장음표시 사용
491쪽
LIBaR VII. 463gustias quasdam contemplationis & negligentiam sapere: cum asserit, in illas aetiones, quae naturales sunt, Conseuetudinem nihil posse: exemplo usus, Quod silvis milites projiciatuν in altum, ne inclinationem quidem sponte ascendendi aequiris'. quinetiam, quod λου videndo
aut audiendo, nihilo metius aut videmin, aut
audimm . Quamvis enim hoc teneat in aliquibus, ubi Natura est peremptoria; icujus rei causas reddere in praesentia non vacat aliter tamen in illis fit, in quibus natura, secundum latitudinem quandam, patitur intentionem &remissionem. Sane videre potuit, Chirotheeam paulo arctiorem, manui saepius inducendo, laxiorem reddi; Baculum usu & mora in contrarium flexus sui naturalis incurvari, & in eodem statu paulo post durare; Rocem exercitando, magis fieri robustam & sonoram; Frigora AE- Rumque eo uetudine Iolerari; & ejusdem generis complura. Quae quidem posteriora duo cxempla propius accedunt ad rem, quam quae ab ipso adducta sunt. Attamen, utcunque hoc se habeat; quo magis verum fuerit, tam virtutes, quam vitia, in habitu consissere; eo magis ei contendendum fuerat, ut normas praescriberet, quomodo hu)usmodi habitus suerint acquirendi, aut amovendi. Plurima siquidem confici possint praecepta de prudenti
institutione exercitationum, animi non minus quam corporis. Illorum paucula recensebimus.
Pximum erit, ut jam a principio caveamus a
492쪽
ψό D a A u G. S c I E N T. pensis, vel magis arduis, vel magis pusilEs, quam res postulat: Nam si oneris nimium imponatur, apud ingenium mediocre bene sperandi alacritatem obtundes; apud ingenium fiduciae plenum opinionem concitabis , qua plus sibi polliceatur, quam praestare possit; Quod secum trahit socordiam. In utroque autem ingenii temperamento fiet ut experimentum expectationi non satisfaciat; Id quod animum semper dejicit, & confundit. Quod si pensa leviora fuerint, magna inducitur, in progressionis summa, jactura. Secundum erit, ut ad exercendam facultatem aliquam, quo habitus comparetur, duo inprimis tempora observentur: Alterum, quando animus optime fuerit ad rem dispositus; Alterum,quando pessime: Ut ex priore, plurimum in via promoveamus; ex posteriore, nodos obicesque animi contentione strenua deteramus,unde tempora media facile & placide labentur. Tertium crit illud praeceptum, cujus Aristo-.teles obiter meminit; Vt totis viribus citra tamen vitium θ nitamur in contrarium illius , ad quod natura maxime impeliamur; Sicut cum in adversum gurgitis remio amus, aut Baculum incurvum, ut rectum fiat, in contrariu flectimus. Quartum Ps aeceptum ex illo Axiomate pendet, quod verissimum est; Animum ad quacunque 'licius irahi ct suavius, si illari quo tendimus . in fruentione operantis non sit principale, sedlanquam aliud agendo superetur 1, quoniam l
ita scit natura, ut necessititem & imperium ldurum f
493쪽
LI AER VIII. 46s durum serme oderit. Sunt & alia multa, quae utiliter praecipi possitat, de Regimine Consuetudinis: Consuetudo enim , si piudenter & perite inducatur, fit revera ut vulgo dicituri altera natura . Quod si imperite & fortuito administretur, erit tantum simia naturae, quae nihil ad uiuum imitetur, sed inscite tantum, & deformiter.
Similiter, si de Libris I Studiis , eorumque ad Mores vii tute de inquentia, verba facere vellemus ; numnam desunt plurima praecepta, di consilia fructuosa, eo spectantia Z Annon unus eX patribus, magna cum indignatione, Potes appellavit vinum daemonum: cum revera progignat plurimas tentationes, cupiditates, & opiniones vanas λ Annon prudens admodum &digna, quae bene perpendatur, est Sententia Aristotelis, Iuvenes non esse idoneos moralis Philosophia auditorem. quia in illis perturbationum aestuatio nondum sedata est , nec tempore Scierum experientia consopita 3 Atque ut verum dicamus, an non ideo fit, ut Scriptorum priscorum praestantissimi libri & sermones quibus ad virtutem homines cssicacissime invitati sunt: tam augustam ejus majestatem omnium oculis repraesentando, quam opiniones populares , in virtutis ignominiam , tanquam Habite arasitorum indutas, derisui propinando tam parum prosint ad vitae honestatem, &mores pravos corrigendos, quia perlegi 3cie volvi non consueverunt a viris aetate & judicio in tutis, sed pueris tantum & tyronibus relinquun-
494쪽
66 . DE Au G M. SCIENT.tur Θ Annon & hoc verum est, Juvenes multo minus Politie luam Ethica auditores idoneos esse, antequam religione & doctrina de moribtis& ossiciis plane imbuantur: ne fortejudicio depravati & corrupti, in eam opinionem veniant, non esse rerum differentias morales veras & solidas, sed omnia ex utilitate, aut successu me tienda. sicut Poeta canit; Prosterum ct felix scelus viri su vocatur. Ecrursius, Ille crucem pretium steteris tulis, hic Di
Aea oetae quidem haec Satyrice & per indignationem loqui videntur. At Libra nonnulli politici idem serio & positive supponunt. Sic enim Macciauello dicere placet, Euod si coni gisset Casiarem Bella superatum fuisse, Catilina ς' fuisset odiosior: Quasi veto nihil interfuisset, praeter fortunam solam , inter Furiam quandam, ex libidine & languine conflatam, atque animum excelsum, & inter homines naturales , maxime omnium si ambitio ab- sui stet) suscipiendum. Videmus etiam ex hoc ipso, quam necessarium sit, homines doctrinas pias & ethiem, antequam Politicam degustent, plenis faucibus haurire: Nimirum, quod qui in aulis Principum, & negotiis civilibus, a teneris lut ajunt unguiculis innutriti sum nunquam fere sinceram & internam morun robitatem assἡquantur: quanto minus si accesserit etiam librorum disciplina 3 Porro, & indocu- imentis ipsis moralibus, vel saltem aliquibus q
495쪽
eorum, annon cautio pariter est adhibenda, ne inde fiant homines pertinaces, arrogantes ,& insociabiles, juxta illud Ciceronis de M. Catone: Hac Aona, qua videmin, divina ct egregia, ipsius scitote esse propria: qua nonnunquam requirimud, ea sunt omnra non a natura, sed a Magistis. Sunt & axiomata alia complura, de
iis, quae k studiis & libris, hominum animis
ingenerantur. Verum est enim quod dicit ille, Abeunt studia in mores : Quod pariter assirmandum de caeteris illis rehias, eonvictu, fama, legibus patriis, & reliquis, quas paulo ante I
Caeterum animi quaedam est cultura, quae adhuc magis accurata & elaborata videtur, quam reliquae. Nititur autem hoc fundamen to: Ruod omnium mortalium animi, certis temporibus, reperiantur inflatu perfectiore, aliis, inflatu magis depravato. Hujus igitur culturae intentio fuerit & institutum, ut bona illa tempora foveantur ; Prava vero tanquam ex Kalendario deleantur, & expungantur. Ac bonorum quidem temporum Matio duobus modis procuratur: votis, aut saltem constantissimis animi decretis, & observantiis atque exerratationibuε ; quae non tantum in se valent, quantum in hoc, quod animum in ossicio & obedientia jugiter contineant. Malorum temporum obtiteratio duplici itidem ratione perfici potest: R demptione aliqua , vel expiatione prMerrtorum,& novo Vita instituto, veluti de integro. Verum
haec pars ad religionem plane spectare videtur;
496쪽
ε8 Da Auo M. SCIENT. Nec mirum ; cum Moralis Philosophia vera L genuina scutiante dictum est j ancillae tantum vices erga Theologiam suppleat.
Quamobrem, concludemus hanc partem de cultura Animi cum eo Remedro, quod Ο-mnium est maxime compendiosum, Sc liam ma- Iium, & rursus maxime nobile & etficax, quo animus ad virtutem efformetur, & in statu collocetur perfectioni proximo. Hoc autem est,
Vt fines vita actionumque deligamus, ct nobis Apsis proporamus rectos, vincisi congruos, qui tamen tales sint, ut eos assequendi nobis aliquatenus suppetat facultas. Si enim haec suo supponantur: ut & sines actionum sint honesti, o, boni,& decretum animi de iis assequendis, is o tine dis, Dum sit & constans, sequetur, ut continuo
vertat & efformet se animus, una opera, in virtutes omnes. Atque haec certe illa est operatio, quae Natura isus opus reserat, cum reliquae diximus, videantur esse solummodo sicut opera manus. Quemadmodum enim Statuarius , quando simulachrum aliquod sculpit aut incidit, illius solummodo partis figuram ef-
singit , circa quam manus Occupata est, non autem caeterarum: veluti si faciem efformet, corpus reliquum rude permanet & informe saxum, donec ad illud quoque pervenerit:)E contra vero Natura, quando florem molitur, aut animal, Iudimenta partium omnium
simul parit, & producit: Eodem modo, quando virtutes habitu acquiruntur, dum tempe- li antiae incumbimus, ad fortitudinem aut reli- lquas
497쪽
LIBER VII. 46squas parum proficimus ; quando autem rectis ct honestis Minibus nos dedicaverimus penituS,& devoverimus,quaecunque fuerit virtus, quam animo nostro commendaverint & imperaverint fines illi, reperiemus nos jamdudum imbutos, & praedispositos habilitate & propensione nonnulla, ad eam assequendam & exprimendam. Atque hic possit esse status illi animi, qui egregie ab Aristotele describitur: & ab eo, non virtutis, sed divinitatis cu jusdam chara chere insignitur. Ipsa ejus verba haec sunt: --manitati autem consentaneum est, opponere eam,
qua supra humanitatem es, heroicam sive dia vinam Virtutem. Et paulo post, Nam ut ferae, neque vitium , neque virtus e t. sic neque Dei. Sed his quirim flatus altim qaiddam virtute est: ilie aliud quiddam a vitio. Plinius certe
Secundus, ex licentia magniloquentiae ethni cete, Trajani virtutem, divinae, non tanquani imitamentum, sed tanquam exemplar propn nit, cum ait: Opud non esse hominibvi, altas ad
Deos preces fundere, quam ut benignos aque , propitios se dominos mortalibus praestarent ; ac D anus prasi. isset. Verum haec profanam Ethnicorum Jactantiam sapiunt, qui umbras quasdam corpore majores. prensabant. At Religio vera, & sancta fides Christiana, rem ipsam petit: imprimendo animis hominum charitatem 1, quae appositi si e vinculum perfcmonis appellatur, quia virtute S omnes simul colligat, δc revincit. Sane eleganti stime dictum est a Menandro , de amorisensuali,
498쪽
o D4 Αud M. SCIENT.qui Divinum illum perperam imitatur: Amor melior Sophicta Lavo , ad humanam vitam. Quibus innuit, morum decus melius ab amore efformari, quam a Sophista dc praeceptore inepto, quem Lavum appellat. Siquidem universis suis operosis Regulis & Praeceptionibus hominem tam dextre & expedite effingere nequeat, ut se ipsum R in pretio habeat, & se belle in omnibus componat, quam amor facit. Sic proculdubio, si animus cujuspiam, fervore Charitatis verae incendatur, ad majorem perfectionem evehetur, quam per universam Ethi-
eam Doctrinam; Quae Sophicta profecto habet
rationem , si cum altera illa conseratur. Quinetiam, scut Xenophon recte Observavit, eateros assectus, licet animum attollant, eum tamen
dictorquere S discomponere per resiastes m ex cessus suos: amorem vero solum, eum simulctdilatare, o, componere: Sic omnes aliae hum nae, quas admiramur, dotes, dum naturam in majus exaltant, excessui interim sunt obnoxiae: sela autem Charitas non admittit excessum.
Angeli, dum ad potentiam divinae parem aspirarent, praevaricati sunt, & ceciderunt: Ascendam, mero milis Altissimo. Homo dum ad Scientiam Divinae parem aspiraret, praevaricatus est, &lapsus: Eritis sicut Dii : scientes bonum is malum. Verum ad similitudinem Divinae Bonitatis aut Charitatis aspirando, nec Angelus, nec homo, unquam in periculum venit, aut veniet. Imo ad hanc ipsam Imitationem etiam .invitamur : Diligite inimicos vesros ,
499쪽
L 1 3 E R ' v I s. rhenofarite his, qui oderunt vos, e, orate propersequentibus o, calumniantibus vos, ut sitis filii patris vestri, in Gelu es,qui sol suum oriri
facit super bonos cs, malos, se, pluit supergustos O, injusos. Quin & in ipso Archetypo Naturae verba sic collocat Religio Ethnica, soptimus
Maximus,) Scriptura autem Sacra pronunciat; Misericordia ejus super omnia opera Γω. Hanc itaque moralis doctrina partem , de Georgicis animi, jam absolvimus. In qua, si ex intuitu portionum ejus, quas perstrinximus, quis existimet,operam nostram in hoc tantummodo sitam esse, ut ea in artem seu doctrinam redigeremus, quae ab aliis scriptoribus praetem
missa sint, tanquam vulgata & obvia, & per se satis clara & perspicua ; sio judicio libere utatur. Interim illud meminerit, quod ab initio
monuimus, propositum nobis esse, non rerum
pulchritudinem, sed usum & veritatem sectari.
Recordetur etiam paulisper commentum illud , Parabolae antiquae, de gemmissomni portis. Sunt gemina Somni porta,quarum altera fertur Cornea,qua veris facilis datur exitus smbris ; . Altera candenti perfecta nitens Elephanto, S/dfalsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
Insignis sane magnificentia Porta eburnea ; Ia-men omnia vera per corneam commeant.
Additamenti vice poni possit circa Doctrinam Ethicam observatio illa, inveniri nimirum 'relationem & congruitatem quandam, inter bo- num auimi, & bonum corporis. Nam sicut bonum corporos constare diximus in sanitate , pul-X 6 chritu
500쪽
x Dε Aus M. SCIENT.chritudine, robore, ac voluptate ; sic animi bonum,si juxta moralis doctrina scita illud contemplemus , huc tendere perspiciemus; ut animum reddat sanum,& a perturbationibus immunem; Pulchrum; veri que decoris ornamentis excultum , Fortem , ac agilem ad omnia vitae munia obeunda ; denique non vidum, sed volupta-iu & solatii honesti sensum vivide retinentem. Haec autem , sicut in corpore, ita & in animo, raro simul omnia conjunguntur. Facile enim videre est multos, ingenii viribus & fortitudine animi pollentes, quos infestant tamen perturbationes; quorunque etiam moribus vix aliquid elegantiae aut venustatis aspergitur: Alios , quibus abunde est in moribus elegantiae& venustatis, illis tamen non suppetit, aut probitas animi, ut velint, aut vires, ut possint recte agere: Alios, animo praeditos honesto, atque avitiorum labe repurgato, qui tamen nec sibi ipsis ornamento sunt, nec Rei p. utiles: filios,
qui istorum fortasse trium compotes sunt, sed tamen Stoica quadam ti istitia & stupiditate
praeditioirtutis quidem actiones exercent,gaudiis non perfruuntur. Quod sit contingat, ex quatuor istis duo aut tria aliquando concurrere , rarissime tamen fit, quemadmodum diximus, ut omnia. Jam vero Principale istud membrum philosophia humana quae hominem contemplatur , quatenus ex corpore consistit atque
anima, sed tamen segregatum, & citra societ rem, a nobis pertractatiun est.