Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

551쪽

via maxime compendiaria in tribus consitit. Primum , ut amicitias multas comparemus ,

Cum eJusmodi hominibus, qui multiplicem fimariam habent, tam rerum, quam personarum, notitiam: Inprimis vero enitendum, ut saltem singulos habeamus praesto, qui, pro negotiOxum atque hominum diversitate, nos de uia quaque re certiores facere & solide insormare possint. Secundo , ut prudens temperamentum S mediocritatem quandam persequamur, & in libertate sermonω, & in taciturnitate: frequentius libertatem usurpantes ; at, cum res postulat, silentium. Libertas siquidem in sermone, etiam alios invitat & provocat, ut pari libertare erga nos utantur: Et sic multa deducit ad notitiam nostram: At taciturnitas fidem conciliat, essicitque , ut ament homines secreta 1 1a apud nos, tanquam in sinu , deponere. Tertio, is nobis paulatim acquirendus est habitus , ut vigilante & praesente animo , in omnibus colloquiis & actionibus , simul &rem , qua instat, geramus, &alia, qua incidunt , observemus. Nam sicut Epictetus

praecipit , ut Philosophus , in singuηs suis actionibus , ita secum loquatur : Et hoc volo , Getiam insitutum servare ; Sic Politicus in singulis negotiis ita secum statuat ; Et hoc volo , atque etiam aliquid, quod in futurum usui e se possit, addiscere. Itaque, qui

eo sunt ingenio, ut nimium hoc cgant, & toti sint in praesente negotio, quod in manibus habent, de iis autem, quae interveniunt, nec cog

552쪽

cogitant quidem, id quod in se agnoscit Montaneus illi certe Ministri Regum aut Retriam-publ. sunt vel optimi, sed ad proprias fortiarias

claudicant. Interim cautio ante omnia adhibenda , ut impetum animi & alacritatem mimiam cohibeamus, ne multa sciendo, ad rios multis immiscendum feramur. Infelix eraim quiddam est, & temerarium, Pol pragmin=ne. Itaque ista quam comparandam praecipimuS, notitia rerum se persionarum varietas hue tandem redit, ut & rerum, quas suscipimus, &hominum, quorum opera utimur, magi S cum

judicio delectum faciamus , unde cumsta Mmagis dextre, & magis tuto, di sponere Masministrare sciamus. Notitiam aliorum sequitur notitia sui. Et nim non minor diligentia adhibenda est, sed major potius, ut nos de nobis ipsis, quam de aliis, vere & accurate insermemus. Quippe cum oraculum illud, Nosce te ipsium , non tantum sit canon prudentiae universalis , sed &in Politicis praecipuum locum habeat. Optime enim homines monet S. Jacobus, eum, qui vultum indeculo consideravit, oblivisci tamen illico, qualis fuerit: ut omnino frequenti inspectione sit opus. Idque tenet etiam in Politicis.

Sed specula scilicet sunt diversa: Nam stecu

lum Divinum, in quo nos contueri debemus , est verbum Dei: Speculum autem Politicum, non aliud est, quam Status Rerum, & Temporum, in quibus vivimus... Examen igitur accuratum, nec quale esse s

553쪽

L I B E R. VIII. 12ylet; sui nimium Amantis, instituendum est homini, de propriisfacultatibu3,virtutibus & ad miniculis , nec non de defectibin, inhabilitatiabus, & obstaculis: ita rationem subducendo , ut haec perpetuo in majus, illa autem minoris potiuS, quam revera sunt, aestimentur. Ex hujus, modi autem examine in considerationem veniant quae sequuntur. Prima consideratio sit, quomodo alicui homini, moribusque& naturae suae , cum temporibμου conveniat; quae si inventa fuerint congrua omnibus in rebus, macris libere & solute agere , & suo ingenio uti liceat: sn si aliqua antipathia, tum demum an universo vitae curia magis caute &recte est incedendum, minusque in publico versandum. Sic Tiberius secit, qui morum suorum sibi conscius, cum saeculo suo non optime convenientem, ludos publicos nunquam spectavit: quinetiam per duodecim continuos annos postremos nunquam in Senatum venit: ubi contra Augustus perpetuo in o culis hominum vixit: quod & Tacitus observat; Alia Tberio morum via. Eadem & Periclis ratio fuit.

Secunda sit consideratio, quomodo alicui conveniat cum professionibm ct generibin vita, quae in usu & pretio sunt, quorumque sbi delectus sit faciendus: ut si jam decretum non sit de genere vita , maxime aptum & ingenio suo congruum sumat: sin jam pridem id genus vitae , ad quod minus a natura factus est, fuerit

ipgressiis, sub prima occasione se subducat, &

novam

554쪽

.S D E A u G.M. SCIENT.novam conditionem arripiat. Id quod a Valentino Borata videmus factum, ad vitam facerdotalem a patre innutrito: quam tamen postea ejuravit, suo obsecutus ingenio, & vitae milit, ii se applicuit: quanquam Principatu aeque ac Sacerdotio indignus, cum utrunque homo pestilens dehonestaverit. Tertia sit consideratio, quomodo se habeat quis, comparatus ad aquales & amulossuos quos verisimile sit eum habiturum in sortuna sua

competitores : eum ne vitae cursum teneat, in quo maxima inveniatur virorum egregiorum

solitudo: atque in quo probabile sit, se ipsum,

inter caeteros, maxime posse enitere. Id quod a C. Caesare factum est: qui ab initio Orator fuit,& causas egit: & in Toga potissimum versabatur: Cum vero vidisset, Ciceronem, Hortensium, Catulum, eloquentiae gloria excellete, Rebus vero Bellicis clarum admodum neminem, praeter Pompejum; destitit ab incepto, 3c Potentiae illi Civili multum valedicere jubens , transtulit se ad artes militares, & Imperatorias: Ex quibus ad summum rerum fastigium conscendit. Quarta sit consideratis,ut naturae suae & inge- .nii rationem habeat, in deligendis amicis, ac necessariis: Siquidem diversis diversum genus amicorum come it, aliis solenne, dc taciturnum; aliis audax, & jactabundum; & complura id genus. Certe notatu dignum est, quales fuerint amui Iulii Caesaris i Antonius Hirtius,

Pansa,Oppius, Balbus, Dolabella, Pollio, reli

qui:

555쪽

LIn xR VIII. 12squi in Illi stilicet jurare selebant, Ita vivente

Caesare moriar infinitum studium erga Caesarem prae se serentes ; erga omnes alios arrogantes & contemptores: Fueruntque homines in

negotiis gerendis impigri, fama, & existimatio

ne, mediocreS.

Quinta sit consideratio, ut caveat quis sibi ab exemplis: neque ad imitationem aliorum se inepte componat: quasi 'vos aliis fuerit pervium, etiam sibi patere necesse sit: neutiquam secum reputans, quantum fortasse interfuerit, inter suum, & illorum, quod ad exemplum sibi delegit, ingenium dc mores. In quem errorem manifesto incidit Pompejus,qui, ut Cicero scriptum reliquit, toties solitus erat dicere:θEapotuit, ego non potero ' Qua in re vehementer sibi imposivit, cum ingenium & rationes agendi Syllae a sitis toto coelo ut ajunti Asarent: cum alterserox esset, violentus, quique factum in omnibus urgeret: alter gravis, legum memor, omniaque ad Majestatem & famam componens,unde longe minus erat, ad perficienda quae cogitarat, efficax δc validus. Sunt & aliae hujus generis praeceptiones: verum hae ad exemplum reliquarum sufficiunt.

Neque vero, Nosse ipsum, homini sufficit,

sed laeunda etiam est ratio secum, quomodo se ostentare, declarare, deniqueflecter e , singere, commode & prudenter pollit. Ad osentandumst quod attinet, nihil videmus usu venire stequentius , quam ut qui virtutis habitu sit inferior , specie virtutis externa sit

potior.

556쪽

Da Aus M. SCIENT.POtior. Non parva igitur est prudentiae praerogativa , si quis arte quadam, & decore, specimen sui apud alios exhibere possit: virtutes suas, merita, atque fortunam etiam, quoad . sine arrogantia aut fastidio fieri possiti commode octentando; contra, vitia , defectus, infortunia Sc dedecora, artificiose occultando: illis in morans, easque veluti ad lumen obve rens; his subterfugia quaerens, aut apte ea interpretando eluens: & similia. Itaque, de Mutian O , viro sui temporis prudentissimo , &ad res gerendas impigerrimo, Tacitus ; omnium, quae dixerat, feceratque, arte quadam ostenta-ror. Indiget certe res haec arte nonnulla, ne taedium & contemptum pariat: Ita tamen , ut of tentatio quaepiam, licet usque ad vanitatis pr/mum gradum,vitium sit potius in Ethicis, quam in Politieis. Sicut enim dici solet de calumnia, Audacter calumniare , semper aliquid haeret: sic

dici possit de jactantia, nis plane deformis

fuerit & ridicula,ὶ Audacter te vendita, semper aliquid haret. Haerebit certe apud populum , licet prudentiores subrideant. Itaque existimatio parta apud plurimos, paucorum fastidium abunde compensabit. Quod si ista, de qua loquimur, sivi ostentatio decenter & cum judicio regatur; Exempli gratia ; Si nativum quendam pectoris candorem & ingenuitatem prae se ferat : aut si illis temporibus adhibeatur, vel cum pericula circunstant ut apud viros militares mbellis,ὰ vel cum alii invidia flagrant: aut i erba, quae ad laudes proprias pertinent, tanquam

aliud

557쪽

L 1sgR VIII 127 aliud agenti excidisse videantur; minimeque vel serio, vel prolixe nimis, iis insistatur: aut si ita quis se laudibus honestet, ut simul etiam censetis & jocis erga se non abstineat: aut si denique hoc ficit, non sponte, sed tanquam lacessitus, & aliorum insolentiis & contumeliis

provocatus: non parvum certὸ haec res existimaticini hominis cumulum adjicit. Neque sane exiguus est eorum numerus; qui, cum natura sine magis solidi , & minime ventosi, atque propterea hac arte, honori suo velificandi, careant, Moderationis suae, nonnulla cum

dignitatis jamira, dant poenas. Verum hujusmodi ostentationem virtutis ur-cunque aliquis infirmiore judicio, & nimium fortasse Ethiem, improbaverit: illud nemo negarit, dandam saltem esse operam ut virtus petinmriam justo suo pretio non fraudetur, & minoris, quam revera est, aestimetur. Haec Vero ,

in virtute aestimanda, pretii diminutio, tribus modis solet contingere: Primo , quando qui S, in rebus gerendis, ne, & operam suam, offert& obtrudit, non vocatus, aut accersitus: Hujusmodi enim officiis, remunerationis loco ense solet, si non repudientur. Secundo, quando quis in principio rei gerendae viribus suis nimium abutitur; & quod sensim erat praestandum, uno impetu offundit; Id quod rebus bene administratis praeproperam conciliat gratiam, in fine autem satietatem inducit. Tertio, quando quis virtutis suae fiuctum, in laudibus,

plausu, honore, gratia, sibi praebitis, nimis cito

558쪽

s18 Da Aus M. SCIENT.& leviter sentit, atque in iis sibi complacet. de

quo prudens habetur monitum: Cave ne insuetus rebus majoribus videaris hac te res parva, sicuti magna, delecitat. Defectuum enimvero sedula occultatio, minoris haudquaquam momenti est, quam vi tutum prudens de artificiosa orirentatio. Desectus autem occultantur, & latent maxime, triplici quadam industria, & quasi tribus latebris:

Cautione, pratextu, δά confidentia. Cautionem

dicimus, quando iis rebus prudenter abstinemus, quibus pares noncsumus: Ubi contra, ingenia audacula, & inquieta, se facile ingerunt, sine judicio, rebus, quibus non insueverunt;& proinde desectus suos proprios publicant,& quasi proclamant. Pratextum dicimus, cia sagaciter, & prudenter, viam nobis sternimus& munimus, qua benigna de commoda de mitiis de defectibuι nostris fiat interpretatio; quasi

aliunde provenientibus, aut alio tendentibus, quam vulgo existimatur. Etenim, de latebris vitiorum non male Poeta :Sape latet vitium proximitate boni.

Quare, si quem defectum in nobis ipsis perceperimus, opera danda., ut personam & prae textum virtutis finitima mutuemur, sub cujus umbra lateat. Verbi gratia, tardo gravis praeteXenda, ignavo lenitas, & sic de caeteris. Illud etiam utile, probabilem aliquam causam obtendere , de in vulgus spargere, qua adducti, ultimas vires nostras promere refugiamus ; ut

quod non possimu , noste videamur. Quod ad

559쪽

LrRER VIII. 129l considentiam attinet, impudens certe est remedium , sed tamen certi stimum atque essicacissimum : Nempe, ut quis ea omnino contemnere , & vilipendere se profiteatur, quae reveraalsequi non possit: Mercatorum prudentium more, quibus solenne est, & proprium, ut pretium mercium suarum attollant, aliorum deprimant. Est tameta& aliud confidentia Genus, hoc ipso impudentius i Nimirum , perfricta ifionte desectita suos etiam opinioni obtrudere,& venditare, quasi in iis, quibus maxime destituitur, se eminere credat. Atque ut hoc facilius caeteris imponat, se in iis rebus, quibus revera plurimum pollet, fingit dissidentem. Quemadmodum fieri videmus in Poetis. Po ta enim carmina sua recitante si uitum aliquem versiculum non admodum dixerit probandum, audias illico: Atque hic versus pluris mihi con- suis , quam reliquorum plurimi. Tum vero alium quempiam versiam adducet, quas sibi sa spectum, &de eo, quid putes, sciscitabitur,

quem satis norit, inter plurimos esse optimum,ia censurae minime obnoxium. Ante omnia vero ad hoc, quod nunc agitur, ut scilicet specimen sui quis edat coram aliis illustre, & jus

suum in omnibus retineat, nil magis interesse judico, quam nequis per nimiam suam natu-xae bonitatem, & suavitatem x se exarmet, &injuriis & contumeliis exponat: Quin potius in omnibus aliquos animi liberi, &generosi,& non aculei minus quam mellis intra segellantis, igniculos, subinde emittat. Quae quidem

560쪽

13o DE Aus M. SCIENT.dem munita vitae ratio, una cum prompto Mparato ad se a contumeliis vindicandum animo, aliquis ex accidente imponitur, & necessitate quadam inevitabili, propter aliquid infixum in persona aut fortuna sua: veluti fit in d formibu , &ssuriis,dc ignominia aliqua mulcta-iser unde hujusmodi homines, si virtus non desit, felices plerunque evadunt. Quod vero ad se declarandum attinet ; id alia res omnino est ab ostentatione sui, de qua

diximus. Neque enim ad virtutes aut defectus hominum refertur: sed ad actiones vita particulares. Qua in parte nihil invenitur magis Politicum , quam ut Mediocritas quaedam servetur, prudens & sana in sensa animi, circa actiones particulares, aperiendo, aut recondendo. Licet enim profunda taciturnitas , & consiliorum occultatio, & is rerum gerendarum modus, qui omnia coecis & lut modernae linguae potius loquunturi surdis artibus & mediis operetur, res sit & utilis, &mirabilis: tamen non raro evenit, ut i quod dicitur J Dissimulatio errores pariat, qui dissim

latorem ipsum illaqueant. Nam videmus, viros politicos, maxime omnium insignes, libere &indimimulanter fines, quos peterent, pa-lam proferre non dubitasse. Sic L. Sylla manifesto prae se tulit, se omnes mortales vel febres, vel infelicet fieri, cupere, prouisibi essent vel amici, vel inimici. Sic Cassar, cum primum profectus est in Gallias, nil veritus est profiteri: se ma ιν primum esse in vita obscura, quam secundum

SEARCH

MENU NAVIGATION