장음표시 사용
501쪽
Partitio Doctrinae Civilis, in Docttinam de Conve satione: Doctrinam de Negotiis: ct Docuinam de Imperio, sive Republica.
Eius est narratio, Rex Optime convenisse complures Philosophos solenniter, coram Legato Regis eX- teri , atque singulos pro virili parte Sapientiam suam ostentasse; ut habere Legatus, quae referret de mirabili sapientia Graeco Tum . Unus tamen ex eorum numero silebat, ει nihil adducebat in medium: adeo ut Leg tus ad eum conversus diceret: Tu vero quid habes , quod referam' Cui ille: Refer linquit JRegi tuo , te invenisse apud Graecos aliquem, qui tacere sciret . Et quidem oblitus eram, in hac artium Synopsi, artem tacenssi interse rere : Quam tamen quoniam plerunque
sideretur Exemplo jam proprio docebo. Etenim , cum me tandem ordo reium ad illud
502쪽
DE Aus M. SCIENT.lud dedux erit,ut paulo post de arte Imperii tractandum sit, cumque ad tantum Regem scribam, qui perfectus adeo in ea arte sit Magister, ipsamque ab incunabulis suis hauserit: Nec omnino immemor esse possim , qualem apud
Majestatem tuam locum sustinuerim: consentaneum magis existimavi, me ipsum tacendo de hac re, apud Majestatem tuam, quam scribendo, probare. Cicero vero, non solum artiS, verum etiam eloquentiae cujusdam, quae in racendo reperiatur, meminit. Cum enim sermones nonnullos suos, cnm alio quodam ultra
citroque habitos, in epistola quadam ad Atti- eum commemorasset,sic scribit: Hoe locosum saliquid de tua eloquentia ; nam tacui, Pindarus vero, cui illud peculiare est, animos hominum inopinato, sententiola aliqua mirabili, veluti virgula Divina, percutereὶ hulusinodi quidpiam ejaculatur : Interdum magis afficiunt non dicta, quam dicta. In hac parte igitur, tacere , aut quod silentio proximum est, brevis ad nodum esse decrevi. Verum, antequam ad intes imperii perveniam , haud pauca de aliis doctrina civisis portionibus sunt praemi
Scientia civilis, versatur circa sebjectum, quod caeterorum omnium maxime est Materiae immersum : ideoque difficillime ad axiomata reducitur. Sunt tamen nonnulla. quae hanc difficultatem levant. Primo enim,quemadmodum Cato ille Censorius de Romanis suis dicere lsolitus est: ovibus eos Miles esse, quarum gre gem
503쪽
gem integrum minore quis mole aia ageret,quam unam aliquam: quoniam si paucm ex grege, ut rectam ineant uram, propellere possis, eatera uia tro sequentur: Similiter, hoc quidem respectu, Ethicae munus est quodammodo illo politicae dissicilius. Secundo, proponit sibi Ethica, ut animus bonitate interna imbuatur, & cumuletur : At civilis sieientia nihil amplius postulat praeter bonitatem externam : Haec enim ads eietatem lassicit. Itaque non raro accidit, ut regimen sit bonum , tempora mala: Siquidem in Sacra Historia illud non semel occurrit cum de Regibus bonis & piis narraturi Sed adhuc popul- non direxerat cor suum ad Dominum Deum Patrum seuorum. Itaque, & hoc quoque Iespectu, duriores partes sunt Ethica. Tertio, hoc habent Respubl. ut tanquam machinae grandiores tardius moveantur, nec sine magno molimine, unde haud tam cito labefactantur : iSicut enim in AEgypto septem anni fertiles, steriles septem sustentarunt: in Rebuspubl. priorum temporum bona institutio essicit, ut sequentium errores non statim perniciem inserant : At sngulorum hominum decreta,& mOres,magis subito subverti selent. Hoc denique Ethicam gravat, Politica succurrit.
Scientia civilis tres habet partes , juxta tres societatis actiones summarias : Doctri-nβm de conversatione ue Doctrina re de negotiis : ct doctrinam de Imperio sive Republ. Tria siquidem sunt bona , quae ex societate civili homines sibi parare expetunt: Solamen
504쪽
c DE Auc M. SCIENT.contra solitudinem , alumentum in negotiis , ct protectio contra injurias. Suntque i stae tres prudentiae plane inter se diversae , Sc saepenumero disjunctae : Prudentia in conversando, prudentia in negotiando, ct prudentia iugubem
Enimvero , quod ad conversationem attunet, illa certe affectava esse non debet, at multo minus neglecta : cum prudentia in ejus mode- Iamine , & decus quoddam morum in se ipsa prae se ferat, & ad negotia, tam publica, quam privata, commode administranda, plurimum juvet. Etenim sicut actio oratori tanti habetur , ilicet sit externum quiddam j ut etiam iulis alteris partibus, quae graviores & interiores Videntur, anteponatur; eodem sere modo, in viro civili, conversatio, ejusque regimen, i utcunque in exterioribus occupetur j si non summum, at certe eximium locum invenit. Quale enim pondus habet vultus ipse usque compositio 3 Recte Poeta; Nec vultu destrux verba tuo. Poterit enim quis vim orationis, vultu labefactare, Sc plane prodere. Quin& facta, non minus quam verba , vultu pariter destrui pocsint, s Ciceroni ci edamus. Qui, cum fiatii aD fabilitatem commendaret erga Provinciales, non in hoc eam potissimum sitam dixit, ut aditus praeberet ad se faciles, n s etiam vultu ipse
comiter accedentes exciperet. Nil intereri habere oritum apertum , vulttim clausum. Vide
Mu quoque, Atticum , sub primum Ciceronis
505쪽
eum Caesare congressum , bello adhuc servente , diligenter & serio Ciceronem per Epistolam monuisse, de vultu 3 gectu ad dignitatem& gravitatem componendis. Quod si tantum pollit orta & vultu solius moderatio, quanto magis sermo familiaris, &. alia, quae ad conversationem pertinent λ Atque sane summa & compendium decori & elegantiae morum in hoc
fere sita sunt, ut quasi aequa lance & propriam
Dignitatem & aliorum mitiamur & tueamur: Ouod etiam non male expressit T. Livius, clicet alii rei intentus) eo personae charactere; Ne inquiti aut arrogans videar,aut obnoxIus quo rum alterum es aliena libertatis Obliti, alterum siua . Ex contraria vero parte , si urbanitati , dc elegantiae morum externae impensius studeamus , transeunt illae in affectationem quandam Deformem , & Adulterinam. Euid enim deformius, quam Scenam in Vitam transeferre ' Quinetiam, licet in excessum illum vitiosum minime prolabantur ; tempoli, tamen
nimium in hujusmodi leviculis absumitur, ani musq; ad curam ipsarum, magis quam Oportet, deprimitur. Ideoque sicut in Academiis, ado lescentes literarum studiosi , at sodalium congressibus plus satis indulgentes , moneri solenta praeceptoribus , Amicos esse fures temporis:
sic certe assidua ista, in conversationibm decorum, animi intentio, magnum gravioribus meditationibus surtum faciunt. Deinde, qui primas adeo in urbanitate obtinent, & ad hanc rem
unam quasi nati videntur, hoc sere habent, ut
506쪽
4 3 DE Aus M. SCIENT.sibi ipsis in illa sola complaceant, &ad virtutes solidiores, & celsiores, vix unquam a*irent : Quando e contra, qui sibi in hac parte desectus sunt conscii, decus ex bona existimatione quaerunt: Ubi enim adest bona existimatio, omnia sere decent: ubi vero illa deficit,
tum demum a commoditate morum, atque
urianitate, subsidium petendum est. PoIro, ad res gerendas, vix gravius aut frequentius re perias impedimentum, quam hujusce decori externi curiosam nimis observationem ; atque iIlud alterum, quod huic ipsi inservit, nimirum , anxiam temporis atque opportunitatum electionem. Egregie enim Salomon : Lui re spicit ad ventos, non seminat; qui respicit ad nubes, non metit. Creanda siquidem nobis est opportunitas saepius quam opperienda. Ut verbo dicamus, urbana ista morum eo stro, veluti vestis animi est, & proinde vestis commoditates Ieserre debet. Primum enim talis esse debet, ut si in usu communi: Rursus, ut non sit nimis delicata aut sumptuosa: Deinde, ita conficienda, ut s qua si in animo virtus, diam ex hibeat maxime conspicuam; si qua deformitas, eandem suppleat, & occultet: Postremo,& super omnia, ne sit nimis arcta, atque ita animum angustet, ut ejusdem motus in rebus gerendis cohibeat & impediat. Verum haec pars scientia civilis de eonversatione eleganteΓprofecto a nonnullis tractata est, neque ullo modo tanquam desiderata reponi debet. l
507쪽
partitio Doctrinae de Netoriis. n Doctrinam de Occa. sionibus Sparsis, O Doctrinam de Ambitu Vitae. xemplum Doctrinae de Occasionibus Sparsis, ex Para-DOlis aliquibuι Salomonis. Praevia de Ambitu Uitae.
Doctrinam de negotiis partiemur in doctrianam de occasionibmdarsis, & doctrinam
de ambitu vita: Quarum altera universiam negotiorum varietatem complectitur,& vitae communis tanquam Amanuensis est; Altera, ea
tantum, quae ad propriam cujusique fortunam amplificandam spectant, excerpit, & suggeri quae singulis, pro intimis quibuidam rerum suarum tabelias aut eodicilia, esse possint. Verum antequam ad species descendamus, aliquid ci ca doctrinam de negotiis in genere praefabimur. Doctrinam de negotiis, pro rei momento, tractavit adhuc nemo, cum magna, tam liter rum, quam literatorum , existimationis jactura. Ab hac ensim radice pullulat illud malum, quod notam eruditis inussit; nimirum erudμtionem is, prudentiam civilem raro admodum eo ungi. Etenim si quis recte advertat, ex pr dentiis illis tribus , quas modo diximus ad vitam civilem spectare, illa conversationu ab eruditis fere contemnitur, tanquam servile quiddam , atque insuper meditationibus inimicum. Quod vero ad illam de Repub. admini franda, sane, si quando rerum subernaculis admoveantur eruditi, munus suum incommode
508쪽
to DE Aus M. SCIINT. mode sustinent; Verum ea promotio contingit paucis. De prudentia autem negotiandi, qua de nunc loquimur in qua vita humana pluit-mum versatur, nulli omnino libri conscripti habentur: praeter pauca quaedam monita civitia in fasciculum unum aut alterum collecta, quae amplitudini hujus subjecti nullo modo respondent. Etenim si libri aliqui extarent de hoc argumento, sicut de caeteris, minime dubitaverim, quin viri eruditi, aliquo experientiae manipulo instructi, ineruditos, licet diutina experientia edoctos, longe superatent, & proprio illorum quod dicituri arcu usi,magis e longi
quo ferirent. Neque vero est cur vereamur,nescientia hujus tam varia sit materia , ut sub praeceptionibus non cadat: Multo siquidem angustior est, quam illa Reip. administranda sicientia ; quam tamen apprime videmus excultam. Hujus generis prudentia, apud Romanos, optimis temporibus,extitisse videntur nonnulli professores. Testatur enim Cicero, moris sui ste, paulo ante sua secula, ut Senatores, prudentia, & rerum usu maxime celebres, Coruncanii, Curii, LA-lii , &alii,ὶ statis horis in foro deambularent, ubi civibus copiam sui facerent, & consulerentur, non de jure, sed de negotiis omnigenis : Veluti de filia elocanda ,sive de filio educando, e depradio coemendo, de contractu,accusatione, defensione, aut aliqua quacunque rei quae in vita communi interveniat. Ex quo liquςt, prudentiam quandam esse consilium dan
509쪽
ri, etiam in negotiis privatis , ex universali rerum civilium cognitione Sc experientia promanantem,quae exerceatur quidem in casibus particularibus , extrahatur autem ex generali casuum consimilium observatione. Sic enim videmus, in eo libro , quem ad fratrem conscripsit Q. Cicero, de petitione constulatus, quem unicum a veteribus habemus, quantum memini , tractatum, de negotio aliquo particulari quanquam ad consilium dandum, de re tum praesenti, potitanum spectaret, plurima tamen contineri axiomata politica, quae non usum solum temporarium, sed normam quandam perpetuam , circa electiones populares praescribant. In hoC genere autem nihil invenitur, quod ullo modo comparandum sit curri aphorismis illis, quos edidit Rex Salomon : De quo
testatur Scriptura,Cor riti fuisse inritar arena maris: Sicut enim arenae maris universas orbis oras circundant, ita &. Sapientia ejus omnia humana, non minus quam divina, complexa est. Inaphorismis vero illis,praeter alia magis Theologica , teperies liquido haud pauca praecepta &monita civilia praestantissima,ex profundis quidem sapientiae penetralibus scatui lentia, atq; in ampli stimum varietatis campum excurrentia. Quoniam vero doctrinam de occasioniblu sparsis quae doctrina de negotiis portio est prior inter desitiderata reponimus,ex more nostro paulisper in illa immorabimur: Atque exemplum ejuLdem,ex aphorisimis sive parabolis illis Salomonis desumptum, proponemu . Neque vero quis,
510쪽
ut arbitramur, nos merito sugillare possit,quod ex Scriptoribus Sacrae Scripturae aliquem adsensum politicum trahamus: Equidem existimo, si extarent commentarii illi Solomonis ejusdem, de natura rerum in quibus de omni vegetabili, a musco super murum ad cedrum liabant, itemque de anιmabbin, conscripsit in non illicitum esse, eos secundum sensum naturalem interpretari: Quod idem nobis liceat in Politicis. Ex EMPLuM PORTIONIS Doctrina de occasionibu sparsis, ex parabolis aliquibuε Salomonis.
r. Mollis Responsio frangit iram.
Explicatio. Si incendatur ira Principis vel Superioris adversus te, & tuae jam sint loquendi partes, duo praecipit Salomon: Alterum, ut fiat resonsio; Alterum, ut eadem sit mollis. Prius continet tria praecepta. Primo, ut caveas a silentio tripi S contumaci: Illud enim, aut culpam totam in te recipit, ae si nihil habeas, quod respondere possis; aut Dominum occulte iniquitatis insimulat, ac si aures ejus, defensioni, licet justae, non paterent. Secundo, ut eavem a re comperendinanda, neque tempus aliud addefensionem postules: Hoc enim, aut eandem notam inurit, quam prius,nimirum Dominum tuum nimia mentis perturbatione efferri ue aut