellunt, omnia, quantum fieri potest, ad se trahant & in vicino quaequpposta destituant, ac quasi inedia conficiant. Itaque in propinquo arborum grandium Vimgulta nunquam laeta reperie . Recte ctiam ille, Divitis servi maxime servi. Nec male cavilla tus est, qui inferius famulitium in Aulis Princi-Ρuin, Resorum vigiliis comparavit; quae, Festatua in proximo attingunt, ipsae autem jejuniis addi-