장음표시 사용
451쪽
aspectus virorum gravium ; quod facit ad verecundiam , & teneros animos etiam a principio consormat ad exemplar: Denique sunt quidem plurima educationis cottigiata commoda. In ordine autem Sc modo disciplinae, illud inprimis consuluerim; ut caveatur a compendiis,& apra citate quadam doctrina, quae ingenia reddat audacula , & magnos profectus potius ostentet, quam faciat. Quin &favendum nonnihil ingeniorum libertati, ut si quis,quae eX mOre disciplinae sunt, faciat, & simul tempus ac alia, in quae propensus est, susturetur, neutique cohibeatur. Porro operae protium fuerit,
diligenter animadvertere, quod fortasse adhuc non fuerit notatum in esse duos assuefaciendi & exercendi & praparandi ingenta modos eosque tanquam antistrophos. Alter incipit a facilioribuου, & ad magis ardua paulatim deducit ; Alter ab initio duriora imperat m urget, ut iis obtentis, facilioribus quis etiam suaviter persundi possit. Alia enim est Metho ου ,
incipere natare cum utribus, qui sublevenr; Alia incipere saltare cum calceis ponderosiS, qui aggravent. Neque facile est dictu, quanis tum Methodorum prudens intermixtio conferat ad promovendas, tam animi quam corporis, facultates. Item applicatio m delectus studiorum, pro natura ingeniorum quae erudiuntur , res est singularis & usus & judicii ; . quam etiam bene &vere notatam Sc perspectam Magistri parentibus adolescentium de bent: ut de genere vitae, cui filios suos desti-
452쪽
Σ D E A u o M. SCIENT.nent, consulere possint. Verum, & illud attei imitus paulo observandum, non tantum in iis, ad quae natura quisque sua sertur, longe maximos fieri prosectus ; sed etiam ad ea, ad quae vitio naturae quis maxime fuerit inhabilis, reperiri in studiis ad hoc proprie delectis, remedia &curationes. Exempli gratia ; Si cuipiam ingenium tale sit, quale est avium, ut facile abripiatur , nec per moram squalem oported in inventum esse sustineat; Remedium huic rei praebe-hunt Mathematica, in quibus si evagatur paulo
Inens, de integro renovanda est demonstratio. Etiam exercitiorum in erudiendo, partes liquet esse vel maximas. At illud a paucis notatum est, quod exercitiorum debeat este non solum prudens institutio, sed etiam prudens intermissio. Optane siquidem Cicero notavit, quod in exercitiis plerunque exerceri contingat, Uon minus
vitia, quam farultates ; adeo ut malus habitus, quandoque simul acquiratur, & se insinuet cum
bono. Itaque tutius est, intermittere exercitia,& subinde repetere, quam assidue continuare& urgere. Verum de his satis. Sunt corte haeres primo aspectu minus grandes & solennes, sed fructuosae tamen & efficaces. Quemadmodum enim in plantis, ad felicitatem vel infelicitatem ipsarum , plurimum faciunt injuriae, aut
auxilia, quae iisdem, cum tenerae fuissent, inte Venerint ; quemadmodona etiam incrementa
illa immensa Imperii Romani,merito a quibus dam attribuuntur virtuti & prudentiae sex illo--um Regum, qui eidem in pueritia sua vel uli
453쪽
Tutores fuerunt, aut Nutritii: Sic certe cultura& institutio annorum puerilium , aut teneriorum, eas habe tires, licet latentes, & minime in cujusvis observationem incurrentes,quas ne que temporis diuturnitas, neque laborum assiduitas & contentio, postea, aetate maturiore, possint ullo modo aequiparare. Non abs re fuerit etiam, notare, facultates vel mediocres, si in magnos Viros aut res magnas inciderint,graves& insignes interdum producere effectus. EJus rei ponemus exemplum memorabile εἷ Quod eo magis adducimus, quia Iesultae eandem di sciplinam non videntur aspernari, sano ut nobis videtur j judicio. Atque res, quae si sit Professoria, infamis est: Verum disciplinaria facta, ex optimis est. Intelligimus autem Actionem Theatralem. Quippe quae memoriam roborat; vocis&pronunciationis tonum atque essicaciam te
perat ; Vultum & gestum ad decorum compo nit, Fiduciam non parvam conciliat, denique oculis hominum juvenes assuefacit. Erit autem exemplum aTacito desumptum, Hebuleni cujuΩdam, olim Histrionis, tunc temporis autem militantis in Legionibus Pannonicis. Ille, sub excessii Augusti, seditionem moverat; ita ut Blaesis praefectus aliquos ex seditiosis in carcerem conjiceret. Milites vero impressione facta, illos efactis carceribus liberarunt. At Vibulenus, apud Milites concionabundus, sic orsus
est; Hus linquiti his innocentibus S miserrimis lucem oe sp ritum reddidi sis: Sed quis frutri meo vitam, qui; fratrem mihi reddit Z
454쪽
Da Auo M. SCI EN T. quem missum ad vos a Germanico exercitu, de communibus commodis,nocte proxima jugulavit
per gladiatores suos,quos in exitium Miluum habet aque ammas. Reiponde,B e,ubi cadaver abjeceris: Ne hories quidem sepulturam invident. Cum solis, eum lachrris dolorem Peum implevero, me quoque trucidari jube, dum interfectos,nusium obseelus siedquia utilitati Legionum
ouebamus, hi sepeliant. mibus verbis invidiae ac constemationis nimium quantum co
civit. Adea ut, nisi brevi postea innotuisset,nihil horum fuisse, quin etiam fratrem eum nunquam habuisse, vix a Praefecto Milites manus abstinuissent: Ille vero rem totam , tanquam fabulam, in scena peregit. Nunc vero, ad Colophonem pervenimus tractatus nostri de doctrinis rationalib-. In quibus licet a partitionibus receptis interdum
recesserimus; nemo tamen existimet, nos illas omnes improbare partitiones, quibus usi non sumus. Duplex enim nobis imponitur necessitas partitiones mutandi: Una, quia haec duo, . nimirum, res natura proximas in unam classem redigere, & res ad usum promendas conjicere in unum cumulum, sine ipso,& intentione, sunt omnino diversa. Ex. gratia , Secretarius aliquis Regis aut Reipubl. in mu saeo chartas suas ita procul dubio dimibuit; ut quae similis sine
Naturae, simul componat, veluti foedera seo sum, seorsium mandata; literas ab Exteris, literas domesticas, & similia, seorsim Omnia. Contra, in scrinio aliquo particulari,illas simul com-
455쪽
LIAIR VI. 427 ponit, quas licet divers generis sunt, simul t
men usui fore existimet: Sic nimirum in hoc universali scientiae Repositorio nobis, prona tura rerum ipsarum, partitiones erant instituendae : cum tamen, si particularis alisua Scientia fuisset pertractanda , Partiones fuissemus secuti, usui M praxi potius accommodatas. Altera necessitas partitiones mutandi est, quia Desideratorum ad Scientias ad)ectio, & eorum
cum reliquis in integrum corpus redactio , etiam, per consequentiam, Scientiarum ipsarum partitiones transtulit. Nam demonstrationis gratiat esto, quod artes, quae habentur, rationem habeant Numeri Is . adjectis autem Des-deratis Numeri 2o. Dico quod partes Numeri Is . non sunt eaedem partes, quae Numeri 2o. Nam partes Numeri r s. sunt 3. & s. Partes vero Numeri 2o. sunt 2. 4. & I O. Itaque patet,
quod haec aliter fieri non potuerint. Atque de Seientiis Logicis haec dicta sint.
456쪽
Vice-Comitis sancti Albani , .
De dignitate ct augmentis scientiarum s
LI AER SEPTIMu S. Ad Regem suum. C A P. I.
Partitio Ethicae, in Dominam de Exemplari, O Geo gica animi. Partitio Exemplaiis, scilicet Boniὶ in Bomam Simplex, ct Bonum Comparatum. Partitio Boni simplicis, iis Bonum Individuale, o Bonum Communionisi
Erventum est Rex optime ad Ethicam, quae Voluntatem humanam intuetur & tractat. Voluntatem gubernat recta ratio , seducit bonum apparens; Voluntatis stimuli affectus, ministri organa & motus voluntarii: De hac Salomon, Ante omnia inquit e odi; Fui, cor tuum, nam inde procedunt actiones vita. In hujusScientrie pertractatione, qui de ea scripserunt, perinde mihi fecisse videntur, ac si quis scribendi artem tradere p*llicitus,pulchra tantum exhibeat exemplaria, literarum tam simplicium quam copulata-Ium; de calamo vero ducendo, aut modis chara
457쪽
. LIBER VII. 429cteres efformandi, nihil praecipiat: Ita & isti proposuerunt nobis exemplaria bella, & luculenta, atq; descriptiones sive imagines accuratas, boni, virtutis, ossiciorum felicitatis,tanquam vera Objecta, & scopos voluntatis & appetitus humani:
Verum quomodo quis possit optime ad hos scopos excellentes sane,& bene ab illis positos collimare, hoc est, quibus institutis animus ad illa an quenda subigi & componi possit, aut nihil praecipiunt, aut perfunctorie, & minus utilia
ter. Disseramus, quantum libuerit,uirtutes morales in animo humano esse habitualiter, non naturaliter: Distinguamus solenniter, inter spiritus generosos,& vulgus ignobile, quod illi rationum momentis, hi praemio aut poena,ducantula Prςcipiamus ingeniose, animum humanum, ut rectificetur, instar bacilli, in contrariam paristem inclinationis suae flecti oportere: Aliaque insuper hujusmodi hinc inde spargamus:Longe tamen abest, ut haec & alia id genus, absentiam
rei excusent, quam modo requirimus. Huju sce neglectus causam haud aliam esse reor, quam latentem illum scopulum, ad quem tot Scientia naviculae impingentes, naufragia passae sunt : Nimirum, quod fastidiant Scriptores versari in rebus vulgatis, & plebejis, quae nec fatis subtiles sint ad disputandum, nec satis illustres ad ornandum. Sane haud facile quis verbis assequatur, quantam calamitatem attulerit. hoc ipsum, quod dicimus:quod homines ingenita superbia,&gloria vana,eas materias tractationum, eosque modos tractandi sibi dele-
458쪽
3o DE Auo M. SCIENT.delegerint, quae ingenia ipsorum potius commendent , quam Lectorum utilitatibus inserviant. Optime Seneca, Nocet istis eloquentia, qui non rerum facis cupiditatem , foui: Siquiadem Scripta talia esse debent, ut amores doc
mentorum ipsorum, non doctorum, excitent.
Ii igitur recta incedunt via, qui consiliis suis id praedicare possint, quod fecit Demosthenes, - atque hac clausula ea concludere, sifeceritis , non oratorem duntaxat in prasentia iam dabitis, sed vomet ipsos etiam, non ita multo post
φίu rerum vestrarum meliore. Ego certe, Rex
optimet ut de mei pso, quod res est, loquar; di in iis quae nunc edo, & in iis, quae in poste-Tum meditor, Dignitatem ingenii & nominis mei lsi quast j sepius sciens & volens projicio, dum commodis humanis inserviam: Quique Architectus sertasse in Philosophia & Scientiis esse debeam, etiam Operarius & B ulva, &quidvis demum fio; cum haud pauca, quae omnino fieri necesse sit, alii autem ob innatam superbiam subtetsegiant, ipse sustineam,& exequar. Verum cui ad rem redeamusὶ quod coepimus dicere,delegerunt sibi Philosopni in Ethica massam quandam materiae splendidam & n tentem, in qua potissimum vel ingenii acumen, vel eloquentiae vigorem venditare possint. Quae vero Practicam maxime instruunt, quandoquidem tam belle ornari non possint, maXima ex
Neque tamen debuerant Viri tam eximii despςrasse de sertuna, simili ei, quam Poeta Virgi
459쪽
tus est; qui non minorem, eloquentiae, ingenii, .& eruditionis, gloriam adeptus est, in explicando observationes agriculturae, quam IEneae res gestas Heroicas enarrando. Nec sum animi dubius, verbis ea vincere,
Luam sit, se angustis his addere rebuε ho
Certe, si serio hominibus cordi sit, non in otio scribere, quae per otium legantur, sed revera vitam activam instruere & subornare: Geo stea ista animi humani non minore in pIetio Mpud homines haberi debebant, quam Heroleae illae essigies virtutis, boni, Sc felicitatis, in qui bus tam operose est insudatum. Partiemur igitur Ethicam in doctrinas p. incipales duas; Alteram de exe lari sive im sine boni ; Alteram de regimine & eultura annmi , quam etiam partem Georgica animi appellare consue vimus: Illa naturam boni describit. haec regulaου de animo ad ista confirmando pr- scribit. Doctrina de exemplari quae boni naturam intuetur Sc deseribitin bonum considerat,auts plex, aut comparatum ; aut genera linquam in boni, aut gradus. In posteriore horum, disputationes illas infinitas, & speculationes circa boni supremum gradum, quemfelicitatem, beatitudinem, summum bonum vocitarunt, quae Ethnicis instar Theologiae erant) Christiana tandem fides sustulit, & missas fecit. Quemadmodum
460쪽
a Auc M. SCIENT.modum enim Aristoteles ait, Adolescentes posetiam beatos esse, sed non aliter, quam spe ; eodem modo, a Christiana Fide edocti, debemus
nos omnes minorum & adolescentum loco statuere, ut non aliam selicitatem cogitemus,.quam quae in Spe sita est. Liberati igitur, bonis avibus, ab hac doctriana, tanquam de coelo Ethnicorum Qua in parte procul dubio elevationem naturae humanae attribuerunt majorem quam cujus illa esset capax: Videmus enim quali Cothurno Seneca; ere magnum, habere fragilitarem hominis, se curitatem Dei Reliqua certe ab illis, circa δε- dbinam exemplaris, tradita, minore aut verit talis aut sobrietatis jactura, magna ex parte recipere possumus. Etenim, quod ad naturam
boni positivi &simplicu spectat, illam certe pul
cherrime , & ad vivum, veluti in tabulis eximi is, depinxerunt; nrtutum & officiorum figuras, posituras, genera, affinitates, partes, subjecta, provincias, actiones, dissensationes, diligentissime sub oculos repraetentantes. Neque hic finis: Nam haec omnia animo hum
no , magno quoque argumentorum acumine& vivacitate,& suasionum dulcedine, commendarunt atque insinuarunt: Quinetiam quantum verbis praestari possit j eadem contra pra- VOS & populares Erroles,& insultus, fidei i mime
muniVerunt. Quatenus vero ad naturam bonice arati, huic rei etiam nullo modo defuerunt; In constituendis trinis istis ordinibuου bonorum, in eoliatione vita contemplativa cum -ctivas