Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

581쪽

L1BER VIII. III nec centesimum quodque caput sit ad galeam portandam idoneum : praesertim si peditatum spectes; qui exercitus plerunque est robur praecipuum ; Unde succedet magna populatio, vi-xes eXiguae. Nusquam gentium, hoc quod dico , luculentius comprobatum est, quam eXemplis Angliae & Galliae. Quarum Anglia, quamvis territorio, & numero incolarum, longe inferior, potiores tamen partes sere semper in bellis obtinuit : hanc ipsam ob caussam, quod apud Anglos coloni, & inferioris ordinis homines, militiae habiles sint, rustici Galliae non item. Qua in re, mirabili quadam & profunda prudentia excogitatum est ab Henrico Septimo Angliae Rege , t id quod in vita ejus Historia fusius tractavimus t ut praedia minora atque domus agricolationis instituerentur, quae habeant certum eumque mechocrem agri modum annexum , qui distrahi non possit, eo fine, ut ad victum liberaliorem sufficiat , utque agricultura ab iis exerceretur, qui domini fuerint fundi, aut saltem usufructuarii, non conductitii aut mercenarii. Nam ita demum characterem illum, quo antiquam Italiam insignivit Virgilius, merebitur Regio aliqua:

Terra potens armis, atque ubera gla

Neque praetereunda est illa pars populi, quae Angliae sere est peculiaris, nec alibi quod scio, in usu, nisi sorte apud Polonos) famuli scilicet nobilium : Hujus enim generis etiam inferio-Ies, quoad peditatum, agricolis ipsis minime

cedunt.

582쪽

ssi DE Auc M. SCIENT.cedunt. Quare certissimum est ; quod magnificentia& splendor ille hospitalis , atque fanautitia, &veluti satellitia ampla, quae in monsunt apud Nobiles & Generosos in Angl ia, ac

potentiam militarem apprime conducant: ubcontra, Nobilium obscura & magis privata irse reducta vitae ratio copias militares minuit. 4. Danda est omnino opera, ut arbor ista Monarchia, qualis fuit NebuchadneZaris, n- cum habeat satis amplum, & robuctum, ad ramos suos & frondes suntentandos : Hoc est, ut numerus indigenarum , ad subditos extraneos

cohibendos, satis superque sufficiat. Illi igitur sat M ad imperii magnitudinem bene comparati sunt, qui μου civitatis facile & libenter largiuntur. Vana siquidem fuerit opinio, posse

manipulum hominum , utcunque animis &consilio excellant, regiones nimio plus amplas & spatiosas imperii jugo cohibere & fraenare. Id ad tempus fortasse facere post int, sed diuturnitatem haec res non assequitur. Spartani parci fuerunt, & difficiles in cooptandis novis civibus. Unde, donec intra parvos limites dominati sunt, res eorum firmae fuerunt, &stabiles. At postquam limites suos coepissent proferre, & latius dominari, quam ut stirps

Spartanorum turbam Exterorum imperio commode cocircere posset, potentia eorum subito corruit. Nulla unquam Respubl. sinus suos ad novos cives recipiendos tam profuse laxavit, quam Respublica Romana. Itaque par erat, in stituto tam prudenti, fortuna, cum in isti perisim

583쪽

rium toto orbe amplissimum succreverint. Moris apud eos erat , ju elargiri: idque in supremo

non selum Ius commercιι,

hereditatis ; verum etiam Ius susse sit, & jus petιtionis, sive honorum: Hocque rursus, non singulis tantum pei sonis, sed totis familiis, imo

civitatibus , & nonnunquam integris nationibus , communicarunI. Huc adde consuetudinem deducendi colonias, quibus Romanae stirpes in solum exterum transplantabantur Quae

duo instituta si simul componas, dices profecto , non Romanos se d:ffudisse super Univeta sum orbem: sed contra orbem universum se diffudi se super Romanos : Quae securillima proferendi imperii est ratio. Subit mirari saepius imperium Haripanorum; quod tam paucis indigenis tot Regna & Provincias amplexari & fraenare possit. At certe Hispaniae ipsae pro arboris stemmate satis grandi haberi debent, cum longe ampliorem contineant Regionum tractum , quam Romae aut Spartae , sub initiis suis , contigerat. Porro, quamquam ius ci- . vitalis fatis parce soleant Hispani impertire , quod proximum tamen est, faciunt , Quippe qui cujuscunque nationis homines ad militiam suam ordinariam promiscue admittant. Quinetiam summum belli imperium haud raro ad duces natione non Hispanos deserunt. Attamen & illam ipsam videntur non ita pridem , indigenarum paucitatem sensisse, eique succurrere cupiisse; ut ex pra

civitatis prompte gradu: Hoc est. Im connubis, jus

584쪽

114 DE A uo M. SCIENT.gmatica sanctione, hoc anno promulgata , cernere est.

s. Certissimum est, artes mechanicas sedentarim, quae non sub dio, sed sub tecto exercentur, atque manufactu u delicatas, s quae digitum potius,quam brachium requiruntὶ sua natura militaribus animis esse contrarias. In universum, populi bellicosi feriari gaudent, & pericula quam labores minus exhorrent. Atque

in hoc ingenio suo non sunt admodum reprimendi, si animos ipsorum in vigore conservare cordi nobis sit. Magno itaque adJumento Spatatae, Athenis, Romae, aliisque antiquis Rebus-pub. suit, quod habuerint non ingenuos , sed servos plerianque, quorum laboribus isti usinodi opificia expediebantur. Verum mancipiorum usiis, post legem Christianam receptam, maxima ex parte abiit in desuetudinem. Hinc vero rei proximum est, ut artes istae alienigenis tantum permittantur; qui propterea alliciendi, aut saltem facile recipiendi sunt. Nativorum autem plebs ex tribus generibus hominum constare debet; nempe, ex agricolis: famulis ingenuis: &artificibin; quorum opera robur & lacertos viriles postulant; cujusinodi sunt fabri ferrarii, lapidarii, lignarii, & similes; non annumerando militiam descriptam. . 6. Ante omnia ad imperii magnitudinem conseri, ut gens aliqua armorum dium pro-- fiteatur, tanquam decus suum, & institutum vitae primarium, & in praecipuo honore habitum. Quae enim a nobis adhuc dicta sunt, ad habilitates

585쪽

litates tantum erga arma spectant: Quorsuin autem habilitas, si non rei ipsi incumbitur, ut producatur in actum Z Romu , ut narrant, aut fingunti postquam e vivis excesserat . illud civibus sia is legavit, ut ante omnia rem milita-

Iem colerent, unde in caput orbis terrarum urbs eorum in sui geret. Imperii Spartam fabri

ca universa non nimis prudenter quidem, sed diligenter tamen) ad illum finem &scopum composita est & constructa, ut cives sui belligeratores essent Persarum & Macedonum. Idem rat institutum, sed non tam constans aut diuturnum. Britanna, Galii, Germani, Gothi, Saxones, Normanni, & nonnulli alii, etiam ad tempus armis se praecipue dediderunt. Turca idem institutum, lege sua haud paululum extimulati, hodie retinet, sed magna cum militiae suae ut nunc esto declinatione. In Europa Christiana, gens quae illud adhuc retinet & profitetur, soli liant Hispani. Verum res est tam liquida, Mmanifesta, unumquemque in eo proficere ma-Xime, in quo plurimum impendit studii, ut verbis non indigeat. Satis sit innuisse, desperandum omnino alicui nationi esse, quae non ex pro sesso arma & militiam colat, i iique praecipue studeat & imcumbat, sibi veluti ultro obventuram insignem aliquam imperii magnitudinem: Contra autem, certissimum esse temporis oraculum, nationes illas, quae in armorum

professione & studiis diutius permanserint, iidRomani Turcaeque potissimum secere miros in imperio amplificando facere progressuri V Quin

586쪽

116 Da Αus M. SCIENT. Quin & illae, quae bellica gloria per unius tantummodo seculi spatium floruere ; inde

tamen, unico illo saeculo, eam imperii amplitudinem assecutae sunt, quam longo post tem pore , etiam remissa illa armorum disciplina,

retinuerunt.

7. Praecepto praecedenti assine est ; ut atus quis utatur ejusmodi legibus & consuetudinibu , quae justas illi caussas, aut saltem praetextus , arma capessendi, tanquam in promptuministrent. Etenim, ea est insita animis hominum justitiae apprehensio, ut bellum, quod

tot sequuntur calamitatest nisi gravem ob caussam, saltem speciosa, inferre abstineant. Turcis praesto&semper, & ad nutum, bellicatissa; Propagatio scilicet legis & sectae suae. Romani, quanquam pro magno decore Imperatoribus apud eos fuerit, si fines imperii ipsorum promtissent, tamen ob hanc solam caussam, ut Mnes proferrentur, nunquam bella sit sceperunt. Aspiranti igitur ad imperium nationi illud in more fit: ut sensium habeat vividum & acrem injuria alicujus, vel iubditis suis limitaneis, vel mercatoribus vel publicis ministris, illatae;

neque a prima provocatione diutius torpeat, aut tardet. Item, prompta sit & alacris ad auxitia mittenda sociis fiuis, &foederatis: Id quod

perpetuum erat apud Romanos: Adeo ut, si sorte in populum foederatum , cui etiam cum aliis foedus defensivum intercederet, hostilis impressio facta esset; atque ille a plurimis suppetias peteret; Romani omnium primi semper adesseud

587쪽

l L 1 aER VIII. FITl adessent, beneficii decus nemini praeripiendumi relinquentes. Quod vero attinet ad bella, au-tiquis temporibus, propter tuum conser-tatem quandam, aut correspondentiam tacitam, gesta, non video, in quo jure illa landata sint. Talia fuerunt bella, quae a Romanis su Dcepta erant ad Graeciam in Libertatem vindicandam : Talia a Lacedaemoniis & Athenien-sbus, ad constituendas aut evertendas Democratias, & Oligarchias: Talia quandoque illata sunt a Rebuspub. autPrincipibus, sub praetextu , subditos alienos protegendi, & a Tyrannide liberandi. Ad rem praesentem sufficiat, ut illud decernatur: Non esse expectandam λιι- tui alicui imperii amplitudinem, nisi ad quamvis occasionem justam se armandi protinus expergiscatur. 8. Nullum omnino eorpus, sive sit illud naturale si re politicum, absque exercitatione saniatatem suam tueri queat. Regno autem, aut Reipub. justum atque honorificum bellum loco salubris exercitationis est. Bellum civile profecto instar caloris febrilis est: At Bellum externum instar caloris ex motu, qui valetudini inprimis conducit. Ex pace enim deside atque torpente & emolliuntur animi, & corrumpuntur mores. Sed utcunque res se habeat quatenus ad alicujus status felicitatem, magnia

tudinu proculdubio interest, ut quasi semper

in armis sit. Atque exercitus veteranus, perpetuo tanquam sub vexillis habitus , etsi ressit magni proculdubio sumptus & impenta, at-B b tamen

588쪽

s18 DE Aus M. SCIENT. tamen ejusmodi est, ut statui alicui quasi artirium rerum inter vicinos, aut saltem plurimi existimationis ad omnia conserat. Id quod i signiter cernere est in Hispanis, qui jam pexa nos centum & viginti exercitum veterari cinad aliquas partes, licet non semper ad easdei

aluerunt.

n. Maris dominium, Monarchiae quaedat xpito me est. Cicero, de Pompeji contra Caesi rem apparatu, scribens ad Atticum : Cons iamsinquill Pompedii, plane Themistocleumes: putat enim, qui mari potitur, eum rerum potiri

Atque Caesarem Pompejus proculdubio delassasset, & attrivisset, nisi inani fiducia inflatus,

ab illo incepto limitisset. Proelia navalia,Paanti fuerint momenti, ex multis exemplis patet. Pugna ad Actium orbis imperium determinavit. Pugna ad Insulas Cursolares circulum in na-stibus Turcaeposuiι. Multoties certe evenit, ut

vi flo1iae navales finem summae belli attulerint. Sed hoc factum est, cum alea hujusmodi pro liorum , totius belli fortuna commissa es . Illud minime dubium, quod qui maris pctitur Dominio, in magna libertate agit, & tantum, quantum velit, de bello sumerepc est: Ubi contra, qui terrestribus copiis est s p rior, nihilominus plurimis angustiis confi latur. At hodie, atque apud nos Europaeos, s unquam, aut uspiam, potentia navalis quae lui-lldem huic Regno Britannia in dotem cellul im- mi ad rerum fastigia momenti est ; tum uia lpleraque Europae regna mediterranea sit 3li- l

589쪽

citer non sunt, sed maxima ex paIte naarι cincta; tum etiam , quia utriusque Indiae thesauti& opes, mperio Maris, veluti accessorium quiddam existunt. Ic. Belia moderna, veluti in tenebrisgesta,

censeri possunt, prae gloria & decore vario,quae in homines militarcs, pii scis temporibus, a rebus bellicis resilire solebant. Habemus hodie fortasse ad animos faciendos, Ordines quo Ddam honorificos militiae , qui tamen jam facti sunt Sc armis & togae communes. Etiam in scutis gentilitiissemmata nonnulla habemus: In super hospitia quaedam publica, militibus emeritis & mutilatis dest mala, & hujusmodi. Verum apud Veteres, in locis, ubi victoriae partae suut, extructa trophaaι Laudationes funebres, & monumenta magnifica occumbentium in belu. Corona civica, militares, singulis concessς. Nomen ipsem Impera=oris; quod1 postea Reges maximi a belli Du cibus mutuati sunt; Redeuntium Ducum, bellis prospere consectis, celebres triumphi. Donativa, atque largitiones ingentes in milites; sub exercituum dimis. sionem. Haec inquamin tot & tanta fuerunt, &tam insigni splendore coruscantia, ut petatoribus mortalium, etiam maxime conglaciatis, igniculos subdere, eaque ad bellum inflam

mare potuerint. Ante omnia vero mos ille triumphandi, apud Romanos, non Ies erat CX

pompa, aur spectaculum quoddam inane, sed inter prudentissima plane nobilissimaque instituta nninerandus. Utpote qui in . se haec Bb 1 tria

590쪽

16o DE Aus M. S cIENT.tria haberet; Ducum deem & gloriam; amarii ex doliis locupletationem, & donativa militum. Vcrum honor triumphi fortasse Monarchiis non competit, praeterquam in personis regis ipsius, aut filiorum Regis. Quod etiam temporibus Imperatorum Romae obtinuit ; qui honorem ipsum triumphi, sibi & filiis suis, de bellis, quae praesentes ipsi.consecerant,tanquampeculiarem reservarunt: Hestimenta autem solummodo, &issienia triumphatia , aliis Ducibus indui se-

Iunt.

Verum, ut sermones hos claudamus; Nemo est ut testatur Sacra Scriptural qui semcite cogitando potest apponere adflaturam suam cubitum unum ; In pusillo scilicet corporis humani modulo: Caeterum, in magna Regnorum & R rumpub. fabrica imperium amplificare & finesia proferre, Reges penes & Dominantes est. Nam prudenter introducendo leges, instituta,& comsuetudines, quales jam proposuimus, & alias his smiles, posteris, & seculis futuris, magnis dinis sementem fecerint. Verum ista consilia apud Principes raro tractantur, sed res fortunaei plerunque committitur. Atque haec habuimus, quae de proferendis imperii finibuου in praesentia occurrunt. Verum quorsem ista commentatio; cum Monarchia Romana sutura sit inter mundanas ut crediturin ultima Z N: si quod nobis, instituto nostro fidis, neque uspiam de via declinantibus, qua doquidem amplificatio imperii fuerit inter ossiacia tria Politices tertium j illud omnino prae

SEARCH

MENU NAVIGATION