Titi Lucretii Cari de rerum natura libri sex. Ex editione Thomae Creech

발행: 1749년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ris L I B. IV.

Veram aliis alius magis est animantibus aptus, Dissimileis propter formas, ideoque per Ruras Mellis apes quamvis longe ducuntur odore 2 Volturiique cadaveribus: tum fissa ferarum Ungula quo tulerit gressum, promissa canum vis Ducit: et humanum longε praesentit odorem

Romulidarum areis servator, candidus anser. Sic aliis alius nidor datus ad sua quemque Pabula ducit, et 1 tetro resilire veneno Cogit; eoque modo servantur saecla ferarum.

Hic odor ipse igitur, nareis quicunque lacessit, Est alio ut possit permitti longius alter. Sed tamen haud quisquani tam longe fertur eorum, Quam sonitus, Flim vox, mitto iam dicere, quin res,

Quae feriunt oculorum acies, visumque lacessimi. Errabundus enim tarde venit, ac perit ante Paullatim facilis distractus in aeris auras: Ex alto primum quia vix emittitur eX re. Nam penitus fluere, atque recedere rebus odores

Significat. quod fracta magis redolere Videntur Omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta. Deinde videre licet maioribus esse creatum Principiis voci: quoniam per saxea septa

Non penetrat, qua vox volgo, sonitusque seruntur. Quare etiam quod olet, non tam facile esse videbis Investigare, in qua sit regione locatum. Refrigescit enim cunctando plaga per auras: Nec calida ad sensum decurrit nuntia rerum. Errant saepe canes itaque, et Vestigia quaerunt. Nec tamen hoc selis in odoribus, atque saporum In genere est: sed item species rerum, atque colores Non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes, Vt non sint aliis quaedam magis acria visu. Quin etiam gallum, noctem explaudentibus alis

Auroram clara consiaetum voce Vocare,

Npnu queunt rapidi contra constare leones,

132쪽

L I B. IV.

Inque tueri: ita continuo meminere fugai: Nimirum, quia sunt gallorum in corpore quaedam Semina, quae, cum sunt oculis immissa leonum. Pupillas inter fodiunt, acremque dolorem Praebent, ut nequeant contra durare feroces; Cum tamen haec nostras acies nil laedere possint: Aut quia non penetrant, aut quod penetrantibus illis Exitus ex oeulis liber datur, in remeando Laedere ne possint ex ulla lumina parte. Nunc age, quae moveant animum res, accipe, et unde, Quae veniunt, veniant in mentem, percipe paucis. Principio hoc dico, rerum simulacra vagari Μulta modis multis in cunctas undique parteis Tenuia, quae facile inter se iunguntur in auris. Obvia cum veniunt, ut aranea, bracteaque auri. Quippe etenim multo magis haec sunt tenuia textu, Quam quae percipiunt oculos, visumque lacessunt: Corporis haec quoniam penetrant per rara, cientque Tenuem animi naturam intus, sensumque lacessunt. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus. Cerbereasque canum facies, simulacraque eorum, Quorum morte obita tellus amplectitur ossa:

omne genus quoniam passim simulacra feruntur, Partim sponte sua quae fiunt aere in ipse: Partim quae variis ab rebus cumque recedunt: Et quae consistunt ex horum facta figuris. Nam certe ex vivo centauri non fit imago: Nulla filii quoniam talis natura animalis. Verum ubi equi atque hominis casu convenit imago, Haerescit facile extemplo, quod diximus ante,

Propter subtilem naturam, et tenuia texta. Caetera de genere hoc eadem ratione creantur. Quae cum mobiliter summa levitate feruntur,

Ut prius ostendi, Desie uno commovet ictu Quaelibet una animum nobis subtilis imago. Tenuis enim mens est, et mire mobilis ipsa.

133쪽

a 13 L I B. IV. 7s3. Haec fieri ut memoro facile hinc congnoscere possis,

Qtiatenus hoc simile est oculis, quod mente Videmus, Atque oculis simili fieri ratione necesse est: Nunc igitur quoniam docui me forte leones Cernere per simulacra, oculos quaecunque lacessunt: Scire licet mentem simili ratione moveri Per simulacra leonum caetera, quae Videt aeque, Nec minias, atque oculi: nisi quod mage tenuia cernit. Nec ratione alia, cum somnus membra profudit, Mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt,

Haec eadem nostros animos, quae, quom vigilamus: Usque adeo, certe ut videamur cernere eum, quem

Reddita vitai jam mors, et terra potita est. Hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes Corporis ofecti sensias per membra quiescunt, Nec possunt falsum veris convincere rebus. Praeterea, meminisse jacet, languetque sopore, Nec distentit, eum mortis, lethique potitum Iampridem, quem mens vivum se cernere credit. Quod superest, non est mirum, simulacra moveri, Brachiaque in numerum jactare, et caetera membra. Nam fit, ut insomnis facere hoc videatur imago.Quippe, ubi prima perit, alioque est altera nata Endo statu, prior haec gestum mutasse videtur. Scilicet id fieri celeri ratione putandum est. Multaque in his rebus quaeruntur, multaque nobis Clarandum est, plane si res exponere RVemus. Quaeritur in primis, quare, quod quoique libido Venerit, extemplo mens cogitet ejus idipsum. Anne voluntatem nostram fimulacra tuentur tEt simulac volumus, nobis occurrit imago tSi mare, si terram cordi est, si denique coelum, Conventus hominum, pompam, convivia, pugnas, omnia sub verbone creat natura, paratque t uom praesertim aliis eadem in regione, locoque Longe dissimileis animus res cogitet omnis

134쪽

Paid porro, in numerum procedere quom simulacra Cernimus in somnis, et mollia membra m OVere, Mollia mobiliter quom alternis brachia mittunt - Et repetunt oculis gestum pede convenientit Scilicet arte madent simulacra et docta vagantur, Nocturno facere ut possint in tempore ludos ti An magis illud erit verum, quia tempore in uno Cum sentimus id: ut cum vox emittitur una: Tempora multa latent, ratio quae comperit esse zPropterea fit, uti quovis in tempore quaeque Praesto sint simulacra, locis in queisique paratat Tanta est mobilitas, et eorum copia tanta. Et quia tenuia sunt, nisi se contendit, acute Cernere non potis est animus; proinde omnia, quae suiu Praeterea, pereunt, nisi sic sese ipse paravit. . Ipse parat sese porro, speratque futurum, Ut videat, quod consequitur rem quamque: fit ergo.

Nonne Vides, oculos etiam, quom, tenuia quae sint, Cernere coeperunt, contendere se, atque parare,

Nec sine eo fieri posse, ut cernamus acute tEt tamen in rebus quoque apertis noscere possis, Si non advertas animum, proinde esse, quasi omni UTempore semotae fuerint, longeque remotae. Cur igitur mirum est, animus si caetera perdit,

Praeter quam quibus est in rebus deditus ipse t Deinde adopinamur de signis maxima parvis: Ac nos in fraudem induimus. frustramur et ipsi. Fit quoque, ut interdum non suppeditetur imago Eiusdem generis, sed foemina quae fuit ante,

In manibus vir tum factus videatur adesse: Aut alia ex alia facies, aetasque sequatur: Quod ne miremur. sopor, atque oblivia curant. Illud in his rebus vitium vehementer, et istum

Effugere errorem, vitareque praemeditator, Lumina non facias oculorum clara creata,

Prospicere ut possimus: et, ut proferre viar

135쪽

L Ι B. IV. 8a's. Proceros passus, ideo fastigia posse

Surarum, ac feminum pedibus fundata plicari et Brachia tum porro validis ex apta lacertis Lile, manusque datas utraque a parte ministras. Et facere ad vitam possimus. quae foret usus. Caetera de genere hoc inter quaecunque pretantur: Omnia perversa praepostera sint ratione. Nil adeo quoniam natum est in corpore, ut uti Possemus, sed quod natum est, id procreat usum ἔNec fuit ante videre oculorum lumina nata: Nec dictis orare prius, quam lingua creata est:

Sed potius longe linguae praecessit origo

Sermonem : multoque creatae sunt prius aures, Quam sonus est auditus: et omnia denique membra Ante fuere, ut opinor eorum quam foret usus. Haud igitur potuere utendi crescere causa. At contr1 conferre manu certamina pugnae, Et lacerare artus, foedareque membra cruore.

Ante fuit multo, quam lucida tela volarent. Et volnus vitare prius natura coegit, Quam daret obiectum parmai laeva per artem. Scilicet et fessum eorpus mandare quieti, Multo antiquius est, qu1m lecti mollia strata. Et sedare sitim prius est. quis pocula. natum. Haec igitur possent utendi cognita causa Credier, ex usu quae sunt vitaque reperta. Illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa Nata, dedere suae post notitiam utilitatis. Quo genere in primis sensus, et membra videmus. Quare etiam atque etiam procul est ut credere possis, Utilitatis ob ossicium potuisse creari. Illud item non est mirandum, corporis ipsa Quod natura cibum quaerit quoiusque animantis. Quippe etenim fluere, atque recedere corpora rebus Multa modis multis domi, sed plurima debent Ex animalibus iis, quae sunt exercita motu;

136쪽

Multaque per sudorem ex alto pressa feruntur, Multa per os exhalantur, quom languida anhelant et His igitur rebus rarescit corpus; et omnis

Subruitur natura, dolor quam consequitur rem: Propterea capitur cibus, ut 'ffulciat artus, Et recreet vireis interdatus, atque patentem Per membra ac venas ut amorem obturet edendi.

Humor item discedit in omnia quae loca eunque Poscunt humorem, glomerataque multa vaporis Corpora quae stomacho praebent incendia nostro. Dissupat adveniens liquor: ae restinguit, ut ignem et Urere ne possit calor amplius aridus artus.

Sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro Abluitur, se expletur jejuna cupido. Nunc qui fiat, uti passias proferre queamus,

Cum volumus, varieque datum sit membra movere: Et quae res tantum hoe oneris protrudere nostri Corporis insuerit. dicam : tu percipe dicta. Dico animo nostro primum simulacra meandi Accidere, atque animum pulsare. ut diximus ante. Inde voluntas sit: neque enim facere incipit ullam Rem quisquam, quam mens providit, quid Velit, ante. At, quod providet, illius rei constat imago. Ergo animus cum sese ita commovet, ut velit ire. Inque gredi, ferit extemplo, quae in corpore tot Per membra, atque artus, animai dissita vis est: Et facile est factu, quoniam coniuncta tenetur. Inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota

Paullatim moles protruditur, atque moVetur. Praeterea, tum rarescit quoque corpus, et aer,

Scilicet ut debet qui semper mobilis exstat, Per patefacta venit, penetratque foramina largus; Et dispergitur ad parteis ita quasque minutas Corporis: hinc igitur rebus fit utrinque duabus.

Corpus uti, ut navis velis, ventoque, feratur.

Nee tamen illud in his robus mirabile constat,

137쪽

ia et L 1. B. IV. 397. Tantula quod tantum corpus corpuscula possint

Contorquere, et onus totum convertere nostium.

Quippe etenim ventus subtili corpore tenuis

Trudit agens magnam magno molimine navim: Et manus una regit quantovis impete euntem :Atque gubernaculum contorquet quolibet unum. Multaque per trochleas, et tympana pondere magno

Commovet, atque levi sustollit machina nisu. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem Inriget, atque animi curas e pectore solvat: Suavidicis potitis, quam multis versibus, edam, Parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam v Clamor, in aesteriis dispersus nubibus austri. Tu mihi da tenueis aureis, animumque sagacem, Ne fieri negites, quae dicam posse ; retroque Vera repulsanti discedas pectore dicta :Tutemet in culpa quom sis ne cernere possis.

Prineipio semnus fit, ubi est distracta pςr artus

Vis animae, partimque foras eiecta recessit: Et partim contrusa magis concessit in altum. Distatvuntur enim tum demum membr , flumntque. Nam dubium non est, animai quin opera sit Sensus hic in nobis, quem cum sppor impedit esse, Tum nobis animam perturbatam esse putandum est. Rectamque foras, non omnem ; namque iaceret Aeterno corpus perfusum frigore lethi: Quippe ubi nulla latens animai pars remaneret In membris, cinere ut multa latet obrutus ignis, Unde reconflari sensus per membra repente Possit ut ex igni caeco consurgere flamma. Sed quibus haec rebus novit*s confletur. et unde' Perturbari anima, et corpus languescere possit, Expediam: tu fac ne ventis verba profundam. Principio, externa corpus de parte neceshm est, Aeriis quoniam vicinum tangitur auris,

Tundier, atque eius crebro pulsarier ictu.

138쪽

γα Proptereaque fere res omnes. aut corio sunt, Aut seia, aut conchis, aut callo, aut cortice tectae.

Interiorem etiam partem spirantibus aer Verberat hic idem cum ducitur, atque reflatur. Quare utrinque secus quom corpus Vapulet, et quom Perveniant plagae per parva foramina nobis Corporis ad primas palleis, elementaque prima; Fit quasi paullatim nobis per membra ruina. Conturbantur enim positurae principiorum Corporis, atque animi, sic, ut pars inde animai Niciatur, et introrsum pars abdita cedati Pars etiam distracta per artus, non queat esse Coniuncta inter se, nec motu mutua fungi: Inter enim sepit aditus natura, viasque. Ergo sensus abit mutatis motibus alte.

Et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, Debile fit corpus, languescunt omnia membra :Brachia, palpebraeque cadunt, poplitesque procumbunt. Deinde cibum sequitur semnus, quia quae facit aer, Haec eadem cibus, in venas dum diditur omneis,

Essicit: et multo sopor ille gravissimus exstat, Quem satur, aut lassus capias, quia plurima tum se

Corpora conturbant magno contusa labore. Fit ratione eadem conjectus porro animai

Altior, atque foras eiectus largior ejus, Et divisior inter se, ac distractior intus. Et quoi quisque fere studio devinctus adhaeret,

Aut quibus in rebus multum sumus ante morati, Atque in qua ratione fuit contenta magis mens, In somnis eadem plerumque videmur obire et Causidici causas agere, et componere leges: Induperatores pugnare, ac proelia obire :Nautae contractum cum ventis cernere bellum :Nos agere hoc autem, et naturam quaerere rerum Semper, et inventam patriis exponere chRrtis.

v Caetera sic studia, atque artes plerumque videntur

139쪽

I. I B. IV. scy.

In somnis animos hominum frustrata tenere. Et, quicunque dies multos ex ordine ludis Adsiduas dederunt operas, plerumque VidemussQuom iam destiterint ea sensibus usurpare.

Reliquas tamen esse vias in mente patenteis. Qua possint eadem rerum simulacra venire. Permultos itaque illa dies eadem obversantur Ante oculos, etiam vigilantes ut videantur Cernere saltanteis, et mollia membra moventeis: Et citharae liquidum carmen, chordasque loquenteis

Auribus accipere, et consessum cernere eundem,

Scenaique simul varios splendere decores. Usque adeo magni resert studium, atque Voluntas. Et quibus in rebus consuerint esse operati Non homines solum, sed vero animalia cuncta. Quippe videbis equos forteis, cum membra iacebunt, In somnis sudare tamen, spirareque saepe, Et quasi de palma summas contendere Vireis, Tunc quasi carceribus patefactis saepe quiete zVenantumque canes in molli saepe quiete Iactant crura tamen subito, vocesque repente

Mitunt, et crebras redducunt naribus auras,

Ut vestigia si teneant inventa ferarum. Expergefactique sequuntur inania saepe

Cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant; Donec discussis redeant erroribus ad se: At consueta domi eatulorum blanda propago Degere, saepe levem ex oculis, volucremque saporem Discutere, et corpus de terra conripere instant, Proinde quasi ignotas facies, atque ora tuantur. Et quam quaeque magis sunt aspera semina eorum. Tam magis in somnis eadem saevire necessum est. At variae fusimi volucres, pennisque repente Sollieitant diutim nocturno tempore lucos.

Recipitres semno in leni si proelia, pugnasque

Edere sunt persectantes, visaeque volantes. .

140쪽

L I B. IV. Ioos. IasPorro hominum mentes magnis quae motibus edant Magna etenim saepe in somnis faciuntque, geruntque. Reges expugnant, capiuntur, proelia miscent; Tollunt clamores, quasi si jugulentur ibidem et Multi depugnant, gemitusque doloribus edunt; Et quasi pantherae morsu saevique leonis Mandantur, magnis clamoribus omnia complent. Multi de magnis per somnum rebus loquuntur, Indicioque sui facti persaepe fuere et Multi mortem obeunt, multi de montibus altis Se quasi praecipitent ad terram corpore toto; EX terrentur, et ex semno, quasi mentibus capti, Vix ad se redeunt permoti corporis aestir . Flumen item sitiens, aut fontem propter amoenum Adsidet, et totum prope faucibus occupat amnem. Pusi saepe lacum propter, se, ac dolia curta, Somno devincti eredunt extollere Vestem, Totius humorem saccatum ut corporis fundant: Cum Babylonica magnifico splendore rigantur. Tum, quibus aetatis freta primitus insinuantur. Semen ubi ipsa dies membris matura creavit; Conveniunt simulacra foris e corpore quoque, Nuntia praeclari volitis, pulchrique coloris: Qui ciet inritans loca turgida semine multo, Ut, quasi transactis saepe omnibus rebus profundanti Fluminis ingenteis fluctus, Vestemque cruentent. Sollicit tur id in nobis, quod diximus ante, Semen ; adulta aetas cum primum roborat artus. Namque alias aliud res commovet, atque lacessit: Ex homine humanum semen ciet una hominis vis. Qiod simulatque suis eiectum sedibus exit,

Per membra, atque artus decedit corpore toto In loca conveniens nervorum certa; cietque

Continuo parteis genitaleis corporis ipsas: Inritata tument loca semine, fitque Volunta

Niceta id, quo se contendit dira libido;

SEARCH

MENU NAVIGATION