Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

411쪽

LI AER VI. 38s

vero talis est. Dato, quod virtus spraesertim ea,quae labores & conflictus subiti non eligeretur, nisii quod laudes & fama eam comitari soleant , haud inde sequitur, quod appetitus,& motus ad virtutem non si praecipue propter se. Si quidem fama, possit esse causa tantum inpulsiva, aut e qua non, neutiquam efficiens, aut constituens. Exempli gratia: Si duo fuerint

equi, quorum unus, calcaribus non admotis,

quaevis haud segniter praestaret: at alter; calcaribus admotis, priorem longe superaret: Posterior iste larbitrori palmam retes et, & pro equo meliore judicabitur. Neque quenquam judicii sani eommoverit formula illa; Apage istum equum, cujus spiritus siti sunt in calcaribus. Quandoquidem enim instrumentum ordinarium equitanti sit calcar, neque ullo modo oneri aut impedimento ei sit; non minoris propterea aestimandus est equus , qui calcari incitatur : Neque etiam ille alter, qui absque calcaribus mira praestet, eo ipso melior; scd delicatior tantum habendus est. Simili ratione, gloria & honor, virtuti, pro stimulis & calcari bus, subserviunt: Ac licet virtus, sine illis, paulo futura esset languidior; tamen cum semper illa praesto sint ei, etiam non invitata; nil ossicit, quo minus virtus propter se quoque eXpetatur. Itaque recte redarguitur illa positio; μ-ra ejud ret,quod propter opinionem non propter

veritatem eligitur, hac est, quod quis, si clam putaret fore, facturus nonfuisset.

412쪽

386 DE Aus M. SCIENT. Sophisma. gr. Quod opera , virtute nostra partum est, majus bonum: Luod ab alieno beneficio , mel ab indulgentia fortuna delatum es, minus bo

Causae hujus rei hae sunt. Primo,propter demde futuro. Siquidem in aliorum gratia, aut se tunae ipsius ventis secundis, non multum inest certitudinis; Propria vero industria, aut virtus, semper domi adsunt. Adeo ut, postquam boni quid nobis hoc modo paratum fuerit, maneant etiam eadem instrumenta, in novos usus parata , quin & consuetudine & successu reddita validiora. Secundo, quia quod alieno beneficio adipiscimur, ejus etiam aliis debitores sumus: cum, quae per nos ipsi comparaverimus, nihil Oneris lecum trahant. Etiam si quid indulgentia Divina in nos cumulaverit, retributionem quandam erga Dei Bonitatem efflagitat. quod homines pravos & improbos mordet, ubi in priore genere illud Prophetae u venerit. Latrantur, , exultant, immolant plagis suis, ct sacrificant retisuo. Tertio, quia ea, qua a virtute nostra minime profecta sunt, nullasequitur laus ct existimatio. Quae enim felicitatis sunt, admirationem quandam patiunt , laudem minime. Sicut ait Cicero ad Caesarem : Lua miremur, habemus; qua laudemus, expectamin. Quarto, quia quae industria propria acquiruntur, cum laboribuου , contentione fere conjuncta sunt; quod nonnullam habet in se Suavitatem uti

413쪽

Elenchus.

At quatuor inveniuntur colores oppositi, qui rem in contrariam partem inclinanti possintque esse prioribus instir Elenchorum. Primo , quia felicitas videtur essesignum quoddam, oecharacterfavoris divini: & propterea, tum in nobi sinet ipsis confidentiam & alacritatem generat, tum apud alios avictoritatem & reverentiam. Felicitas autem ista etiam fortuita complectitur,ad quae virtus aegre aspirat;Veluti cum Caesar ad Navis Gubernatorem, animos addendo, dixit: Casiarem portas, ct fortunam m. Quod si dixisset, Casarem portus,stvirtutem vus, frigidum prorsus fuisset solatium periclitanti in procella. Secundo, quia ea qua virtute aut industria procedunt,sunt imitabilia,& aliis patent I, cum felicitas sit res inimitabilis, & praerogativa quaedam hominis individui. Itaque, in genere videmus, res naturaleSartificialibus praeponi, quia imitationem non recipiunt. Quod enim imitabile est, potentia vulgatum est Tertio, quae ex felicitate proveniunt; bona videmur gratuita , nec laboribinempta: at quae virtute propria, pretio veluti acquisita. Itaque eleganter Plutarchus , de rebus Timoleontis , hominis longe fortunatissimi, cum rebus Agesilai & Epaminondae, qui

uno aevo vixerunt, comparatis, dixit: Mas Homeri Carminibus fuisse similes, qua cum ab sex eliant, Jonte etiamfluere iideantur,ct quasi Genium pere. Quarto,quia, quod prater flem

aut praeter expectatum contingit, gratim,

414쪽

38s DE Aus M. SCIENT.majore eum voluptate in hominum animos in fluit. Illud vero neutiquam competit iis, quae propria cura & ambitu comparantur.

Sophi sima. u. Luod ex pluribus consat fi divisibilibus,

es magm eo , quod ex paucioribu , ct magis unum: Nam omnia per partes considerata, majora videntur: Luare S pluratitas partium, magnitudinem prae siefert: Fortius autem operatur

pluralitaου partium, si ordo absit: Nam inducit similitudinem infiniti ,-impedit comprehensionem

Sophisma istud videtur etiam primo intuitu fallax, & quasi palpabile: Siquidem, non pluralitas partium tantum, sed majoritas earundem poterit constituere totum auctius. Attamen

abripit hoc ipsum sophisma saepius phantasiam;

quinetiam insidiatur sensui. Etenim aspectui brevior videtur via in planitie , ubi nihil intercurrat quod visum frangat, quam in tali tractu terrae, ubi simul conspiciuntur arbore S, aut aedificia, aut aliud aliquod signum, quod sp tium metiri & dividere possit. Sic enim bene nummato, postquam arcas suas, & marsupia diviserit, de digesierit, major etiam quam antea subit divitiatum phantasia. Habet etiam vim in amplificationibus , si res in plures portiones dividatur, atque singulae seorsum tractentur. Hoc vero adhuc magis phantasiam implet, si fiat promiscue, & sine ordine. Cori- fuso enim multitudinis opinionem generat. Siquidem quae ordine ostenduntur, aut propo

415쪽

LIBER. VI. 38snuntur, tum ipsa magis finita apparent, tum certum praebent argumentum, nihil esse praetermissum. At contra, quae confuse repraesentantur, non solum in se numerosa putantur, sed Scsuspicioni locum relinquunt, restare adhuc plu-xa, quae omittuntur. Elenchus.

Fallit Sophi a. Primo, ubi quis ampliorem

praeceperit de re aliqua opinionem, quam pro vera rei ipsius magnitudine. Etenim cum hoc fit, distributio falsam illam opinionem destruet,& rem in veritate sua, non autem cum amplificatione , monstrabit. Itaque si quis morbo aut dolore corripiatur, horae longiores ei videbuntur, absque horologio, aut clepsydra, quam si iisdem mensurentur. Nam si taedium & ve-3atio morbi, tempus videri longius faciunt,

quam revera est, at computatio temporis errorem illum corrigit, & brevius facit, quam Opinio illa falsa conceperat. Etiam in planitie, contra quam superius dictum est, aliquando evenit. Licet enim visus in principio viam ostentet breviorem sensui, quia indivisa est: . tamen si ex eo obrepat opinio de longe minori intervallo quam reperitur : opinioni Sejus vanae frustratio essiciet, ut videatur demum etiam , quam revera est, productior. Ita que si quis opinioni alicujus falsae magnitudine rei cujuspiam velificari cupiat, caveat a distributionibus, sed rem integram utique extollat. Fallit Sophisma secundo, si distributio eadntrahatur,non autem simul obversetur,aut uno

S aspectu

416쪽

3so DE Auci M. SCIENT.aspectu visum feriat. Itaque si flores in horto aliquo in plures torulos distinguantur, majoris quantitatis speciem praebebunt, quam si omnes in uno toro simul crescerent ; Modo to-1uli illi, oculis simul subjiciantur; Αliter enim unio distributioni distractae praevalebit. Sic reditus eorum majores videntur, quibus praedia& latifundia sua vicina aut conjuncta sunt. Nam si sparsim sta sint, non voviunt tam facile sub aspectum. Fallit Sophi a tertio , propter dignitatem unitatis , supra multitudinem. ' Omnis enim compositio , indigentiae in

singulis signum est certissimum: ubi illud usu

venit:

Et qua non prosunt simgula , musta ju

vant.

Itaque Mariae partes potiores; Martha, Mamrha, attendu ad plurima unum susscit. Hine illa fabula Asopi de vulpe, & seli: jactabat enim vulpes, quantas artes haberet, & effugia, quibus se a canibus eriperet ; Felis autem se unico tantum confidere auxilio dixit, utpote quae tenuem scandendi facultatem haberet. Quod tamen reliquis illis vulpinis longe praestantius praesidium fuit: unde Adagium; Multa novit vulpes, se iselu unum magnum. Quinetiam in huius fabulae significatione morali idem cernitur: Nam potenti & fido amico nixi, plus praesidii habet, quam artes & astutiae

Atque haec exempli loco sufficient. Superest autem nobis fusinodi colorum numeruS etiam

417쪽

L I B E R VI. si magnus, quos olim adolescentes congessimus: attamen sine illustrationibus suis, atque Elen chis; quos hoc tempore concinnare non vacat : ideoque colores illos nudos, absque illustrationibus suis, i cum stiperiores isti vestiti

prodeanti proponere, minime nobis consentatacum videtur. Illud interim monemus , rem

istam, qualiscunque ea videri possit, haud parvi , judicio nostro, esse pretii: utpote quae eΚPhilosophia prima, & ex Rhetorica, participet. Atque de signispopularibuis, sive coloribuου boni ac mali apparentis, tam simplicis, quam com parati, hactenus. Secunda Codectio, quae pertinet ad promptuariam & desideratur, ea est, quam Cicero sui superius in Logica diximust innuit; cum praecipit, ut in promptu habeantur Loci communes ino tramque partem disputati & tractati. Quales sunt, Pro verbis legis & Pro sententia legis, &c. Nos vero hoc praeceptum etiam ad alia extendimus; ut non solum ad genus judiciale, sed

etiam ad deliberativum & demonstrativum adhibeatur. Omnino hoc volumus, Locos

mnes, quorum frequens est usus, sive ad probationes & resutationes, sive ad su siones, Mdissuasiones, sive ad laudes & vituperia spectent; in medλatos jam haberi , eosque ultimis ingenii viribus, & tanquam improbe ,& prorsus praeter veritatem , attolli & deprimi. Modum autem hujus Collectionis, tam adusiam, quam ad brevitatem , optimum fore censemus , si hujusinodi Loci contrahantur S a. in

418쪽

3ρα DE Auci M. SCIENT.in sententias quasdam acutas & concisas; tamquam glomos quosiam, quorum fila in fiasiorem discursum, cum res postulat, explicari possint. Atque similem quandam diligentiam in Seneca reperimus, sed in hypothesibus siue scasibus. Mus generis cum plurima parata habeamus , aliqua ad exemplum proponere visum est. Ea autem Antitheta Rerum nomina

Exempla Antithetorum.

QVibita virtus a Genere penisus insita ect

it jam non mali esse nolunt, sed nequeυnt. Nobilitas Laurea, qua tempus homines co-

, ronat.

Antrgurtatem etι- m monumentu mortuu veneramur; quanto magis in vivis pSi Nobilitatem familiarum coutemnas, quε tandem erit disserentia inter sobolem hominum,c, brutorum Z Nobilitas virtutem invidia subducit, gratia tradit. Contra. l

419쪽

Contra.

RAro ex virtute Nobilitas, rarius ex NobLlitate Vistud. Nobiles Majorum deprecatione ad meniam sapius utuntur, quam suffragatione ad honores. Tantasolet esse industria hominum novorum, ne Nobiles pra iliis tanquam Statua vIdeau

Nobiles in stadio respectant nimis spe ; quoil mali cursoris est.

Deformes naturam ulcis solent. Et Virim nil aliud, quam interna sema forma nil aliud, quam externa virtus. Deformes se a conremptu, per malitiam utique sesam, vindicare cupiunt. Forma virtutes Jlendere facit, vitia ruberea Contra.

Virtur, ut gemma nobilis, melim inseriturma multo auro ct ornatu. Euod vastis lauta deformi, hoc forma improbo. Similiter plerunque leves sunt, quos forma omnat, se quos movet. Juventus. III.

Pro . t

Prima cogitationes, o juvenum consilia, plus habent e Numine.

S 3 Senes

420쪽

D. Da ΑuGΜ. SCIENT.Senes sapiunt magis: aliis, ct Reipublica,

minus.

Si conssici daretur, magis deformat animos quom corpora senectuου.

Senes omnia metuunt, prater Deos. Contra. Iuvenim poenitentiae campus.

Ingenitus esjuvenibus senilis auctoritatis contemptus ; ut qui uesuo periculo sapiat.

Te vi, ad qua consilia non advocatur, necrata habet. Senibus veneres mutantur ingratia MValetudo. IV.

ra valetudinis animum humilem facit, corpori seupplicem. Coum sanum, hos)es animῶ est; AEgrum, ergastularim. Nil tam summas actionum promovet, quam prospera valetudo: at contra, infirma feriatur

nimis. Contra.

Sape convalescere, es Iape juvenescere. Excusatio valetudinis pol chressa , ad quam uiam sani confugimu6. Nimis arctofoedere corpus anima Iungissani

tas.

Et tecim magna imperia adminipravit, Lecfica magnos exercitus. Uxor & Liberi. V.

Charitas Reip. incipit a familia.

SEARCH

MENU NAVIGATION