Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

481쪽

rum; etiam vicinitatis ; ac similium: Verum intelligatur hoc semper, illa istic tractari, non quatenus sunt partes societatis civilis, id enim ad Politicam resertur, J sed quatenus animi singulorum , ad illa societatis vincula tuenda, instrui & praedisponi debeant. At doctrina de bono communionis quema modum & illa de individuali bonum tractat, non tantum simpliciter, sed & comparate: Quo spectat, officia perpendere, inter hominem Schominem ; inter casum & casum ; inter privata& publica; inter tempus praesens&futurum. Sicut videre est in animadversione illa severa& troci L. Bruti, contra filios suos,illa a plerisq; tu coelum laudibus efferri; At alius quispiam dixin Infelix utcunque ferent ea fata minores. Id ipsum licet intueri in coena illa, ad quam invitati sunt M. Brutus, C. Cassius, & alii. Illic

enim, cum ad animos explorandos, circa con

spirationem in caput Caesaris intentatam, Quaestio astute mota esset, inum licitu oret fraunum occidereo Ibant Convivae in opiniones diversas; Dum alii dicerent, plane licere, Luod Serυitus ultimum esset malorum: Alii minime, Luod orannis minus exitialis esse; , quam bel

lum civile. Tertium autem genus, veluti ex

l Schola Epicuri, afferebat, Indignum esse, prudentes perichtari pro stultis. Verum plurimi sunt

casus de ossiciis comparatis, inter quos frequenter ille intervenit: Vtrum a Iustitia deflectendum sit, propter salutem Patria, aut hujusimodi aliquod insigne bonum in futuro ' Circa quem J son

482쪽

Dg Aus M. SCIENT.Jason Thessalus dicere solebat: Aliqua sunt in- 'Iustefacienda, ut multa inefieri possint Verum IIeplicatio in promptu e li: Authorem prasentis Iustitia habes: Sponsorem futura non habes. Se- lquantur homines, quae in praesentia bona de ju- ista sunt; futura divinae Providentiae remittentes. Rique circa doctrinam de Exemplari, sive de bono, haec dicta sint.

Partitio Doctrinae de Cultura Animii in Dominam de Characteribus Animorum i in Affectibus de Remediis sioe Curationibus. Appendix Doctrinaeuus2 m de Congruitate intet Bonum Animi, di BO- num Corporis.

NUnc igitur, postquam de fructu vita sensu intelligimus philosophicol verba

fecerimus; superest, ut de Cultura Animi, quae ei debetur, dieamus: Sine qua pars prior nihil aliud videtur,quam imago quaedam, aut statua, pulchra quidem aspectu,sed motu Sc vita dei i- tuta Cui sententiae Aristoteles ipse discitis verbis suifragatur: Necesse es igitur de virtute dicere, se quidsit, ct ex quibim gignatur. Inutile enim fere fuerit, virtutem quidem nosse, a qui renda autem ejus modos is vias ignorare. Non enim de virtute tantum, quassecte sit, quaten- m est, sied se quomodo sui copiam faciat: mirunque enim volumus , ct rem ipsem nosse, o

em compotes fieri: Hoc autem ex voto non succedet, nisisciamin, ct ex quibus, ct quo modo. Verbis

483쪽

LIBER VII. 4JIVerbis adeo expressis,atque etiam iterato, hanc partem inculcat; quam tamen ipse non persequitur. Hoc similiter illud est, quod Cicero Catoni Juniori, veluti laudem non vulgarem, attribuit; quod scilicet Philosophiam amplexus esset, non dissutandi causa ut magna pars, sed ita vivendi. Quamvis autem, pro temporum, in quibus vivimus, socordia, paucis curae sit, ut animum sedulo colant, & componant, & vitae rationem ad normam aliquam instituant; secundum illud Senecae, de partibus vita quoue deliberat; de Amma nemo: adeo ut haec pars censeri possit stipervacua: ὶ i liud tamen minime

nos movet, ut eam intactam relinquamus,

quin potius cum illo Hippocratis Aphori sino concludimus, Dui graυi morbo correpti, dolores non sentiunt, iis mens agrotat. Medicina illis hominibus opus est, non solum ad curandum morbum , sed ad sensum cxpergefaciendum. Quod si quis objiciat, animorum curationem, Theologiae Sacrae manug esse, veri uimum est quod asserit; At tamen Philosophum Moralem in famulitium Theologiae recipi, instar ancillae prudentis, & pedisse quae fidelis, quae ad omnes ejus nutus praesto sit , & ministret, quid prohibeat ξ Etenim quemadmodum in Psalmo habetur, quod oeuli ancilla perpetuo ad

manus domana respiciunt: cum tamen minime

dubium sit, quin haud pauca ancillae judicio& curae relinquantur: eodem modo Sc Ethica obsequium Theologia omnino praestare debet, ejusque praeceptis morigera esse, na tamen ut &

484쪽

tu & ipsa, intra suos limites, haud pauca sana &utilia documenta continere possit. Hanc igitur partem quando praestantiam

ejus in animo recolo j in corpus doctrina nondum redactam, non possum non vehementer mirari. Eam igitur, ex more nostro, cum inter Desiderata collocemus, aliqua ex parte adumbrabimus.

Ante omnia igitur in hac re sicut &inuit, versis, quae spectant ad Practicam ratio nobis est subducenda,quid in nostra sit potestate, quid

non . In altero enim datur alteratio,in altero vero applicatio tantum. Agricolae nullum est imperium, aut in naturam soli, aut in aeris temperies; Itidem nec Medico, aut in crasin & constitutionem naturalem aegri, aut in accidentium varietatem. At in cultura animi, & morbis ejus persanandis, tria in considerationem veniunt;

Characteres diversi dispositionum; Assectus,

Remedia: Quemadmodum & in corporibus medicandis proponuntur illa tria; complexio, sive consiturio agri, morbus Sc curatio. Ex illis autem tribus, postremum tantum in nostra potestate situm est: priora duo non item. Verum Scin ill is ipsis, qua in potestate nostra non sunt, non minus diligens facienda est inquisitio, quam in illis,quae potestati nostrae subjiciuntur. Etenim illorum perspicax & accurata cognitio substernenda est doctrina de remediis, ut eadem commodius & felicius applicentur. Neque e nim vestis corpori aptari possit, nisi mensura

Corporis ante excipiatur. PrimuS

485쪽

Primus igitur articulus, doctrina de cultura animi, versabitur circa diversos characteres ingeniorum sive dispositionum. Neque tamen loquimur de vulgatis illis propensionibus in viris tutes & vitia, aut etiam in perturbationes, &affectus: sed de magis intrinsecis, & radicalibus. Sane subi it animum, etiam in hac parte, nonnunquam admiratio, quod a Scriptoribus, tam Ethicis, quam Politicis,ut plurimum neglecta aut praeterniista sit : cum utrique scientiae

clarissimum luminis jubar affundere possit. In Traditionibus Astrologia non inscite omnino distincta simi ingenia, Sc dispositiones hominum, ex praedominantiis Planetarum ; quod alii a Natura facti sint ad contemplationes ; alii ad res civiles; ali i ad militiam : alii ad ambitum ; alii ad amores ; alii ad artes; alii ad genus vita varium. Item apud Poetas Heroicos, Satyricos, Tragicos, Comicosὶ sparguntur ubique simulachra ingeniorum, licet fere cum excessu,& praeter modum veritatis. Quin & hoc ipsum argumentum, de diversis characteribu ingeniorum, est ex iis rebus, in quibus sermones hominum communes quod valde raro, interdum tamen contingitin libris ipsis sunt prudentiores.

At longe optima hujus Tractatus supellex& sylva peti debet ab Historicis prudentioribus: Neque tamen ab Elogiis tantum, quae sib. obitum peisonae alicujus illustris subnectere solent, sed multo magis ex corpore i tegro Historia, quoties hujusmodi persona veluti Scenam conscendit. Illa enim intertexta imagos

486쪽

18 DE Aus M. SCIENT.imago, potior videt ut descriptio, quam Elogii

Censura: Qualis habetur apud T. Livium, A- f icani, Sc Catonis Maroris: Apud Tacitum, Tiberii, Claudii, & Neronis: Apud Herodianistri, Septimii Severi: Apud Pli: lippum Comi- neum, Lodoviei undecimi Gallorum Regis : Apud Franciscum Guicci ardinum, Ferdinandi Hispani, Maximiliani Caesaris, & Leonis, & Clementis, Pontificum. Isti enim Scriptores, harum Personarum , quas sibi depingendas delegerunt, Effigies quasi perpetuo intuenteS, nunquam fere Rerum Gestarum ab ipsis mentionem faciunt, quin & aliquid insuper de Natura ipsorum inspergant. Etiam nonnullae, in quas incidimus, relationes de conclavibus Pontificum, characteres de moribus Cardinalium bonos exhibuerunt: sicut & Literae Legatorum, de Consiliariis Principum. Fiat itaque ex ea, quam diximus, matella quae certe fertilis est&co

piosa j Tractatus diligens , & plenus. Neque

vero volumus, ut characteres illi in Ethicis . ut fit apud Historicos, &Poetas, & in sermonibus communibus, j excipiantur, tanquam imagines Civiles integrae: sed potius ut imaginum ipsarum lineae, & ductus magis simplices, quae

inter se compositae & commixtae quascunque effgios constituunt, quot & quales eae sint, &quomodo inter se connexae, & ivboidinatae, ut fiat tanquam artificiosa & accurata ingeniorum & animorum dissectio, atque ut dispositionum, in hominibus individuis, secreta prodantur, atque ex eorum notitia curationum

animi

487쪽

LI AER VII. animi praecepta rectius instituantur.

Neque veto chara L res ingeniorum eX natura impie sis, recipi tantum in hunc Tiactatum debent; sed & illi, qui alias animo imponuntur, ex sexu, aetate, patria, valetudine, forma , & similibus : atque insuper illi, qui ex fortuna, veluti Principum, Nobilium, ignobibum, diu tum, pauperum, Magistratuum, riotarum,sticium, arumnosiorum, &hujusmodi. Videmus enim, Plautum miraculi loco habere, quod Senex quis sit beneficus: Benignitas hQm, ut Adole scentuli est. D. autem Paulus, severitatem disciplinae erga Cretenses praecipiens Increpa eos reo ingenium Gentis ex Poeta accusat, Cretenses semper mendaces, mala Bestia, Hentres pigri. Salustius id in Regum Ingeni s notat, quod apud eos sequens sit, Contradictoria appetere . plerunque Regia voluntates, ut vehementessiunt, sic mobiles, saepeque ipsesibi adversa. Tacitus observat, honores & ignitates ingenia hominum in deterius Cepius flectere,quam in melius , Solus Vespasianus mutatus est in mel m. Pindarus illud animadvertit,Fortunam subitam Ec indulgentem , animo S plerunque enervare, de solvere ; Sunt, qui magnam felicitatem concoquere non possunt. Psalmus innuit, facilius esse modum adhibete & temperamentum, in fortianae statu, quam in incremento: Disilia si af ant, nolite cor apponere. De similibus quibuΩHam observationibus ab Aristotele in Rhetoriacis mentionem obiter factam, non inficior, nec Hon in aliorum Scriptis nonnullis sparsim: Ve-

488쪽

so Da Auc M. SCIENT.rum nunquam adhuc incorporatae suerunt in Moralem Philosophiam: Ad quam principaliter pertinent. Non minus certe quam ad Agricu turam , Tractatus de diversitate soli & glebae: Aut ad Medicinam, Tractatus de complexionibus aut habitibus corporum diversis. Id autem nunc tandem fieri oportet, nisi sorte imitari velimus temeritatem Empiricorum, qui iisdem

utuntur medicamentis ad aegrotos omneS, cujuscunque sint constitutionis. Sequitur doctrinam de characteribus,doctrina de assectibus , perturbationibus , qui loco morborum animi sunt, ut jam dictum est. Quemadmodum enim Politici prisci de Democratiis dicere solebant , Quod popuωs esset mari ipsisimilis, Oratores autem ventis: Quia sicut Mare per se placidum foret & tranquillum, nisi a Ventu agitaretur & turbaretur; sic& Populus esset natura sua pacatus & tractab, bilis, nisi aseditiosis Oratoribus impelleretur, &incitaretur: Similiter vere affirmari possit, naturam mentis humana sedatam sere, & sibi constantem, si sectus, tanquam venti, non tu

multuarentur, ac omnia milcerent. Et hic rursus subiit nova admiratio, Aristotelem, qui tot Libros de Ethicis conscripsit, Assectus,ut membrum Ethica Principale, in illis non tractasse; in Rhetoricis autem, ubi tractandi interveniunt secundario squatenus scilicet oratione cieri aut commoveri possintὶ locum illis reperisse: li in quo tamen loco, de iis, quantum tam pau- i

si. fieri potuit, acute & bene disseruit:ὶ Nam i

489쪽

LrBER VII. 46 Idisceptationes ejus de voluptate & dolore huic Tractatui nullo moclo satisfaciunt: non magis, quam, qui de luce & b ine tantum scriberet, cle particularium colorum natura scrip sisse di ceretur: Siquidem voluptas & dolor erga assectus particulares ita se habent, ut lux erga Colores. Meliorem certe in hoc argumento quatenus ex hiS, quae nunc extant,conjicere liceat diligentiam adhibuerunt Stoici;attamen talem, quae potius in dissinitionum subtilitate, quam intractatu aliquo pleno, & fuso, consisteret. Equidem reperio etiam libellos. quosdam elegantes, de nonnullis ex assectibus, veluti de ira, de inutili verecundia, & aliis perpaucis. sed si verum omnino dicendum sit, Doctores hujus Scientia praecipui sunt Poeta & Hisporici,

in quibus ad vivum depingi & dissecari solet, Quomodo Assectus excitandi sint & accendendi 3 Quomodo leniendi & sopiendi Z Quomodo Iurnis continendi ac re nandi, ne in

actus erumpant Z Quomodo itidem se , licet compressi & occultati, prodant Z Quas operationes edant Quas vices subeant Z Qualiter silai mutuo implicentur ualiter inter se digla- Hientur & opponantur λ Et innumera hujus sera eris. Inter quae hoc ultimu plurimi est usius in moralibus 8c civilibus, aeualiter linquam J Qβ-

M asse tum in ordinem cogat; o, alterius auxilio, ad alterum subqugandum, uti liceaς οῦ Ve-oatorum & aucupum mcyre, qui bestiae opera ad bestias, volucris alicujus ad volucres capien-Has,utumurr Quod fortasse aliter ex sese, absq, ' X Bru-

490쪽

Brutorum auxilio, homo tam facile praestare non possit. Qu n & hoc fundamento nititur excellens ille, & per omnia patens, usus in Civilibus, pramis &poena; quae Rerumpubi. columen sunt ; cum infectus illi prae dominantes, formia innis &spei, alios omnes assectus noXios coerceant & supprimant. Etiam, sicut in regimine Status, non raro fit ut factio factione in officio contineatur, similiter fit & in regimine mentis

Pervenimus hunc ad illa, quae in nolira sunt potestate, quaeque operamur in animum, voluntatemque & appetitum afficiunt, & circumagunt, ideoque ad immutandos mores plurimum valent. Qua in parte debuerant Philosophi strenue & gnaviter inquirere, De viribus se energia consuetudinis, exercitationis, habituου, educatιonis, imitationis, simulationis, convictus, amicitia, lauris, reprehensionis, exhortationis , fama, legum , librorum, sudiorum , & si quae sunt alia. Haec enim sunt illa, quae regnant in Morabbm; Ab istis agentibus animus patitur & disponitur; Ab istis veluti ingredientibus, conficiuntur pharmaca, quae ad conservandam & recuperandam animi s nitatem conducant, quatenus remediis humanis id praestari possit. Ex quorum numero unum aut alterum seligettius, in quibus paul lum immorabimur, ut reliquis uni exemplo. De consuetudine igitur, & Habitu, pauca delibabimus.

Opinio illa Aristotelis plane mihi videtur an-inum

SEARCH

MENU NAVIGATION