장음표시 사용
471쪽
L1BER VII. mici; atque ut mundus tanquam ipsorum praeferat imaginem:quae vera est Theomathia, haec inquam ipsa aspirat ad bonum activum, indivi dua e, saltem apparens, etsi a bono communionis
At bonum Passuum partiemur, in Bonum Conservativum Bonum per Buum. Etenim inditus est unicuique rei triplex appetitus, qua tenus ad Bonum Suitatis sive individui. Primus, ut se conservet: Secundus, ut se perficiat.Temrus, ut se multiplicet te cusfundat. Atque hic postremus appetitus ad bonum activum resertur, de quo jam modo diximus. Supersunt igitur reliqua tantum duo, quae diximus, bona. Ex quibus praecellit perfectivum. Minus enim quiddam est, conservare rem in suo statu: Majus vero , eandem ad naturam sublimiorem evehere. Reperiuntur siquidem per res universias, naturae aliquae nobiliores, ad quarum dignitatem Scexcellentiam, naturae inferiores aspirant, veluti
ad origines & fontes suos. Sic de hominibus
Ignem est oliis meor, se coelestis origo. Homini enim, assumptio aut approximatio ad Divinam aut Angelicam naturam, est Arms suae perfectio. Cujus quidem boni perfectivi prava& prςpostera imitatio,peltis est ipla vitae humanae, & turbo quidam rapidus, qui omnia abripit, & subvertit. Nimitum, dum homineS, eXaltationis vice formalis atque essentialis , cccca ambitione advolant ad exaltationem tantummodo localem. Quemadmodum enim aegri,
472쪽
4 4 DE Aua M. SCIENT.remedium mali sui non invenientes, de loco in locum corpus agitant&volvunt;quasi mutatio ne loci a se ipsis ab secdere, dc internum malum effugere possitnt: Eodem modo evenit in ambitione , ut homines, simulachro quodam falso naturae suae exaltandae abrepti, nihil aliud adi-
Piscantur, quam loci quandam celsitudinem& fastigium.
Bonum vero conservati m nihil aliud est, quam receptio G fruitio rerum natura nosi congruentium. Hoc vero bonum, licet maxime sit simplex, & nativum ; tamen ex bonis videtur
mollissimum atque infimum. Quin & hoc ipsum Bonum recipit differentiam nonnullam, circa quam partim vacillavit judicium hominum , partim omissia est inquisitio. Boni siquidem fruitionis sive , quod vulgo dicitur, jucundi dignitas, & commendatio, aut in sinceritate fruitionis sita est, aut in ejusdem vigore : Quorum alterum inducit & praestat aqualitus, alterum autem varietab & vicissitudo . Alterum minorem habet mixturam mali, alterum impressionem magis sortem & vividam boni. Caeterum, horum utrum molius, ambigitur: Dein, num natura humana utrumque simul apud se retinere possit, non inquiritur.
Atque quantum ad id, de quo ambigitur, ventilari coepit illa controversia inter Socratem& Sophistam quendam. Ac Socrates quidem asserebat, felicitatem sitam esse in animi pace constante, tranquilllitate: sophista vero in hoc, Vt quis multum appetat,'multum fru
473쪽
L I A E R VII. 4 s r. Quin & ab argumentis delapsi sunt ad
convitia ; Dicente Sophista, Felicitatem Socratis, stipitis vel lapidis ese felicitatem; E contra Socrate, Sophistaselisitatem esse scabiosi,qui perpetuo pruriret, oescalperet. Neque tamen desunt utrique sententiae sua firmamenta. Nam Socratiassentitur vel Epicuri Schola ipsa, quae vil tutis,ad felicitate,partes esse maximas,non diffitebatur. Quod si ita sit, certo certius es virtutismajorem este utan in perturbationibus sedandis, quam rebus cupitis adipiscendis. Sophista autem nonnihil suffragari videtur assertio illa,cujus a nobis mentio modo facta est, quod 'idelicet bonum perfectivum bono conservativosi verius, quippe quia cupitarum rerum adeptiones naturam videantur sensim perficere: quod licet vere non faciant, tamen & motus ipse in circulo speciem nonnullam prae se fert motin progressivi.
At secunda quastio, Num scilicet natura humana non possit m animi tranquillitatem, o fruendi vigorem, simul retinere' rite diffininita, priorem illam reddit otiosam & supervacaneam. Annon enim videmus, haud raro animos nonnullorum ita factos & compositos, ut voluptatibus afficiantur vel maxime cum adsint,& tamen earum jacturam non gravate serant 3 Ita ut series illa Philosophica, Non uti,
ut non appetas ; Non appetere, ut non metuas,
videatur esse pusilli cujusdam animi, & diffidentis. Sane , Doctrina pleraeque Philosophorum videntur esse paulo timidiores, & cave- ο hominibus, plus quam natura rerum postum
474쪽
M6 D E Au o M. SCI EN T. lat. Veluti, cum mortis formidinem medendo . augent. Etenim, cum nihil aliud fere vitam h manam faciant, quam mortis quandam praeparationem & disciplinam, quomodo fieri pos. sit, ut ille hostis mirum in modum non videatur terribilis , contra quem muniendi nullus sit finis 3 Melius Poeta, sinter Ethnicos; Lui finem vita extremum inter munera ponit
Similiter & in omnibus annis sunt Philosophi, animum humanum reddere nimis uni Ginem & harmonicum: eum motibus contrariis& extremis minime assuefaciendo. Cujus causam albitror fuisse, quod ipsi vitae se privatae dedicarunt, a negotiis & aliorum obsequiis immuni & liberae. Quin potius imitentur homines prudentiam gemmariorum; qui, si forte in . gemma inveniatur nubecula aliqua, aut glacie-cula, quae ita posset eximi, ut magnitudini lapidis non nimium detrahatur, eam tollunt ; aliter vero intactam eam relinquunt : Pari ratione, serenitati animorum ita consulendum est , ut non destritatur magnanimitas. Atque de bono indimidi ali hactenus.
Postquam igitur de bono fluitatis quod et
iam particulare , ρνι tum , individuale, appellare solemusὶ jam dixerimus; repetamus bo num communionis, quod societatem intuetur. Istud nomine ineli vocari consuevit: Si quidem, vocabulum magis proprie attribuitur rauimo. bene di 'sto erga alios: vocabulum vix tisci
475쪽
virtutis animo intra se recte formato &composito. Verum ista pars, primo intuitu, Scientia civili deberi videtur: Attamen, di diligentius attendas, non ita: Si quidem tractat regimen & imperium uniuscu)usque in se ipsum , neutiquam vero in alios. Atque sicut in architectura, alia res est, postes, trabes , & caeteras aedificii partes efformare,& ad aedificandi usum praeparare; alia autem, easdemndinvicem aptare & compaginare: Sicut etiam in mechanicis , instiumentum aut machinam fabricare& conficere, non idem est, quod fabricatum ei igere, movere, & in opere ponere : Sic δε-ctrina de eo reatione ipsa hominum in civitte, sive siocietate, differt ab ea,quae eos reddit ad hujusnodi Societatu commoda conformes, &bene affectoS.
Ista pars de ossiciis , etiam in duas portiones distribuitur. quarum altera tractat de officio hominis incommuni: altera de ossiciis sipecialibu4 respectivis, pro singulorum profestione, Vocatione, statu, persona, & gradu. Harum primam, satis excultam, diligenterque a veteribus& aliis explicatam, jam antea retulimus: Alteram quoque, sparsim quidem tractatam,ticet non in corpus aliquod integrum Scientiae digestasti, repetimus. Neque tamen hoc ipsum, quod sparsim tractetur, reprehendimus; quin i mo de hoc argumento per partes scribi longe
eonsultius existimamus. Quis enim tanta fuerit vel per sipicacia , vel confidentia, ut de ossiciis: ncultaribus is relativis, singulorum ordinum ,
476쪽
48 DE Auo M. Se IENT.& conditionum, perite & ad vivum disceptare& diffinire possit, aut sustineat Z Tractatus au tem, qui experientiam non sapiunt, sed ex notitia rerum generali &Scholastica tantummo do deprompti sunt de rebus imjusmodi, inanes plerunque evadunt & inutiles. Quamvis enim
aliquando contingat, spectatorem ea animadvertere , quae lusorem rugiant, atque jactetur proverbium quoddam magis audaculum,quam sanum, de censura vulgi circa actiones principum,stantem in valla optime perlustrare momtem ; optandum tamen inprimis esset, ut non
visi expertissimus & versatissimus quisque se Iiujusmodi argumentis immisceret. Hominum enim speculativorum, in materiis activis, lucubrationes, iis, qui in agendo fuerint exercitati, nihilo meliores videntur, quam disseitationes Phormionis de bellis aestimatae sunt ab Hannibale, qui eas habuit pro somniis & deliriis. Unum duntaxat vitium illos occupat, qui de Iebus, ad suum munus, aut artem pertinentibus,
libros conscribunt; quod scilicet in illis ipsis Spartis suis ornandis, atque attollendis, mo
In hoc genere Librorum, piaculum ret, non meminisse s honoris causa j excellentissimi illius operis, a Majestate tua elucubrati, De Offficio Regis. Scriptum enim hoc plurimos intra se
cumulavit ac recondidit Thesauros, tam conspicuOS, quam occultos, Theologia, Ethica, ScPobtιω ; insigni cum aspersione aliarum artium et Estque, meo judicio, inter Scripta, quae mihi
477쪽
L 18ER VII. 4 smihi perlegere contigerit, praecipue sanum Scsolidum. Non illud ullo loco, aut inventionis servore aestuat, aut in diligentiae frigore torpet aut dormitat: Non vertigine aliquando corripitur, unde in ordine suo servando confundatur aut excidat: Non digressionibus distrahitur, ut illa, quae nihil ad rhombum fiunt, expatiatione aliqua flexuosa complectatur: Non odoramentorum aut pigmentorum sucis adulteratur ; qualibus illi utuntur, qui Lectorum potius delectationi, quam argumenti naturae inserviunt: Ante omnia vero, 1piritu valet istud opus, no n minus, quam corpore, utpote quod&cum veritate optime consentiat,& ad usum sit accommodatissimum. Quin etiam vitio i lio,de
quo paulo ante diximus, i quod, si in alio quopiam , in Rege certe, & Scripto de Majestate Regia, tolerandum fueriti omnino caret: Nempe, quod culmen & fastigium Regium
non immodice aut invidiose extollat: siquidem Majestas tua Regem non depinxit aliquem , aut Persae , gloria & externo fasta nitentem, & coruscantem: sed vere Mosem, aut Davidem, Pastores scilicet Populi sui. Neque vero mihi unquam memoria excidet dictum quoddam vere regium , quod in lite gravissima terminanda, Majestas tua, pro fa-cro illo , quo praeditus es, Spiritu, ad populos regendos pronunciavit; Nimirum, Reges iuxta Leges Regnorum siuorum gubernacula tra ritare, quemadmodum ct Deus juxta Leges Natura ζ ἀque raro prarogativam illam suam, qua
478쪽
43ia DE AUGM. S cIENT.qua Leges transcendit, ab ilis usurpandam, ac a Deo videmus usurpari potestatem Miracula patrandi. Nihilo tamen secius, ex Libro illo altero, a Majestate tua conscripto de Libera Monarchia, satis omnibus innotescit, non minus
Majestati tuae cognitam esse & perspectam plenitudinem potestatis Regiae, atque Vltimitates ut Scholastici loquuntur J Jurium Regalium, quam ossicii &Muneris Regii Limites & Cancellos. Non dubitavi igitur in medium adduce-
re Librum illum a Majestatis tuae calamo exaratum , tanquam exemplum primarium & maxime illume, Tractatuum de peculiaribus , re syeotivu Umis. Quo de Libro, quae a me jam dicta sunt, dixissem profecto , si ante Annos mille a Rege quopiam conscriptus fuisset. Neque vero me movet Decorum illud, quod vulgo prae scribitur, ne quis coram laudetur: modo Laudes illae nec modum excedant , nec intempestive, aut nulla data occasione , tribuan tur. Cicero certe, in luculentissima illa oratione sua pro M. Marcello, nihil aliud agit, quam ut exhibeat tabulam quandam , singulari arti ficio depictam, de Laudibus Caesaris, licet coram ipso Oratio illa haberetur. Quod & Plinius sic cundus erga Trajanum. Itaque jam ad
Pertinet porro ad hanc partem de officiis respectivis vocationum, professionum singularum, doctrina alia, tanquam priori relativa, sive posita ; nimirum de fraudibiu, cautelis, rm-pρmiris, δc vitiis ipsarum : Siquidem depra-μ vationes
479쪽
LIAIR VII. SI vationes & vitia officiis & virtutibus opponuntur. Neque omnino de his, in plurimis Scriptis & Tractatibus , siletur: sed Lepe, ad illa
notanda , saltem obiter excurritur. At quo tandem modo λ Per Satyram scilicet, & Cynice more Lucianio potius, quam serio & graviter. Etenim, plus operae impenditur, ut pleraque in artibus, etiam utilia & sana, maligno dente vel licentur, & ad ludibrium hominibus exponantUr , quam ut, quae in iisdem corrupta sunt& vitiosa, secernantur a salubribus & incorruptis. At optime Salomon: Euarenti derisori
mentiam, ipsa se abscondit, sed sudioso fit ob
viam. Quicunque enim ad scientiam accedit animo irridendi & aspernandi,inveniet procul dubio quae ca .lletur plurima; ex quibus vero doctior fiat, perpauca. Verum , Tractatio hujus , de quo loquimur, argumenti, gravis & prudens, atque cum integi ita te quadam & sn-Ceritate coniuncta, inter munitissima virtutis ac probitatis propugnacula videtur numeranda. Nam sicut fabulose perhibetur de Basilisco, si primus quempiam conspexerit, illico hominem perimit; si quis illum prior, Basiliscus pe-xit: pari ratione, fraudes, imposturae, & malae artes, si quis eas prior detexerit, nocendi facul late privamur; quod si illae praevenerint, tum Vero , non aliaS, periculum creant. Est itaque quod gratias agamus Machiavelio, & hujusinodi Scriptoribus , qui aperte & indissi mulanter proferunt, quid homines facere soleant, .non quid debeantia Fieri enim nullo
480쪽
modo potest, ut conjungatur serpentina illa prudentia cum innocentia columbina , nisi quis mali ipsius naturam penitus pernoscat. Absque hoe enim deerunt virtuti sua praesidia δίmunimenta. Imo, neque ullo modo possit vir bonus & probus malos & improbos corrigere& emendare, nisi ipse prius omnia malitiae latibula & profunda exploraverit. Etenim, qui iudicio plane corrupto sunt, & depravato, hoc habent, ut praesupponant, Honestatem in hominibus ab inscitia & simplicitate quadam morum oriri, atque ab eo tantum, quod fides habeatur Concionatoribus, & Paedagogis, item libris, praeceptis moralibus , dciis, qui vulgo praedicantur & decantantur, sermonibus : Α- deo ut,nisi plane perspiciant,op iones suas pra-YaS, ac corrupta & detorta principia, non minus illis qui hortantur & admonent, quam sibi ipsis, esse explorata, & cognita, Probitatem Omnem morum & consiliorum aspernentur: Juxta oraculum illud Salomonis mirabile : Non recipit stultiti verba prudentia, nisi ea dixeris,
qua versantur in corde υκε. Hanc autem partem, de cautelis, & vitiis respectivis, inter Demderata numeramus; eamque nomine Savra seria , sive Traefatim de interior:bus rerum, apis pellabimus.
Etiam ad doctrinam de officiis respecZivis pertinent ossicia mutua, inter maritum & UXOrem,
Parentes & liberos, dominum & servum: Similiter leges amicitiae, & gratitudinis: Nec non civiles obligationes fraternitatum, collegio rum a