장음표시 사용
101쪽
Ut nullas parteis in corpore liquerit ex ser
de eadavera rancenti jam viscere vermeis Exspirant Θ atque unde animantum copia tanta EXos. et exsanguis tumidos perfluctuat artus Quod si forte animas extrinsecus insinuari Vermibus, et privas in corpora posse venire Credis, nec reputas cur millia multa animarum Conveniant, unde una recesserit: hoc tamen est ut Quaerendum videatur, et in discrimen agendum: Utrum tandem animae venentur semina quaeque
Vermiculorum, ipsaeque sibi fabricentur ubi sint; An jam corporibus perfectis insinuentur. At neque, cur faciant ipsae, quareve laborent, Dicere suppeditat, neque enim, sine corpore cum sint, Sollicitae volitant morbis, algoque, fameque. Corpus enim magis his vitiis adfine laborat: Et mala multa animus contage fungitur eius. Sed tamen his esto quamvis facere utile corpus, Quod subeant: at qua possint, Via nulla videtur. Haud igitur faciunt animae sibi corpora, et artus. Nec tamen est ut iam perfectis insinuentur Corporibus: neque enim poterunt subtiliter esse ConneXae; neque consensu contagia fient. Denique cur acris violentia triste leonum Seminium sequitur: dolus volpibus, et fuga cervis A patribus datur, et patrius pavor incitat artus Et iam caetera de genere hoe, cur omnia membris Ex ineunte aevo ingenerascunt. inque genuntur. Si non certa suo quia semine seminioque Vis animi pariter crescit cum corpore toto Quod si immortalis foret, et mutare soleret Corpora, permistis anim antes moribus essent rEffugeret canis Hyrcano de semine saepe Cornigeri incursum cervi, tremeretque per auras Acris accipiter fugiens veniente columbae Desperent homines, saperent fera saecla ferarum.
102쪽
Illud enim falsa sertur ratione, quod aiunt,
Immortalem animam mutato corpore flecti. Quod mutatur enim, dis bivitur: interit ergo. Traiiciuntur enim partes, atque ordine migrant. Quare dissolvi quoque debent posse per artus. Denique ut intereant una cum corpore cunctae. Sin animas hominum dicent in corpora semper Ire humana, tamen quaeram cur e sapienti Stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullustis Nec tam doctus equae pullus, quam fortis equi vis: Si non certa suo quia semine, seminioque Vis animi pariter crescit cum corpore toto. Scilicet in tenero tenerascere corpore mentem Confugient; quod si iam sit, fateare necesse est, Mortalem esse animam, quoniam mutata per artus Tantopere amittit vitam, sensumque priorem. Quove modo poterit pariter cum corpore quoque Confirmata cupitum aetatis tangere florem
Vis animi, nisi erit consors in origine prima Quidve foras sibi vult membris exire senectis An metuit conclusa manere in corpore putri Et domus aetatis spatio ne fessa vetusto obruat Z at non sunt immortali ulla pericla. Denique connubia ad Veneris, partusque ferarum Esse animas praesto, deridieulum e M videtur: Et spectare immortaleis mortalia membra
Innumero numero, certareque praeproperanter
Inter se quae prima, potissimaque insinuetur: Si non forte ita sunt animarum foedera pacta. Ut, quae prima volans advenerit, insinuetur Prima, neque inter se contendant viribus hilum. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto Nubes esse queunt, nee pisces vivere in arvis, Nec cruor in lignis, nec saxis succus inesse. Certum ac dispositum est, ubi quicquid crescat, et insit: sic animi natura nequit sine corpore oriri
103쪽
Sola, neque a. nervis, et sanguine longius esse. Hoc si posset enim, multo prius ipsa animi vis In capite, aut humeris, aut imis calcibus esse . Posset, et innasci quavis in parte soleret: Tandem in eodem homine, atque in eodem vase maneret. Quod quoniam in nostro quoque constat corpore certum Dispositumque videtur, ubi esse, et crescere possit Seorsum anima, atque animus: tanto magis inficiandum Totum posse extra corpus durare, genique. Quare, corpus ubi interiit, periisse necesse est Confiteare animam distractam in Corpore toto. Quippe etenim mortale aeterno jungere, et una Consentire putare, et fungi mutua posse, Desipere est: quid enim diversius esse putandum est. Aut magis inter se disiunctum, discrepitansque, Quam, mortale quod est, immortali, atque perenni Junctum, in concilio saevas tolerare procellas
Praeterea, quaecunque manent aeterna, necesse est,
Aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus, Nec penetrare pati sibi quicquam, quod queat arctas Ditaciare intus parteis; ut materiai Corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante; Aut ideo durare aetatem posse per omnem, Plagarum quia sunt expertia, sicut inane est; uod manet intactum, neque ab ictu fungitur hilum rAut ideo, quia nulla loci sit copia circum. Quo quasi res possint discedere, ditatuique :sicut summarum summa est aeterna, neque extra uis locus est, quo diffugiat: neque corpora sunt, quae Possint incidere, et valida dissetvere plaga: At neque uti docui solido cum corpore mentis Natura est, quoniam admistum est in rebus inane; Nec tamen est ut inane: neque autem corpora desunt, v Εκ infinito quae possint sorte coorta Proruere hanc mentis violento turbine molem, Aut aliam quamvis cladem importare pericli:
104쪽
Nec porro natura loci, spatiumque profundi Deficit, exspergi quo possit vis animai, Aut alia quavis possit vi pulsa perire: Haud igitur lethi praeclusa est ianua menti. Quod si forte ideo magis immortalis habenda est,
Quod lethalibus ab rebus munita tenetur ;Aut quia non veniunt omnino aliena salutis: Aut quia quae Veniunt, aliqua ratione recedunt Pulsa prius, quam, quid noceant, sentire queamus: Scilicet a vera longe ratione remotum est. Praeter enim quam quod morbis tum corporis aegrit,
Advenit id, quod eam de rebus saepe futuris . Macerat, inque metu male habet, curisque fatigat: Praeteritisque admissa annis peccata remordent. Adde furorem animi proprium, atque oblivia rerum, Adde quod in nigras lethargi mergitur undas. Nil igitur mors est, ad nos neque pertinet hilum, uandoquidem natura animi mortalis habetur: Et velut anteacto nil tempore sensimus aegri, Ad confligendum venientibus undique Poenis; omnia cum belli trepido concussa tumultu Horrida contremuere lub altis aetheris auris: an dubioque fuit sub utrorum regna cadendum
Omnibus humanis esset, terraque marique et sic ubi non erimus, cum corporis, atque animai
Distidium fuerit, quibus e sumus uniter apti, Scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
Accidere omninoipoterit, sensumque movere :Non si terra mari miscebitur, et mare melo.
Et si jam nostro sentit de corpore, postquam Distracta est animi natura, animaeque potestas: Nil tamen hoc ad nos, qui coetu, coniugioque
Corporis. atque animae consistimus uniter apti. Nec, si materiam nostram conlegerit aetas Post obitum, rursumque redegerit, ut sita nunc est;
Atque iterum uobis fuerint data lumina vitae,
105쪽
Interrupta semel cum sit repetentia nostra. Et nune nil ad nos de nobis attinet, ante
Qui fuimus, nec iam de illis nos assicit angor.
Quos de materia nostra nova proferet aetas: Nam cum respicias immensi temporis omne Praeteritum spatium, tum motus materiai
Multimodi quam sint; facile hoc adcredere possis.
Semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine postar Nec memori tamen id quimus deprendere mente. Inter enim jecta est vitai pausa, Vageqtie Deerrarunt passim motus ab sensibus omnes: Debet enim, niisere quoi sorte aegreque futurum est. Ipse quoque esse in eo tum tempore, mim male possit Accidere : at quoniam mors eximit im, prohibetque. Illum, cui possim incommoda conciliari Haec eadem, in quibus et nunc nos suilius, ante fuisse Scire licet nobis nihil esse in morte timendum tNec miserum fieri, qui non est, posse: neque hilum Differre, an nullo fuerit jam tempore natus. Mortalem vitam mors cui immortalis ademit. Proinde ubi se videas hominem miserarier ipsum. Post mortem fore, ut aut putrescat eo ore posto; Aut flammis interfiat, malisve ferarum: Scire licet, non sincerum sonere, atque subesse Caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse Credere se quemquam sibi sensum in morte fatu n.
Non ut opinor enim dat, quod promittit; et inde Nec radicitus e vita se tollit, et eicit; Sed facit esse sui quiddam super inmus ipse. Vivus enim sibi cum proponit quisque, futurum
Corpus uti volueres lacerent in morte feraeque; Ipse sui miseret: neque enim se vindicat hilum. Nec removet satis a proiecto corpore: et illud Se fingit, sensuque suo contaminat adstans. Hinc indignatur se mortalem esse coeatum, '
106쪽
Nec videt, In vera nullum fore morte alium se; Qui possit vivus sibi se lugere peremptum,
Stansque jacentem, nec lacerari, urive dolore. Nam si in morte malum est malis morsuque ferarum Tractari, non invenio qui non sit acerbum Ignibus impositum calidis torrescere flammis; Aut in melle situm suffocari, atque rigere Frigore, c0m in summo gelidi cubat aequore saxi:
Urgerive superne Obtritum pondere terrae. At jam non domus accipiet te laeta, neque -Oroptima, nec dulces occurrent oscula nati Praeripere, et tacita pectus dulcedine tangent;
Non poteris factis tibi fortibus esse, tuisque Praesidio: miseri omiseri aiunt, omnia a mitUna dies infesta tibi tot praemia vitae. Illud in his rehus non addunt, nec tibi earum Iam desiderium insidet rerum insuper una. Quod bene si videant animo, dictisque sequantur: Disibivant animi magno se angore, metuque. Tu quidem ut es Ietho sopitus, sic eris aevi Quod superest, cunctis privatus doloribus aegris: At nos horrifico cinefactum te prope busto Insatiabiliter deflebimus, aetemumque Nulla dies nobis moerorem e pectore demet. Illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari Tantopere, ad semnum si res redit, atque quietem, Cur quisquam aeterno possit tabescere luctu tHoc etiam faciunt, ubi discubuere, tenentque Pocula saepe homines. et inumbrant ora coronis, Ex animo ut dicant, brevis hic est fructus homullis: Iam fuerit, neque post unquam revocare licebit. Tanquam in morte mali cumprimis hoc si eorum
Quod sitis exurat miseros, atque arida torreat,
Aut aliae cuius desiderium insideat rei. Nec sibi enim quisquam tum se, vitamque requirit, cum pariter mens et corpus sopita quiescunt:
107쪽
Nam licet aeternum per nos sic esse seporem. Nec desiderium nostri nos adtigit ullum :Et tamen haudquaquam nostros tunc illa per artus Longe ab sens seris primordia motibus errant: in conreptus homo ex somno se conligit ipse. Multo igitur mortem minus ad nos esse putandum, Si minus esse potest, quam quod nihil esse videmus. Μaior enim turbae disjectus materiai Consequitur letho, nec quisquam expergitus exstat, Frigida quem semel est vitai pausa secuta. Denique si voccm rerum natura repente Mittat, et hoc aliquoi nostra im sic increpet ipsa: Quid tibi tantopere est, mortalis, quod nimis aegris Luctibus indulges t quid mortem congemis, ac fies tNam si grata fuit tibi vita anteacta, priorque, Et non omnia pertusum congesta quasi in VasCommoda perfluxere, atque ingrata interiere :Cur non, ut plenus vitae conviva, recedis ZAequo animoque capis securam, stulte, quietem ZSin ea, quae fructus cumque es, pericre profusa, Vitaque in offensu est; cur amplius addere quaeris, Rursum quod pereat male, et ingratum occidat onuIe: Nec potius vitae finem facis. atque laboris tNam tibi praeterea quod machiner, inveniamque uod placeat, nihil est: eadem sunt omnia semper. Si tibi non annis corpus jam marcet, et artus Confecti languent: eadem tamen omnia restant, Omnia si pergas vivendo vincere saecla: Atque etiam potius, si nunquam sis moriturus. Quid respondeamus, nisi justam intendere litem Naturam 8 et Veram verbis exponere causam tAt qui obitum lamentetur miser amplius aequo, Non merito inclamet magis, et voce increpet acrit Auser ab hinc lacrymas, barathro, et compesce querelas. Grandior hic vero si jam, seniorque queratur: Omnia perfructus vitai praemia, marces t
108쪽
L I B. III. 97o. Sed quia semper aves, quod abest, praesentia temnis,
Imperfecta tibi elapsa est, ingrataque Vita, Et nec-opinanti mors ad caput adstitit ante Quam satur, ac plenus possis discedere rerum.
Nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte,
I equo animoque, agedum, iam aliis concede: necesse est. Jure ut opinor agat, iure increpet, inciletque,
Cedit enim rerum novitate extrusa vetustas; Semper, et ex aliis aliud reparare necesse est: Nec quidquam in barathrum, nec tartara decidit atra. Materies opus est, ut crescant postera saecla: Quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur. Nec minus ergo ante haec quam nunc cecidere,cadentquς:Sic alid ex alio nunquam desistet oriri, Vitaque m ncupio nulli datur, omnibus usu. Respice item Flim nihil ad nos anteacta vetustas Temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante. Hoc igitur speculum nobis natura futuri Temporis exponit post mortem denique nostram rNum quid ibi horribile apparet' num triste videtur uicquam ' nonne omni somno securius exstat tAtque ea nimirum, quaecunque Acherunte profundo Prodita sunt esse, invita sunt omnia nobis. Nec miser impendens magnum timet aere saxum Tantalus, ut fama est, cassa formidine torpens: Sed magis in vita divum metus urget inanis Mortaleis, casumque timent, quemcunque ferat sors. Nee Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem, Nec, quod sub magno scrutentur pectore, quidquam perpetuam aetatem poterunt reperire profecto, Quamlibet immani proiectu corporis eXstet, . Qui non seta novem dispensis iugera membris obtineat, sed qui terrai totius orbem: Non tamen aeternum poterit perferre dolorem, . Nec praebere cibum proprio de corpore semper:
Sed Tityos nobis hic est, in amore jacentem
109쪽
Quem volueres laeerant, atque exest anxius angor; Aut alia quavis scindunt cuppedine curae. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est, Qui petere a populo fasceis, saevasque secureis Imbibit; et semper victus, tristisque recedit: Nam petere imperium, quod inane est, nec datur unquam, Atque in eo semper durum sufferre laborem.
Hoc est adverso nixantem trudere monte Saxum, quod tamen a summo jam vertice rursum Volvitur, et plani raptim petit aequora campi. Deinde animi ingratam naturam pascere semper. Atque explere bonis rebus, satiareque nunquam, Quod faciunt nobis annorum tempora, circum Cum redeunt: foetusque ferunt, variosque lepores. Nec tamen explemur vitai fructibus unquam;
Hoc ut opinor id est, aevo florente puellas
uod memorant, laticem pertusum congerere in vas 2 Quod tamen expleri nulla ratione potestur. Cerberus et Furiae jam vero, et lucis egenus Tartarus, horriferos eructans faucibus aestus, Haec neque sunt usquam, neque possimi esse prosecto. Sed metus in vita poenarum pro malefatas
Est insignibus insignis, scelerisque luela Carcer, et horribilis de saxo iamis deorsiam.
erbera, carnifices, robur. pix, lamina, taedae 2
Quae tamen et si absunt, at mens sbi conscia facta Praemetuens, adhibet stimulos, torretque flagellis; Nec videt interea, qui terminus esse malorum Possit, nec quae sit poenarum denique finis e Atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant: Hinc Acherusa fit stultorum denique Vita. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis: Lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit. Qui melior multis, quin tu, fuit, improbe, rebus. Inde alii multi reges, rerumque potentes
Occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
110쪽
o Ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum Stravit, iterque dedit legionibus ire per altum, M Ae pedibus falsas docuit super ire lacunas:
Et contemsit, aquis insultans, murmura ponti, . Lumine ademto, animam moribundo corpore fudit.
Scipiades, belli fulmen, Carthaginis horror,
ossa dedit terrae, proinde ac famul infimus esset. Adde repertores doctrinarum, atque Ieporum, Adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus Sceptra potitus, eadem aliis sepitus quiete est Denique Democritum postquam matura vetustas
Admonuit memorem motus languescere mentis,
Sponte sua letho caput obvius obtulit ipso. Ipse Epicurus obit decurso lumine vitae, Qui genus humanum ingenio superavit, et Omneis Praestinxit, stellas exortus uti aetherius sel. Tu vero dubitabis, et indignabere obire, Mortua quoi vita est prope jam vivo, atque videnti
Qui somno partem majorem conteris aevi Et vigilans stertis, nec somnia cernere cessas.
Sollicitamque geris cassa λrmidine mentem Nec reperire potes, quid sit tibi saepe mali, cum
Ebrius urgeris multis miser undique curis, Atque animi incerto fluitans errore vagaris Si possunt homines, proinde ac sentire videntur. Pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget, Et quibus id fiat causis cognoscere, et unde Tanta mali tanquam moles in pectore constet; Haud ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus. Quid sibi quisque velit, nescire, et quaerere semper, Commutare locum, quasi onus deponere possit. Exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
Esse domi quem pertaesum est, subitoque revertit: Quippe foris nihilo melius qui sentiat esse. Currit agens mannos ad villam hic praecipitanter, Auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;