Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

561쪽

L1BER VIII. 13 Idum Roma. Idem Caesar, caepto jam bello, dissisimulatorem minime egit, si audiamus, quid Cicero de illo praedicet. Alter Caesarem innuensὶ non recusit, sed quodammodo postulat, ut, ut es , sic appelietur T=rannus. Similiter videmus, in Epistola quadam Ciceronis ad Atti cum, quam minime fuerit Augustus Caesar dissimulator; qui in ipso ingressu ad res gerendas,

cum adhuc Senatui ellet in deliciis, solitus t men erat in concionibus apud populum jurare illa Formula: ita parentis honores consequi liaeeat. Illud autem non minus quiddam erat, quam ipsa tyrannis. Verum est, ad invidiam paululum leniendam, solitum eum simul adstatuam Julii Caesaris, quae in Rostris posita erat, manum protendere. Homines autem ridebant,& plaudebant, & admirabantur, & inter se ita loquebantur: Luid hoc si Lualti Adolescens'

Sed tamen nihil malitiae in eo suspicabantur, qui tam candide & ingenue, quod sentiret, loqueretur. Et isti quidem , quos nominavimus, prospera omnia consecuti lunt: Pompejus contra, qui ad eosdem tendebat fines, sed viis magis umbrosis &obscuris, sicut Tacitus de eo

loquitur, Occultior, non melior : atque Salustiussit diter idem insimulat, Ore probo, animo im verecundo : id piorsus agebat, & innumeris technis moliebatur, ut cupiditates suas & ambitionem alte recondendo, interim Rempublicam in An rchiam & Confusionem redigeret,

quo illa se necessario in sinus ejus conjiceret, atque hoc pacto sinima rerum ad eum de se

Ietur.

562쪽

13α DE Au G M. SCIENT.retur, quasi invitum & renitentem. Cum vero

hoc se putaret consequutum, factae Consill so. lus quod nunquam cuiquam contigisset θ nihilo plus ad fines suos proficiebat, eo quod etitam illi, qui procul dubio eum fitissent adjuturi , quid vellet non perciperent. Adeo ut tan- . dem coactus sit, tritam & vulgarem inire viam, ut scilicet, praetextu se Caesari opponendi, anma & exercitum compaIaret. Adeo lenta, casibus obnoxia, & plerunque infelicia solent esse ea consilia, quae profunda dissimulatione obteguntur. Qua de re, idem sensisse videtur

Tacitus, cum simulationes artificia tanquam inserioris subsellii prudentiam constituit, prae. artibus politicis: illam Tiberio, has vero Augusto Caesari attribuens. Etenim, de Livia verba faciens, sic loquitur; Quod fuisset illa cum artibus mariti, ct simulatione filii, bene composita. Quod ad animumsectendum & effingendum

attinet ; Totis viribus certe incumbendum, ut animus reddatur occasionibus & opportunita- tib obsequens, neque ullo modo erga eas durus aut renitens. Neque enim majus fuerit impedimentum ad res gerendas, aut fortunas hominum constituendas, quam illud ; Idem manebat, neque decebat: videlicet, cum homines iidem sunt, & natura sua utuntur, pota quam occasiones se mutaverint. Bene itaque Livius, cum Catonem majorem introducit, tanquam fortunae suae architectum peritissi

nium, illud subjungit, quod ei fuerit inge

nium

563쪽

LIEER VIII. . nium versatile. Atque hinc fit, quod ingenia gravia & solennia, & mutare nelcia, plus plerunque habeant dignitatis, quam felicitatis. Hoc vero vitium in aliquibus a natura penitus insitum est, qui suopte ingenio sunt viscosi Mnodosi, & ad versandum inepti. At in aliis consuetudine obtinuit quae est altera natura latque opinione quadam, quae in animos hominum facile obrepiti ut minime mutandam sibi putent rerum gerendarum rationem, quam prius bonam & prosperam sint experti. Prudenter enim observat Macci avellus in Fabio iMaximo, quod pristinum suum ct inveteratum cunctandi, ct bedi trahendi morem retinere mordicus voluerit , cum natura belli esset alia, ct acriora postularet consilia. In aliis porro idem vitium ex Inopia Iudicii progignitur;

cum homines periodos rerum & actionum non tempestive discernant ; sed tum demum se vertant , postquam opportunitas jam elapsa sit. Tale quidpiam in Atheniensibus suis redarguit Demosthenes , eos ajens esse rusticiss- miles, qui in ludo Gladiatoriose probantes,stm- per post plagam acceptam in eam partem muniendam scutum transferunt qua percussi sunt, non prius. Ita aliis rursus hoc ipsum contingit, qui operam, in via ea quam semel ingressi sunt, collocatam, perdere gravantur, nec receptui canere sciunt, sed potius, se occasionibus superiores fore constantia sua confidunt. Verum ista animi viscossem, & retinentia, a quacunque illa tandem radice pullularit, rebus geren

Α a dis,

564쪽

ue 3 ' Da Auc M. SCIENT.dis fortunae hominum, est damnosissima: Nihilque magis Politicum, quam animi rotas reddere cum rotis sortunae concentricas , &

simul volubiles. Atque de praceptis duobm summariis, circa Fortuna Architecturam, hactenus. Praecepta autem sparsa haud pauca sunt; Nos tamen perpauca deligemus, pro modo exempli. Primum praceptum est; Faber fortuna, amusse sua perite utatur, eamque rite applicet ;Hoc est, animum assilefaciat, ut reIum omnium pretium & valorem aestimet, prout adsertunam Sc fines suos magis aut minus conducant; Hocque curet sedulo , non peIsunctorie.

Mira enim res, sed verissima ; Inveniuntur plu- Iimi , quorum mentis pars Logica si ita loqui liceti est bona, Mathematica pessima: videlicet, qui de rerum consequentiis satis firmiter rudicant; de pretiis vero imperitissime. Hinc fit, ut alii privata & secreta cum Principibus colloquia , alii auras populares, tanquam magna adepti, admirentur, cum sit utrunque saepenumero res & invidia & periculo plena : Alii autem res metiuntur ex dissicultate atque opera sua in eis impensa: fieri oportere existimantes,

ut quantum moverint, tantum etiam promoverint: Sicut Caesar de Catone Uticensi,veluti per Ironiam, dixit, narrando,quam laboriosus fuerit &assiduus,&quasi indefatigabilis , neque tamen multum ad rem ; Omnia linquit) magno studio agebat. Hinc etiam illud accidit, ut ho- smines saepius se ipses fallani ; qui, si Magni

565쪽

alicujus aut Honorati viri opera utantur, sibi omnia prospera promittunt ι cum illud verum sit, non grandillima quaeque Instrumenta, sed aptissima , citius & felicius opus quodque perficere. Atque ad Mathematicam veram animi informandam, operae pretium est, illud inprimis nosse, & descriptum habere , quid ad cujusque fortunam constituendam & promovendam primum statui debeat, quid secundum, &sic deinceps. Primo loco emendationem anima pono. animi enim impedimenta fi 1ollendo & complanando , citius viam sortunae aperueris, quam sortunae avxiliis animi imp dimenta sustuleris. Secundo loco opes pono,&pecuniam. Quam summo loco plurisi fortasse collocaverint, cum tanti sit ad omnia usus. Verum eam opinionem, similem ob caussam ab-judico, atque Macciavellus fecit, in alia re, non multum ab ea discrepante. Cum enim vetus fuerit Sententia , Pecuniam esse nervos belli ; ille contri, non alios esse nervos belli asseruit, quam nervos virorum fortium & militaritim. Eodem prorsus modo vere asteri possit ; Nervos fortuna, non esse pecuniam , sed potius animi vires, ingenium, fortitudinem , audaciam, constantiam, moderationem, industriam, &similia. Tertio loco colloco famam Sc existimationem ; eo magis , quod illa aestus quosdam habeant, & tempora, quii bus si non opportune utaris, dissicile erit rem. in integrum restituere. Ardua enim res, famami praecipitantem retrovertere.Postremo loco po-i Α a 2 no

566쪽

136 DE A uo M. SCIENT.no honores, ad quos certe facilior aditus per unumquodque ex illis tribus, multo magis per omnia conjuncta , datur, quamsi ab honoribus auspiceris, & deinde ad reliqua perrexeris. Verum, ut in ordine ierum servando haud parum est momenti, ita non multo minus in servando ordine temporis;Cujus perturbatione frequentissime peccatur, dum ad fines tum properatur, quando initia essent curanda;atque dum ad maxima quaeque subito advolamus, quae in medio posita sunt, temere transilientes. At illud recte praecipitus; geuod nunc instat, agamus.

Secundum praceptum est, ut caVeamuS, ne animi quadam magnitudine, & praefidentia, ad

magis at dua, quam par est, seramur; neve in adversiim fluvii remigemus. Optimum enim consilium circa fortunas hominum; Fatis accede, Deisque. Circumspiciamus in omnes partes, & observemus, qua res pateant, qua clausae & obstructae sint, qua proclives, qua arduae; neque viribus nostris,ubi non patet aditus commoduS, abutamur. Hoc si secerimus, & a repulsa nos immunes praestabimus , & in negotiis singulis nimis diu non horrebimus,&moderationis laudem reportabimus, & pauciores offendemus, & denique felicitatis opinionem acquiremus ; dum quae sponte fortasse eventura fuissent,nostrae industriae accepta ferentur. Tertium praceptum cum proXime praecedente nonnihil pugnare videri polsit; licet, probe intellectum, minime. Illud hujusimo

di est:

567쪽

di est : Ut occasiones non semper expectemus, sed eas quandoque provocemus, & ducamus. Quod etiam innuit Demosthenes, magniloquentia quadam. Et quemadmotam receptum est, ut exercitum ducat Imperator, sic a cordaris viris res ipsa ducenda, ut qri s is videntur, ea gerantur, ct non usi sequi eventus cogantur. Etenim si diligenter attendamns, duas observabimus , easque discrepantes foecies. eorum , qui rebus gerendis , & Negotiis tractandis, pares habeantur. Alii siquidem occasionibus commode sciunt uti, sed nihil ex se

moliuntur, aut excogitant; Alii toti sunt in machinando, qui occasiones, quae opportune incidunt, non arripiunt. Harum facultatum altera, alteri non conjuncta , manca omnino & imperfecta censenda est.

Quattum est praceptum; ut nihil suscipiamus, in quo necessest, temporis plurimum insumere; verum ut versiculus ille aurem semper vel licet,

Sed fugit interea , fugit irreparabile tem

pus.

Neque alia subest caussa, cur ii, qui prosesesionibus laboriosis, aut rebus similibus, .se addixerunt, veluti Iurisconsulit, Oratores, Theologi doctiores, Librorum Scriptores, &hujusmodi, in fortuna sua constituenda, & promovenda, minus sint solertes,quam quod tempore alias scilicet insumpto indigent ad particularia pernoscenda , opportunitates captandas , & machinas, quae ad fortunam suam spe-

568쪽

138 DE Aua M. SCIENT.ctent, comminiscendas, & meditandas. Qui-- etiam in aulis Principum & Rebuspubl. eos rα-perias, & ad Artunam suam promovendam , Mad aliorum invadendam, maxime efficaces,qui nullo publico munere languntur, sed in hoc,doequo loquimur, ambitu vita, perpetuo occupantur.

Quintum est prae tum ; Ut naturam quodammodo imitemur ; quae nihil eis frustra-

1d quod factu non erit admodum difficile, si

negotia nostra omnium generum perite commisceamus S contexamus. In singulis enim actionibus ita animus est instituendus & praeparandus, atque intentiones nostrae aliae allic

substernendae, & subordinandae: ut, si in aliqua re voti compotes in summo gradu fieri non possimus, in secundo tamen liceat consistere, imo vel in tertio: Quod si nec in aliqua omnino parte rei haerere aut consistere possimus,lum vero ad alium quempiam l praeter destinatumὶ finem, operam impensam flectamus: Sin nec in prasenti aliquem Fructum demetere que mus, saltem aliquid ex ea extrahamus, quod in futurum prosit: Si vero nihil solidi, nec in pr senti nec in Futuro, inde elicere detur, Ata-gamus saltem , ut aliquid eximmationi nostrae inde accrescat: Et alia id genus: rationes semper a nobis ipsis exigendo, quibus constet , nos fructus aliquid , plus minus , ex snsulis actionibus & consiliis nostris perce-yiste: neque ullo modo permittendo , ut tanquam confusi ac consternati animum illico despou

569쪽

LIηER VIII. I 'despondeamus , si sorte scopum principalem

non licuerit attingere. Nihil enim minus convenit viro Politico, quam uni rei unice esse interitum. Qui enim hoc facit, occasionum innumerarum jactura mulctabitur ; quae rebus agendis ex obliquo intervenire solent, quaeque fortasse magis tuerint propitiae & commodae ad alia quae postea usui futura sint, quam ad ea, quae in manibus habeamus. Ideoque bene calleamus illam Regulam: Hac oportet facere, o

ilia non omittere.

Sextum est praceptu , ut nos rei alicui nimis peremptorie non astringamus : quanquam casei videatur, primo intuitu, minus obnoxia: Sed semper habeamus, vel fenestram apertam ad evolandum: vel posticum aliquod siccirium ad redeundum.

Septimum praceptum , est antiquum illud Biantis; modo non ad perfidiam, sed ad cautionem,& moderationem,adhibeatur: Et ames tanquam inimicus futurus ,-oderis tanquam amaturus. Nam utilitates quasque, mirum in

modum, prodit & coi rumpit, si quis nimium se immerserit amicitiis infelicibus,molcstis & turbidis odiis, aut puerilibus & sutilibus aemulationibus. Haec exempli loco circa doctrinam de ambitu vita sufficient: Illud enim hominibus in memoriam subinde reducendum est, longe abes se, ut adumbrationes istae, quibus utimur in desideratis , loco justorum tractatuum ponan

570쪽

s o DE Aus M. SCIENT.fimbrias, ex quibus de tela integra judicium fieri possit. Neque rursus ita desipimus, ut fortunam absque tanto, quantum diximus , molimine minime parari asseramus .Probe enim novimus , eam tanquam sponte in gremium aliquorum defluere: Alii autem eam diligentia sola & assiduitate, cautione nonnulla aspera absque arte multa aut operosa, adipiscuntur. Verum sicut Cicero, Oratorem persectum depingens, non id vult,ut causidici sinsuli tales esse debeant, aut possint: ac rursus, sicut in Principe aut Aulico describendo quod nonnullittactandum susceperunti modulus effingitur,

prorsus sectandum artis peIsectionem, non autem secundum Practicam vulgatam : idem ει nos Politico instruendo praestitimus ; Politico inquamὶ quoad Fortunam propriam. Enimvero, illud utique monendum , pracepta, quae circa hanc rem delegimus & proposuimus, omnia eX genere eorum esse, quae bona artes vocantur. Quod enim ad malas artes

attinet: Si quis Macci avello se dederit in disciplinam: qui praecipit, Virtutem ipsam non magnopere curandam , sed tantum speciem ejus, in publicum versam: quia virtutis fama ct opinio homini ad umento sit, virtus ipsa impedimento: quique alio loco praecipit; Vt homo Politicus illud tanquam fundamentum prudentia sua substernat, quod prasupponat, homines non recte nec tuto ad ea, qua volumus, fecit aut adduci ρομse, prater quam solo metu: ideoque det operam , ut omnes, quantum in se es, obnoxii sint, at-- qua

SEARCH

MENU NAVIGATION