Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

571쪽

L 1 AER VIII. 1 rque in periculis i angustiis constituti: ita ut Politicus suus videatur esse , quod Itali dicunt, seminator sminarum: Aut si quis axioma illud ,

quod a Cicerone citatur,amplecti vel Cadant amici, dummodo inimici intercidant; Sicut Triumviri fecerunt, qui inimicorum interitum amicissimorum exitio redimebant : Aut si quis L. Catilinae imitator esse velit, ut Retum publ. incendiarius fiat & perturbator ; quo melius in

aquis turbidis piscari & sortunam suam expedire possit; Ego, inquit in si in fortunis meis incendiumsit excitatum, id non aqua, sed ruina re- singuam: Aut si quis illud Lysandri ad se transferat; qui dicere ibiebat; Pueros placentis, viros per uriis asticiendos: Cum aliis e lusdem farinae pravis, ac perniciosis dogmatibus; Quorum ut fit in caeteris rebus omnibus ) major cit nu- metus, quam rectorum & sanorum: Si quis sin- quam in hujus in odi inquinata prudentia de edictur , non ierim inficias , eum quandoquidem legibus charitatis &,virtutis omnibus seipsum solutum, sortunae solummodo manciparitὶ posse, majore compendio ,& celeri US. fortunam suam promovere. Fit vero in viata , quemadmodum & in via, ut iter breviussit foedius & coenosius : neque sane, ut per viam meliorem quis incedat, multa circuiti O- ne opus est. Tantum vero abest, ut homines ad hujus modi artes praum se applicare oporteat , Ut potius sane si modo sint apud se, seque sustinere aleant, neq; ambitionis turbine & procella in A a s o ad Ver-

572쪽

s α DE Aus M. SCIENT. adversum rapianturὶ ante oculos proponere debeant; non solum mundi chorographiam generalem illam, quod omniasunt vanitas, ct vexatio Spiritus; verum etiam & illam magis

specialem, videlicet, quod ipsum esse , sejunctum a bene esse, maledictionis loco sit, & quo grandius sit ebe, eo major sit maledictio ; quodque amplissimum virtutis praemium sit ipsa virtus ; Quemadmodum & ultimum vitii supplicium est vitium ipsum scut egregie Poeta ;Aqua vobis, qua digna, viri, pro laudibus istis

Pramia posse rear solvi 2 Pulcherrima pria

Dii moriaque dabunt vectri & econtra non minus vere ille de sceleratis, atque eum ulciscentur mores sui. Quinetiam Mortales, dum in omnes partes cogitationes

suas agitant, & diffundunt, ut sortunis suis recte prospectum atque consilitum sit, interim in mediis illis animi transcuisibus ad divina judicia & providentiam aeternam oculos' attollere debent: quae saepissime impiorum machinationes , & consilia prava, licet profunda, subvertit, & ad nihilum redigit ; secundum illud

Scripturae,Concepit iniquitatem, S pariet -- nitatem. . Imo, etsi injuriis & malis artibus abstineant: attamen haec jugis & irrequieta a helatio ad ardua fortunae, absque cenatione,&quasi sine sabbato, tributum temporis nostri Deo debitum minime solvit: Qui, ut videre facultatum nostrarum decimas, temporis

. amem

573쪽

Lrsa R VI id. autem septimas , exigit & sibi seponit. Quor

sum enim fuerit, os gerere in coeli sublimia e- Iectum, mentem vero humi prostratam,& pulverem instar serpentis comedentem Θ Quod etiam Ethnicos non fugit; a Atque actis humo Divina particulam

Aura a

Quod si in hoc sibi quisquam adblandiatur,

quod sortuna sua, utcunque eam malis artibuSobtinuerit, recte uti decreverit: sicut de At gusto Caesare, & Septimio Severo, solitum e rat dici, Debuisse illos, aut nunquam nasci, aut nunquam mori , tanta in ambitu sortunae sun patrarunt mala , tanta rursus, summa adepti, contulerunt bona: intelligat nihilominus, hanc malorum per bona compensationem post factum probari, consilium autem hujusmodi merito .damnari. Abs repostremo nobis non

fuerit, in cursu isto incitato, & fervido, versus sertunam nostram, frigidam paulisper aspergere, haustam e dicterio illo non inelegante . Caroli Quinti Imperatoris, in Institutionibus

suis ad Filium: Imitari fortunam mores mulierum , qua procos plus nimio ambientes plerunque superbe aversantur. Verum hoc ultimum remedium pertinet ad eos, quibus gustus eX morbo animi corruptus est. Innitantur potius hominis lapidi illi, qui Theologia Sc Philosophia

est tanquam Angularis , quae idem sere asserunt de eo quod primum quari debeat. Etenim Theologia edicit: Primum quarite regnum Dei ,'ista omnia alicientur vobis. Philoso-

574쪽

1 DE Aus M. S cIENT.phia autem simile quiddam jubet: Primum

quarite Bona animi; catera aut aderunt, aut non oberunt. Quamvis ratem hoc fundamentum , humanitus lactum, interdum locetur super arenas, quemadmodum videre est in M. Bruto, qui in eam vocem, sub exitum suum, prorupit ;Te colui, virtus, ut rem: asi tu nomen ina

ne es

At idem fundamentum, divinitus locatum, firmatur semper in petra. Hic autem Aectrinam de ambitu vita, & simul doctrinam generalem de negotiis, concludimus. C A P. III.

Partitiones Doctrinae de limperiosiue Repub. Omittuntur : Tantum Aditus sit ad Desiderata duo, Doctrinam de Proserendis Finibus Imperii, ct Docti inam de Iustitia universali Foede Fontibus Iutis.

V Enio jam ad artem imperii , sive doctrinam de Repub. administranda: Sub qua

etiam Oeconomica eontinetur., ut familia iubcivitate. In hac parte, sicut jam antea dixi, flentium mihi imperavi. Neque tamen prors us dissidere debui, quin possim de illa sertasse

non imperite aut inutiliter disserere: utpote qui longa experientia edoctus, & per tot munerum dc honorum gradus ad amplissimum Regni Magistratum , favore Majestatis tuae indulgentillimo, nulla merito meo, evectus fuerim, eundemque Magistratum per annos

quatuor integros gesserim : & quod pluris est,

575쪽

L R. VIII. FAS est, Majestatis tuae Mandatis & Colloquiis

per annos octodecim continuos assueverim;

quod etiam E stipite aliquo Politicum exculispere potuisset: i quique etiam, inter omnes artes, plurimum temporis in Historiis & Legibus contriverim. Quae omnia non jactyntia ad Posteros refero, sed quia ad literarum di-onitatem nonnihil pertinere putem, quod homo quispiam, ad literas potius quam ad aliud quicquam natus, & ad res gerendas

nescio quo fato contra Genium suum abreptus , ad civilia tamen munera tam honorifica & ardua sub Rege prudentissimo as impius fuerit. Verum, si quid circa Potiticam

posthac parturiet otium meum, erit fortasse proles aut abortiva, aut posthuma. Interim , nescientiis omnibus, jam veluti in subselliis suis collocatis, Sedes haec tam excelsa omnino vacet , decrevi duas tantum civilis scientia portiones, quae ad arcana imperii non pertinent, sed sint naturae magis communis, ut desiderata, notare , earemque, more nostro, exempla proponere. Cum artes imperii tria officia politica complectantur primo, ut imperium conservetur; secundo, ut beatum liciatnr, , florens; tertio, ut amplificetur, finessus elim longius proferantur: de duobus primis ossiciis , maxima ex parte, egregie a nonnullis tractatum est ;de tertio siletur. Illud itaque inter desiderata reponemus, & more nostro exemplum ejus pro ponemus , eam doctrinae partem consulem p-- ludolum.

576쪽

s 6 DE Au o M. S C I E N T. ludatum, sive doctrinam de proferendis imperii finibu , nominantes.

Exemplum tractus Ammarii de proferendis M

Dictum Themistoclis , sibi ipsi applicatum,

incivile certe fuit, & inflatum ; sin de aliis, atque in genere, prolatum fuisset, prudentem sane observationem & pergravem censuram complecti videretur. Rogatus in convivio, ut

cytharam pulsaret, respondit, fidibus se nescire, cAterum posse oppidum parvum in magnam civitatem evehere. Ista certe verba, ad sensum politicum transsata, facultates duas, multum

inter se discrepantes, in iis, qui rerum gubernacula tractant, optime describunt & distinguunt. Etenim, si Regum consiliarios, senatores, aliosque ad negotia publica admo-xos , qui usquam fuerunt, attente intueamur, reperientur profecto ilicet rarissime nonnulli , qui regnum aut civitatem e parvis ampla efficere possint ; fidicines tamen sint valde imperiti: Econtra autem alii quamplurimi, in cithara, aut Lyra , t hoc est, aulicis tricisin miri artifices, qui tantum abest ut Rempubl. --plificare possint, ut potius a natura comparati videantur ad satum Reipubl. beatum &florentem labefactandum & evertendum. Sa ne, artes illae degeneres, &praestigiae, quibus sepenumero Consiliarii, atque Rerum Polem QS , & gratiam apud Principes suos, & famam in vulgus, reportant, haud aliud nomen mercntur, quam peritia cujusdam fidiculariae,

utpote

577쪽

LIBER VIII. I Iutpote cum sint res magis gratae in praesens, Martificibus ipsis ornamento, quam ad Rerum-publ. , quarum sunt ministri, opes, & amplitudinem , utiles aut accommodae. Occurrent

proculdubio & alii Consiliarii, atque Reipubl:

Gubernatores, minime spernendi, qui sint negotiis pares, polsintque res commode administrare, easque a manifestis praecipitiis & incommodis conservare, a virtute tamen illa rerumpubi. erectrice & amplificatrice longo in-.tervallo absunt. Verum, qualescunque demum suerint ope- rarii, conjiciamus oc os in opus ipsum; Qualis nimirum censeri inbeat vera Regnorum &Rerumpub. Magnitudo, & quibus artibin obtineri possit: Dignum profecto argumentum, quod principes perpetuo in manibus habeant,& diligenter meditentur ; quo nec vires suas in majus aestimantes, inceptis se vanis & nimis a duis implicent; nec rursus easdem plus aequo . despicientes , consilia pusillanima & meticulosa se demittant. Magnitudo Imperiorum, quoad molem dc territorium, mensurae sub j icitur, quoad reditus, calculis. Numerus civium, & capita, censu; Urbium & oppidorum multitudo & amplitudo, tabulis excipi possimi. Attamen non reperitur inter civilia res errori magis obnoXia, quam verum &intrinsecum excipere valorem, circa vires & eopias imperii alicujus. Assimilatur regnum caelorum non glandi, aut nuci

licui grandiori, sed grano sinapis , quod inistr

578쪽

1 8 DE A uo M. SCIENT.grana est minimum , quod tamen habet inte rim intra se proprietatem quandam & spiritu ninnatum, quo se & citius ditollat, & latius diffundat: Eodem modo invenire est Regna SStatus , ambitu quidem & regionum tractu

valde ampla, quae tamen ad fines ulteriud pro ferendos; aut latius imperandum, sunt minus apta; Alia contra, dimensione satis exigua, quae tamen bases, in quibus maXimae Monarchiae in aedificentur, esse possint. I. Urbes munitae, plena arInamentaria, equorum propagines gelierosae' currus armati, elephanti, machinae ais te tormenta bellica omnigena, & similia, sata certe ista universa nihil aliud, quam ovis linita pelle leonina, nisgens ipsa, stirpe sua, Sonagenio, sit fortis, &militaris. Imo, nec numerus ipse copiarum

multum juvat, ubi milites imbelles sunt &ignavi. Recte enim Viroius ;

- Lupus numerum pecorum non curat.

Exercitus Persarum in ξampis Arbelae oculis Macedonum tanquam ubi um hominum pelagus subjiciebatur, adeo ut Duces Alexandri, nonnihil ipso spectaculo perculsi,Regem interpellarent, atq; ut noctii proelium committeret, ei Auctores erant: Quibus ille , Nolo linquit

sussurari victoriam. Ea autem etiam opinὶone fuit facilior Tigranes Armenius, castrametatus in quodam colle cum exercitu quadringentOrum millium. Cum spectaret aciem Romanorum, quae quatuordecim millia non excessit,

contra se tendentem , in dicterio illo suo sibi

579쪽

. LIBER V III. s 9 complacuit ; Ecce inquiti hominum pro legatione nimio plus quam oportet; pro pugna longe minus. Eoidem tamen, priusquam occubuisset sol, satis multos, ad illum infinita strage profligandum, expertus est. Innumera sunt exempla, quam sit multitudinis cum sortitudine conpressus impar. Primo igitur pro re certissima Sc exploratillima decernatur, & statuatur, quod caput omnium, quae ad magnitudinem

regni aut status spectent, sit, ut populus ipse sit stirpe & ingenio bellacosm. Atque illud magis

tritum quam verum, quod aervi belli sint pe-eunia , si desint nervi lacertorum in gente molli Sc effoeminata. Recte enim Croeso ostentanti aurum respondit Solon ; At si quis ORGὶ

Denerit, qui melius, quam tu, ferrum gestet, illi profecto totum hoc cedet aurum. Quate, quicunque is tandem sit, Princeps aut Status, cu-3us subditi nativi & indigenae non sint animosi& militares, potentiam suam admodum sobrie testimet : Atque econtra. Principes, qui dominamur in gentes animosas & Martias, nolint illi satis vires suas, si sibi alias non desint. Quod attinet ad copias mercenarias, quod solet adhiberi remedium , cum copia nativa desunt plena sunt omnia exemplis, quibus liquido patet, quod quicunque status illis innitetur, poterit fortasse pennas, ad tempus breve, ni do majores extendere, sed defluent ille paulo post. z. Benedictio Iuda , & Issacharis , in unum nunquam convenient: Nimirum, ut ea dem

580쪽

11o DE Aus M. SCIENT.dem Tribus aut Gens, sit simul, ct Leonis Catulin, & Asnus procumbens inter Sarcinus. Neque unquam fiet, ut populus tributis oppressus krtis existat & bellicosus. Verum est, Collationes publico consensu factas, minus animo subditorum dejicere, & deprimere, quam qua ex imperio mero indicuntur. Id quod liquido videre est in tributis Germania inferioris aequas excisas vocant: atque alia ex parte in iis, quae subsidia nominantur apud Anglos. Etenim notandum est, sermonem jam institui de animis

hominum, non de opibus. Tributa autem, quae ex consensi' onseruntur, & quae ex imperio imponuntur, etsi eadem res sint, quoad opes exhauriendas, varie tamen omnino animos

subdhorum assiciunt. Statuatur igitur & hoc. populum tributis gravatum, idoneum ad impe-' randum non esse. - 3. Adspirantibus ad magnitudinem Regnis& Statibus, prorsus cavendum, ne Nobiles &Patricii, atque quos vocamus t Generosi, majorem in modum multiplicentur. Hoc enirn eo

rem deducit, ut plebs Regni sit humilis & abjecta, & nihil aliud fere quam Nobilium mancipia & operarii. Simile quiddam fieri videmus in sylvis caeduis ; quibus, si major, quam par

est, caudicum sive alborum majorum relinc tuatur numerus, non renascetur sylva sincera, &pura ; sed major pars in vepres & dumos di generabit. Eodem, modo in nationibus, ubi numerosior justo est nobilitas, erit plebs filis& ignava: atque eo demum res redibit, ut

SEARCH

MENU NAVIGATION