Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

511쪽

LIBER VIII. 483 sensionem meditari, cum in promptu nihil habeas : Adeo ut optimum semper fuerit, aliquid in praesentia, & e renata, in excusationem tui adducere. Tertio, ulmi prorsuου r

sponsio: Ressonsio, inquam, non mera confessio, aut mera μυ-ssio, sed aliquid apologiae & excusationis inspergatur : Neque enim aliter tutum est facere, nili apud ingenia valde generosa & magnanima ; quae rara admodum sunt. Sequitur postoriore loco, ut Responso sit mollis, minime perstacta, aut aspera. Parabola.

2. Servus prudens dominabitur infibu uiarum , Et partietur hoeditatem inter fratres. Explicatio. In omni familia, turbata & distordi, semper exurgit aliquis serum, aut humilis amisin, praepotens, qui pro arbitrio se gerat, ad lites familiae componendas, cuique, eo nomine, Scfamilia tota, & dominus ipse, sunt obnoxii. Ille , si suam rem agat, familiae mala fovet, &aggravat: sn fidelis revera fuerit & integer,

plurimum certe meretur: Adeo ut etiam tanquam inter fratres haberi debeat, aut saltem procurationem hareditatis accipere fiduciariam.

Parabola.

3. Vis Sapiens , si cum stulto contenderit, eirascatur, e rideat, non inveniet requiem. Explicatio. Monemur saepius, ut congressum imparem fugiamin, eo sensu, Ne cum potioribus decret

--. At haud minus utile est monitum, quod hie

512쪽

8 DE Aus M. Sc Iae N T. hic exhibet Salomon, Ne cum indigno comend min. Iniqua enim prorsus sorte haec res transigitur. Siquidem, si superiores simus, nulla sequitur victoria: si superemur, magna indignitas. Neque juvat etiam, in hujusinodi contemtione exercenda, si interdum veluti per jocum agamus, interdum cum factu ct contemptu. Nam quocunque nos vestamus, leviores inde efficiemur,neque commode nos explicabimus.

Pessime autem fit, si hujusinodi persona, qui- cuin contendimus, lut Salomon loquitur,) aliquid assine habeat cum sulto, hoc est, si sit a

daculus, & temerariuS. Parabola.

. Sed ct cunctis sermonibus, qui dicuntur,

ne accommoris aurem tuam, ne sorte audim serivum tuum maledicentem tibi.

. Explicatio. Vix credi possit, vitam quantum perturbet inutilis curiositas, circa illas res, quae nostra intersunt: Nimirum, quando secreta illa rimari satagimus , quae detecta & inventa, aegritudinem quidem animo inserant, ad consilia autem expedienda nihil juvent. Primo enim sequitur animi vexatio se inquietudo, cum humana omnia pei fidiae & ingratitudinis plena sint. Adeo ut, si comparari possct speculum aliquod magicum , in quo Odia, & quaecunque contra nos ulli bi commoventur, intueri possemus, melius nobis foret, si protinus projiceretur'collide-xetur. Hujus nodi enim res, veluti foliorum lmurmura sunt, & brevi evanescunt. Secundo l

513쪽

L I B ER. VIII. 48seuriositati ilia animum sussicionibus nimiis onerat, quod consiliis inimicissimiam est , eaque reddit inconstantia , & complicata. Tertio e dem, mala ipsa sapi mefigit, alias pratervola, rura: Grave enim est conscientias hominum irritate; qui, si latere se putent, facile mutantur in melius, sin deprehensos se sentiant, malum malo pellunt. Merito igitur summae prudentiae tribuebatur Pompejo Magno,quod Sertorii cha tas univer sis, nec a se perlectas, nec aliis permissas,igni protinus dedisset.

Parabola.

1. Advenit veluti viatorpauperies, , et sim quasi vir armatus. Explicatio. Eleganter deseribitur in parabola , quomodo prodigis Sc circa rem familiarem incuriosis, superveniant naufragia fortunarum. A principio enim pedetentim, & passibus lentis , 'instarmiatoris, advenit obaratio, & serris diminutio , neque fere sentitur: At non multo post invadit egeram tanquam vir armatm,manu scilicet tam forti, & potente,ut ei amplius resisti non possit: cum apud Antiquos recte dictum sit, necessitatem ex omnibus rebuου esse fortissimam. Itaquemiatori occurrendum, contra armatum mu-

niendum. Parabola.

s. siecti erudit deriserem, ipso sibi injuriam Deir : O qui arguit impius, sibi maculam gene

rat.

514쪽

86 DE Aus M. SCIENT. Explicatio. Congruit cum praecepto Salvatoris. In non

mittamus margaritas noritras ante porcos. Distinguuntur autem in hac parabola actiones praceptionis, & reprehensionis i Distinguuntur itidem personae derisoris, & impii; Distinguitur postremo id quod rependitur. In priore enim rependitur opera lusa; in posteriore, etiam & macula. Cum enim quis erudit & instituit deriserem,jactura primum fit temporis; Deinde & alii

eonatum irrident, tanquam rem vanam, & Operam male collocatam; Postremo derisor ipse scientiam, quam didicit, fantidio habet. Α t majore cum periculo transigitur res in reprehemsisne impii Si qui non solum impius non ausculistit; sed & cornua obvertit , & reprehensorem, odiosum sibi jam factum, 'aut confestim convivis proscindit, aut saltem postea apud alios criminatur. l

. Aliud sapiens latificat patrem: Filim vero sultus maestitia est matri siua . Explicatio. Distinguuntur solatia atque aegritudines

oeconomicae, patris videlicet se, matris,circa Mberos suos. Etenim sitim prudens &frugi , pra

cipuo solatio est patri, qui virtutis pretium m lius novit, quam mater ac propterea Mii sui indoli, ad virtutem piopensae,magis gratulatuT. Quinetiam gaudium illi fortasse asteri institutum suum, quod filium tam probe educarit, illiaque honestatem morum,praeceptis & CXemPlo,

515쪽

LIBAR VIII. 48 7 impresserit. E contra mater calamitati filii plineo alitur & indolet ; tum ob assectum male num magis mollem, & tenerumitum fortasse indulgentiae suae conscia, qua eum corruperit,& depravaverit. Parabola. 8. Memoria jum cum lauditus; at nomen impiorum putrefiet. Explicatio. Distinguitur inter famam virorum bonorum,& malorum, qualis esse soleat post obitum. Viaris enim bonis, extincta invidia , t quae famam eorum, dum vixerant, carpebatὶ nomen continuo efflorestit, & laudes magis indies invalescunt: At viris malis ilicet fama eorum,per gratiam amicorum & factionis suae hominum, ad breve tempus manseriti paulo post fastidium nominis oboritur, & postremo laudes illae evanida in infamiam, &veluti in odorem gravem ει tetrum, desinunt. Parabola.

s. Lui conturbat domum suam, possidebis

ventos.

Explicatio. Utile admodum monitum, de distordis Scrurbis domesticis. Plurimi enim, ex dissidiis uxorum, aut exharedationibus sitiorum, aut mutationibm frequentibus familia, magna sibi spondent; ac si inde, vel animi ilanquillitas, vel rerum siuarum administratio felicior, sibi obventura foret. Sed plerunque abeunt spes suae inventos. Etenim, tum mutationes illae, ut plu-

516쪽

83 DE Aus M. SCIENT.rimum, non cedunt in melius; tum etiam, perturbatores isti familiae suae molestias varias,& ingratitudinem eorum, quos, alii S prael xitis, adoptant, & deligunt, saepe numero experiuntur. Quin & hoc pacto rumores sibi progignunt non optimos, & famas ambiguas: Neaque enim male a Cicerone notatum es , mnem famam a domesicis manare. Utrunque autem

malum per ventorum possessionem eleganter a Salomone exprimi tui : Nam & expectationis frustratio, & rumorum, suseitatio, ventω recte

comparancur.

Parabola. Io. Melior est finis orationis, quam princi. tium. Explicatio. Corrigitparabola errorem frequenti si linum, non solum apud eos, qui veIbis praecipue student , verum et.am apud prudentiores. Id

est , quod homines de sermonum seorum adi-ru atque ingressu magis sint solliciti, quam de

exitu, & accuratius exordia & praefatiunculas fit editent ir, quam extrema orationum. Debuerant autem nec illa negligere,& ista, ut longe potiora, praeparata & digesta apud se habere; revolventes secum, &,quantum fieri potest, animo prospicientes, quis tandem exitus sermonis sit futurus , & quomodo negotia inde promoveri & maturari possint. Neque hic rinis. Quinimo non epilogos tantum. & sermonum, qui adipsa negotiassectant egressitis, meditari oportet, verum etiam & allorum sermonum cura

517쪽

suscipienda, quos sub ipsium discessum commode

s urbane injicere possist, licet a nogotio prorsua alienos. Equidem novi Consiliarios duos, viros certe magnos, & prudentes, & quibus onus Terum tunc praecipue incumbebat; quibus illud fuit perpetuum, & proprium , ut quoties cum Principibus suis de negotiis ipsorum communicarent , colloquia in rebus ad ipsa negotia

spectantibus nunquam terminarent ; verum

semper, aut ad jocum, aut aliud aliquid quod

audire erat volupe, diverticula quaererent; atque ut adagio d: citur, sermones marinos aqua fluviatili siub extremum abluerent. Neque hoc illis inter artes postremum erat. Parabola. II. Sicut musca mortua foetere farium uu-guentum optimum; sic hominem pretiosum sapientia S gloria, parva stultitia.

Explicatio. Iniqua admodum &misera est conditio hominum virtute pracestantium, ut optime notat paraboleti quia erroribu3 eorum , quantumvis levissimis , nullo modo ignoscitur. Verum , quemadmodum in gemma, valde nitida, minimum quodque granulum, aut nubecula, oculos serit, &molestia quadam afficit : quod tamen si in gemma vitiosiore repertum foret, vix notam subiret: Similiter in viris singulari vim tute practis, minima quaeque vitia statim in o culos & sermones hominum incurrunt, & censera perstringuntur graviore: quae in hominibus mediocribu aut omnino laterent, aut veniam

518쪽

'o DE Aus M. SCIENT.facile reperirent. Itaque viro valde prudenti parva stultitia; valde probo parvum peccatum ;urbano & moribus eleganti paululum indecori , de fama & existimatione multum detrahit. Adeo ut non pessimum foret viris egregiis , si nonnulla absurda i quod citra vitium fieri possit actionibus suis immiscerent; ut libertatem quandam sibi retineant. & parvorum defectuum notas confundant. Parabola. I2. Homines derisores civitatem perdunt, sapientes vero avertunt calamitatem.

Explicatio. Mirum videri possit, quod in descriptione hominum, qui ad Respubl. labefactandas &perdendas veluti natura comparati & facti sunt, delegerit Salomon Characterem:Non hominis luperbi & insolentis; Non tyrannici & crudelis;

Non temerarii & violenti; Non impii & scele- rati; Non injusti & oppressoris, Non seditiosi& turbulenti; Non libidinosi Sc voluptuarii; Non denique inspientis & inhabilis: Sed derisoris. Verum hoc sapientia ejus Regis, qui Rerumpubi. conservationes & eversiones optime

notat, dignissimum est. Neque enim similis sere est pestis Regnis &Rebusipubl. quam si Consiliarii Regum, aut Senatores,quique guberna

culis rerum admoventur, sint ingenio derasores. Hujusinodi enim homines , periculorum magnitudinem , ut sortes videantur SenatoreS,

semper extenuant; iisque, qui pericula, prout ip-r est, ponderant, veluti timidis insultant: l

519쪽

Lrax R VIII. 'IConsultandi & deliberandi maturas moras , &meditatas disceptationes , veluti rem oratoriam, & taedii plenam , & ad summas rerum nihil facientem, subsannant: Famam ad quam Principum Consilia praecipue sunt componenda, ut salivam vulgi, & rem cito praetervolatu-Iam, contemnunt: Legum vim & auctoritatem, ut reticula quaedam, quibus res majores minime cohiberi debeant, nil morantur: Consilia &praecautiones, in longum prospicientes , ut somnia quaedam ,&apprehensiones melancholicas, rejiciunt: Viris revera prudentibus, & rerum peritis, atque magni animi, & consilii, dicteriis & facetiis illudunt: Denique fundamenta omnia regiminis politici simul labefactant. Qnod magis attendendum est, quia cuniculis, & non impetu aperto, haec res agitur: Neque coepit esse inter homines prout meretur in suspecta. Parabola. I 3. Princeps, qui libenter prabet aures verbis mendacii, omnes servos habet improbos. . Explicatio. Cum Princeps talis fuerit,ut susurronibus, &sycophantis, absque judicio faciles & credulas aures praebeat ; spirat omni rro, tanquam a parte Regis,aura pestilens, quae omnes servos ejus corrumpit, & inficit. Alii metus Principis riamantur , eosque narrationibus fictitiis exaggerant: Alii invidiae furias concitant, praesertim in optimos quosque: Alii criminationibus aliorum, proprias sordes, & conscientias malas eluunt: Alii amicorum suorumhonoribus &

520쪽

yx DE Auc M. SCIENT.desideriis velificant, competitores eorum calumniando, & mordendo: Alii fabularum a gumenta , contra inimicos suos, tanquam in scena, componunt: & innumera hujusmodi.

Atque haec illi, qui ex servis Principis ingenio sunt magis improbo. At illi etiam, qui Natura probiores sunt, & melius morati, postquam in innocentia sua parum praesidii esse senset int, squoniam Princeps vera a falsis distinguere non

noviti morum suorum probitatem exuunt, MVentos aulicos captant, iisque servilem in modum circumseruntur. Nihil enim l ut ait Tacitus de Claudioὶ tutum est apud Principem, cujus animo omnia sunt tanquam indita se Iussa. Atque bene Cominaeus; Prassat, servum esse Principis, cujuΟ-pirionum non es finis, quam

ejus, cujus credulitatis non est modus. Parabola.

I . Iussin miseretur anima iumenti sui , sed

misericordia impiorum crudeles. Explicatio. Ιnditus est, ab ipsis Natura, hQmini, miseria eordia affectus nobilis, & excellens; qui etiam ad animalia bruta extenditur ; quae, ex ordinatione divina, ejus imperio subjiciuntur. Itaque habet ista misericordia analogiam quandam cum illa Principis erga subditos. Quinetiam illud certissimum est, quod quo dignior est anima , eo pluribus compatiatur. Etenim animae angustae, & degeneres, hujusmodi res ad se nihil pertinere putant: At illa, quae nobilior est lportio universi , ex eommunione assicitur. l

SEARCH

MENU NAVIGATION