Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

531쪽

perniciosam esse facilitatem morum,quam cor ruptelam munerum. Munera enim haud quaquam ab omnibus deseruntur: at vix ulla est causa, in qua non inveniatur aliquid, quod flectat judicis animum, si personas ressiciat. Alius enim respicietur,ut popularis; Alius, ut maledicus; Alius,ut dives; Alius, ut gratus; Alius, ut ab

amico commendatus. Denique omnia plena sunt iniquitatis ubi dominatur respecti personarum; & levi omnino de causa, veluti pro bucce lapanis, iudicium pervertetur. Parabola.

24. Vir pauper calumnians pauperes, similis es imbri vehementi, in quo paratur fam . Explicatio. Parabola tua antiquitus expressa& depictii fuit silb fabula Hirudinis, utri que nimirum, Plenae, & vacuae. Pauperu enim &famelici oppresso longe gravior est,quam oppressio per diu rem & repletum; quippe quae omnes exactionum technas, & omnes nummorum angulos,

perquirit. Solebat hoc ipsum etiam Jpongiis assimilari, quae aridae sortiter sugunt; madidae,

non item. Monitum autem utile continet; tum erga Principes, ne praefecturas provinciarum, aut Magistratus, viris indigentibus, & obaeratis, committant; tumaerga populos, ne RegeS suos cum nimia egestate conflictari permittant. Parabola.2s. Fons turbatus pede,'vena corrupta, es

532쪽

Oa DE Auc M. SCIANT. Explicatio. Praecipit parabola, rebusipublicis ante omnia cavendum esse de iniquo & infami judicio, in causa aliqua celebri & gravi. praesertim ubi non absolvitur innoxius, sed condemnatur insons. Etenim injuriae inter privatos grassantes, turbant quidem & polluunt latices justitia, sed tanquam in rivulis. Verum judicia iniqua, qualia diximus, a quibus exempla petuntur, fontes ipsosjustitia inficiunt, & inquinant. Postquam enim tribunal cesserit in partes injustitiae, status rerum vertitur tanquam in latrocinium publicum: Fitque plane, ut homo homi

ni sit lupus.

Parabola.

16. Noli esse amicus homini iracundo, ne ambulato cum homine furioso. Explicatio. Quanto religiosius amicitiae jura inter bonos servanda & colenda fiant, tanto magis cavendum est, jam usque a principio, de prudente

amicorum delecta. Atque amicorum natura &mores, quantum ad nos ipsos spectant, omnino ferendi sunt. Cum vero necessitatem nobis imponunt, qualem erga alios personam induamus, & geramus, dura admodum, & iniqua amicitiae conditio est. Itaque interest inprimis, ut praecipit Salomon, ad vitae pacem, & pIaesidia, ne res nostras cum hominibus iracundis, &qui facile lites jurgia provocant,aut suscipiunt, COmmssceamus. Istud enim genus amicorum perpetuo nos contentionibus & factionibus

533쪽

l implicabit: ut aut amicitiam abrumpere,aut inis columitati propriae deesse, cogamur. Parabola. 27. aeui celat delictum, quaris amicitiam rsed qui altero sermone repetit, separPtDederatos. Explicatio. Duplex, concordiam tractandi, & animos

reconciliandi, via. Altera, quae incipit ab amne Ira ; Altera, quae a repetitione injuriarum,

subjungendo apologias,& excusationes. Equi dem memini sententiam viri admodum pIudentis & politici, Rui pacem tractat, non repetitis eonitionibus dissidii, is magis animos dulcedine concordia fastit, quam aqnitate componiti. Verum Salomon, illo scilicet prudentior, in contraria opinione est; & amne tiam probat, repetitionem prohibet. Etenim in repetitione haec insunt mala ue tum quod ea sit veluti unguis in ulcere ; tum quod periculum impendeat a nova altercatione, siquidem de injuriarum rationibus inter partes nunquam conveniet,ὶ tum denique quod deducat rem ad apologias; At ut traque pars malit videri potius offensam remi

l sille, quam admisisse excusationem.

Parabola. 18. In omni opere bono erit' abundantia; ubi

autem verba sunt plurima , ibi frequenter e-

Explicatio. Separat Salomon hac parabola fructum laboris lingua, dc laboris manuum; quasi ex altero proveniat egerim, ex altero abundantia. Et enim

534쪽

so Da Aus M. SCIENT. enim sit fere perpetuo, ut, qui multa effutiunt , jactant multa, multa promittunt, egeni suat, nec emolumentum capiant ex illis rebus de quibus loquuntur. Quinetiam, ut plurimum, industrii minime sunt, aut impigri ad opera ;sed tantummodo sermonibus se, tanquam venisto, pascunt & satiant Sane, ut poeta loquitur,

Lui silet, es firmus. Is qui conscius est se in opere proficere, sibi plaudit, & tacet: Qui ve-

Io C contra conscius est auras se inanes captare, multa & mira apud alios praedicat. Parabola. 29. Melior est correptio manifeII 3, quam a

mor occultus.

Explicatio. Reprehendit parabola mollitiem amicorum, qui amicitiae privilegio non utuntur in admonendo libere & audacter amicos, tam de erroribus , quam de periculis suis. Suid enim faciam i solet hujusmodi mollis amicuAE. dicereὶ aut quo me vertam Z Amo istum quantum quis,

maxime; meque, si quid illi adves contigerit, ipsius loco libenter substituerim: Sed novi iv

nium em; si libere cum eo egero, animum libus ossendam; saltem contrictabo: Neque tamen pro- sciam : Atque citius eum ab amicitia mea abc-n bo , quam ab iis, qua in animo fixa habet, abducam. Hujusmodi amicum, tanquam enervem, & inutilem, redarguit Salomon ; atque plus utilitatis ala inimico maniferio, quam ab dus generis amico, sumi posse pronunciat. S i- quidem ea fortasse audite ei contigerit ab inimico

535쪽

mico per contumeliam, quae amicin mussat pi aenimia indulgentia. Parabola. 3O. Prudens advertit ad gressus suos, Stu tus rivertit ad dolos. Explicatio. Duae sunt prudentia species. Altera vera& , sana : Altera degener & falsa , quam Salomon stultitias nomine appellare non dubitat. Qui priori se dederit, viis & vestigiis propriis cavet,

periculis prospiciens, meditans remedia : proborum Opera utens, contra improbos se ipsummuni Ens, cautUS inceptu, rcceptu non impara tus 3 in occasiones attentus, contra impedimenta 1henuus: cum innumeris aliis, quae ad

sui ipsius actiones Sc gressu regendos spectant. At alteIa species, tota est consuta ex fasiariis Sosiuriis, spe inque ponit omnino In aliis circumveniendis, ii dcmque ad libitum effingendis. Hanc merito rejicit parabola, non tantum ut improbam, sed etiam uistultam. Primo enim, minime est ex iis lebus , quae in nostra sunt potestate, nec etiam aliqua coxstanti regula nititur : Sed nova quotidie comminiscenda sunt strat agemata, prioribus fatiscentibus, Mobsoletis. Secundo, qui vasti & subdoli homunis famam & opinionem semel incurrerit, praecipuo se ad res gerendas instrumento prorsus

privavit, hoc est, sis: Itaque Omnia parum votis suis consentientia experietur. Postremo, a tessa, utcunque pulchra videantur, & complaceant ι attamen saepius frustrantur, quod

bene

536쪽

sog DE Aua M. SCIANT. bene notavit Tacitus: Consilia callida ct audacia , exspectatione iata, tractatu dura, eventu trinia. Parabola.

31. Noli esse juctus nimium, nec sapientior, quam oportet: cur abripiare subito P Explicatio. Sunt tempora ut inquit Tacitust in quibm magnis virtutibm certissimum est exitium. Atque hoc viris virtute & justitia egregiis, aliquando subito, aliquando diu ante pIaevisum, contingit. Quod si adiungatur etiam prudentia, hoc est, ut cauti sint, & ad propriam incolumitatem evigilent, tum hoc lucrantur, ut ruina eorum subito obveniat ex occultis omnino& obscuris consiliis, quibus & evitetur invidia,& pernicies ipsos imparatos adoriatur. Quod vero ad illud Nimium, quod in Parabola ponitur, quandoquidem non Periandri alicujus, sed Salomonis verba sunt ista; Qui mala in hominum vita saepius notat, nunQuam praecipiti intelligendum est, non de virtute ipsa, liri qua Nimium non est, j sed de vana ejus atque invidiosa affectatione,& ostentatione. Simile quiddam innuit Tacitus de Lepido, Miraculi loco ponens, quod nunquam servilis alicujus sententiae auctor fuisset, & tamen tam sieris temporibus incolumis mansisset: Subit linquit eo-gitatio, utrum hac fato regantur, an etiam sit in

nosm potestate, cursum queniam tenere inter deforme obsequium,inabruptam contumaciam,

medium, periculo simul ct indignitate vacuum.

Para

537쪽

LI AER VIII. sor Parabola. r. Da sapienti occasionem, . addetur ei sapientia. Explicatio. Dimin sit Parabola inter Sapiemiam illam ,

quae in verum habitum increverit, & maturuerit , & illam, quae natat tantum in cerebro &conceptu, aut sermone jactatur, sed radices altas non egerit. Siquidem prioI, oblata occasone , in qua exerceatuI, Illico eXcitatur, accingitur , dilatatur, adeo ut se ipsa major videatur: Posterior vero, quae ante occasionem alacris erat, occasione data, fit attonita &eona

fusa, ut etiam ipsi, qui ea se praeditum aibitrabatur, in dubium vocetur, annon praeceptiones de ea suerint insomnia mera, & speculationes inanes. Parabola. 3 3. Lui laudat amicum voce alta, surgendo mane, erit ussi loco maledictionis. Explicatio. Laudes moderatae, & tempestivae, & per occasionem prolatae, famae hominum atque etiam fortunae, plurimum conserunt; At immoderatae, & streperae, & importune effusae, nihil prosunt; imo potius, ex sententia Paraboti, impense nocent. Primo enim manifesto se produnt, aut eX nimIa benevolentia oriundas, aut

ex composito assectatas , quo collaudatum potius falsis praeconjis demereantur, quam VeriS attributis ornent. Secundo, laudes parca ct modesta, invitant sere prasentes, ut ipsis etiam aliquid aliciant ;

538쪽

ue og DE Αus M. SCIENT.aliciant ; profusae contra & immodicae, ut aliquid demant & detrahant. Tertio, quod c put rei. est j conflatur illi invidia, qui nimium laudatur ; cum laudes OmneS nimia, videantur spectare ad contumeliam aliorum, qui non mi

nus merentur.

Parabola.

3 4. Suomodo in aquis resplendent facies: sis eorda hominum manifesta sunt prudentibus.

Explicatio. Distinguit Parabola inter mentes prudentium,&eaterorum hominum Illas aquis aut speculis comparans, quae species & imagines rerum recipiunt ; cum alterae similes sint terrae , aut lapidi imposito, in quibus nihil refleretur. Atque eo magis apte comparatur animus hominis prudentis ad speculum ; quia in speculo imago propria spectari possit, una cum imaginibus aliopum : Id quod oculis ipsis sive speculo non conceditur. Quod si animu3 prudentis adeo capax sit, ut innumera ingenia & mores observare Minternoscere possit; siperest, ut detur opera, quo reddatur non minus varim applicatione, quam reprasentationeta ;&ui sapit, innumeris moribus aptin erit .

ATque his Salomonis Parabolis, diutius soriatasse immorati sumus, quam pro modo exempli; dignitate & rei ipsius, & auctoris,

longius provecti. . . Neque tantum in usu erat apud Hebraeos,

sed alibi etiam Pristorum sapienxibus frequentissimum ;

539쪽

L1BgR VIII. Iostissimum ; ut si cujuspiam observatio in aliquid

incidisset, quod vitae communi conducibile fuisset, id redigeret & contraheret in brevem aliquam sententiam, vel Parabolam, vel etiam

Fabulam. Verum, quod ad fabulas, sicut alias dictum est j illae exemplorum vicarii, & supplementa , olim extiterunt : Nunc quando tempora historiarum copia abundent, ad animatum scopum rectius Sc alacrius collii natur. At modus scribendi, qui optime convenit argumento tam vario dc multiplici, quale est tractatus de negotiis & occasionibmoarsis aptissimus ille esset, quem delegit Macciavellus, ad tractandas res Politicas , nimirum per ob servationes , Mediscursus ut loquuntur j super historiam & exempla. Nam scientia, quae

recenter, & quasi in conspectu nostro, ex particularibus elicitur, viam optime novit particularia denuo repetendi: Atque certe ad Practicam longe conducit magis , cum discursus sive disceptatio sub exemplo militat, quam cum exemplum disceptationi subjungitur. Neque enim hic ordo tantum spectatur, sed res ipsa

Cum enim exemplum statuitur tanquam di L. ceptationis basis, universo cum circumstantiarum apparatu proponi solet , quae discursum interdum corrigant, interdum suppleant; unde fit loco exemplaris ad imitationem, & practicam : Ubi e contra exempla, in gratiam disiceptationis adducta succincte & nude citantur, & tanquam mancipia, nutu tantum disceptationis observant.

540쪽

uero DE Auc M. SCIENT.

Hoc vero discriminis operae pretium fuerit observasse ; quod sicut historia temporum optimam praebent materiam ad discursus super Po-itica, quales sunt illi Macciavelli; ita hisoria

vitarum optime adhibentur ad documenta de negotiis ue Quoniam omnem occasionum &negotiorum, tam grandium quam leviorum, varietatem complectuntur. Imo reperire est

basin ad praceptiones de negotiis utraque illa historia adhuc commodiorem: Ea est, ut discursus fiant super epistolas, sed prudentiores,& magis serias ; quales sunt illae Ciceronis ad Atticum ;& aliae. Si quidem epistoti magis in proximo , & ad vivum, negotia selent repraesentare, quam vel Annales, vel vita. Quare jam,& de materia, & de forma portionis primae, doctrina de negotiis, quae tractat occasiones sparsas, diximus, eamque inter desiderata nume

ramus.

Est & alia portio ejusdem doctrina, quae tantum differt ab illa altera, de qua diximus,quantum sapere, Sc sibi Iapere. Altera enim movere

videtur tanquam a centro ad circumferentiam; Altera tanquam a circumserentia ad centrum.

Est enim prudentia quaedam consilii aliis impertiendi, est veroae alia suis rebus prospiciem di r Atque hae nonnunquam conjunguntur, saepius separantur. Multi siquidem in suis ipsorum rationibus instituendis prudentissimi lunt, qui tamen in rebuspublicis administrandis, aut etiam constitis dandis, n hil valent: Formicae similes ; quae creatura sapiens est ad

sese

SEARCH

MENU NAVIGATION