장음표시 사용
71쪽
Quinetiam quanto in parteis res quaeque mInutas Distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
Evanescere paullatim, stinguique colorem: Ut fit ubi in parvas parteis discerpitur aurum, Purpura, poeniceusque color clarissimus multo, Filatim cum distractus disperditur omnis: .a . Noscere ut hinc possis, prius omnem efflare colorem Particulas, quam discedit ad semina rerum. Postremo, quoniam non omnia corpora Vocem Mittere concedis, neque odorem: propterea fit, Ut non omnibus attribuas senitus, et odores:
Sic, oculis quoniam non omnia cernere quimus,
Scire licet, quaedam tam constare orba colore, Quam sine odore ullo quaedam, stultuque remota I. . Nec minus haec animum cognoscere posse sagacem,
Quam quae iunt aliis rebus privata, notisque. Sed ne forte putes selo spoliata colore
Corpora prima manere: etiam secreta teporis . ι . . Sunt, ac frigoris omnino, calidique Vaporis: ..
Et sonitu sterila, et succo jejuna feruntur:
Nec iaciunt ullum proprio de corpore odorem. Sicut Amaracini blandum, Stactaeque liquorem, Et Nardi florem, nectar qui naribus halant, Cum facere instituas: cumprimis quaerere par est. Quoad licet, ac potis es reperire. inolentis olivi .
Naturam, nullam quae mittat naribus auram: Quam minime ut possit mistos in corpore odores, . Concoctosque, suo contactoS perdere Vir. . . 'Propterea demum debent primordia rerum μNon adhibere suum gignundis rebus odorem, Nec senitum, quoniam nihil ab se mittere possunt Nee simili ratione saporem denique quemquam, Nec frigus, neque item calidum, tepidumque vaporem, et Caetera, quae cum ita sunt tandem, ut mortalia constent, Molli lenta, fragosa putri, ea a Corpore raro,
Omnia sint a principiis sejuncta necesse est,
72쪽
Immortalia si volumus subiungere rebus Fundamenta, quibus nitatur summa salutis r re tibi res redeant ad nilum funditus omnes. Nunc ea, quae sentire videmus cunque necesse est Ex insensilibus tamen omnia confiteare Principiis constare: neque id manifesta refutant, . Nec contra pugnant, in promptu cognita quae fiant: Sed magis ipsa manu ducunt, et credere cogmat, Ex insensilibus, quod dico, animalia gigni. Quippe videre licet; vivos existere vermeis Stercore de tetro, putrorem cum sibi nacta est Intempestivis ex imbribus humida tellus: Praeterea cunctas itidem res vertere sese. Vertunt se fluvii, frondes, et pabula laeta
In pecudes: vertunt pecudes in corpora nostra Naturam, et nostro de corpore saepe ferarum Augescunt vires, et corpora pennipotentum. Ergo omneis natura cibos in corpora viva Vertit, et hinc sensias animantum procreat omneis r
Non alia longe ratione, atque arida ligna Explicat in flammas, et in igneis omnia Versat. Iamne vides igitur, magni primordia rerum Referre in quali sint ordine quaeque locata, Et commista quibus dent motus, accipiantque 'Tum porro quid id est, animum quod precutit ipsum ZQuod movet 8 et varios sensus expromere cogit, Ex insensilibus ne credas sensile gigni t Nimirum, lapides, et ligna, et terra quod una Mista, tamen nequeunt vitalem reddere sensum. Illud in his igitur foedus meminitie decebit,
Non ex omnibus omnino, quaecunque creant res,
Sensilia extemplo, et sensus me dicere gigni: Sed magni referre, ea primum quantula constent, Sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma, Notibus, ordinibus, posituris denique quae sint:
Quarum nil rerum in lignis, glebisque videmus.
73쪽
Et tamen haec cum sunt quasi putrefacta perim m. 'Vermiculos pariunt, quia corpora materiai Antiquis ex ordinibus permota nGV re, Conciliantur ita, ut debent animalia gigni. Deinde ex sensilibus cum sensile posse creari Constituunt, porro ex aliis sentire furiis; Mollia tum 1aciunt: n m sensus jungitur omnis Visceribus, nervis, venis, quaecunque videmu Mollia mortali consistere corpore creta. Sed tamen esto iam poste haec aeterna manere et Nempe tamen debent aut sensum partis habere. Aut similia totis mimalibus esse putari. At nequeant per se partes sentire. nec esse. Namque alium sensus membrorum respint omnium: Nec manus a nobis potis est secreta, neque lilia Corporis omnino sensum pars sela tenere.
Linquitur, ut totis animalibus adsimilentur; Vitali ut possint consentire iridique sensis. Qui poterunt igiuir rerum primordia dici. Et lethi vitare vias, animalia cum sint.
Atque animalibus sint mortalibus una, eademque Quod tamen ut possint: ab coetu concilioque. Nil facient, praeter volgum, turbamque animantum; Scilicet ut nequeant homines, armenta, feraeque, Inter sese ullam rem gignere conveniendo Per Veneris res. extra homines, armenta, ferasque.
Quod si forte suum dimittunt corpore sensi1m. Atque alium capiunt: quid opus fuit attribui, quod Detrahituri tum praeterea, quod fugimus ante,
Quatenus in pullos animaleis vertier ova Cernimus alituum, Vermeisque effervere, terram Intempestivos cum putror cepit ob imbreis:
Scire licet gigni posse ex non sensibus sensiis. Quod si sorte Miquis dicet, duntaxat oriri Posse ex non sensit sensias, sed mobilitate Ante aliqlia tanquam partum, qum proditur extra:
74쪽
L I B. II. 93s. xsHula satis illud erit planum facere, atque probare,
Non fieri partum, nisi concilio ante coacto :Nec commutari quicquam sine conciliatu Primorum, ut nequeunt ullius corporis esse Sensus ante ipsam genitam naturam animantis. Nimirum quia materies disjecta tenetur Aere, fluminibus, terris, flammaque creatis: Nec congressa modo vitaleis convenienti ontulit inter se motus, quibus omnituentes Accensi sensus animantem quamque tuentur. Praeterea quamvis animantem grandior imas, Quam patitur natura, repente adfligit, et omneis Corporis, atque animi pergit confundere sensis. Dimlvuntur enim positurae principiorum, Et penitus motus vitales impediuntur. Donec materies omnes concussa per artus, Vitaleis animae nodos e corpore solvit. Dispersamque foras per caulas ejicit omneis.
Nam quid praeterea facere ichun posse reamur Oblatum, nisi discutere, aedis luere quaeque Fit quoque, uti seseant minus oblato aeriter ictu Relliquiae motus vitalis vincere saepe, Vincere et ingenteis plagae sedare tumultus. Inque suos quicquid rursus Vocare meatus, Et quasi jam lethi dominantem in corpore motum Discutere, ac poene amisses accendere sensus.
Nam, quare potius lethi iam limine ab ipse
Ad vitam possint conlecta mente reverti, Quam quo decursum prope iam siet, ire, et abire Praeterea, quoniam dolor est ubi materia Corpora vi quadam per viscera HVa, per artus Sollicitata suis. trepidant in sedibus intus: Inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas: Scire licet, nullo primordia posse dolore
Tentari: nullamque voluptatem capere ex sermandoquidem non simi ex ullis principiorum
75쪽
Corporibus, quorum motus novitate laborent:
Aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae. iri aud igitur debent esse ullo praedita sensu. Denique, uti possint sentire animalia quaeque, Principiis si etiam est sensus tribuendus eorum ζQuid ρ genus humanum propritim de quibus factum est Z .
Scilicet et risu tremulo concussa cachinnant, Et lacrymis spargunt rorantibus or*, genasque, Multaque de rerum mistura dicere callent, Et sibi proporro quae sint primordia quaerunt. Quandoquidem totis mortalibus adsimulata Ipsa quoque ex aliis debent constare clementis;
Inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis.
Quippe sequar, quodcvmque loqui, ridereque dices, Et sapere, ex aliis eadem haec facientibus, ut sit. Quod si delira haec, furiosaque cernimus esie: Et ridere potest ex non ridentibus famis, Et sapere, et doctis rationem reddere dictis, Non ex seminibus sapientibus, atque disertis: Qui minias esse queant ea, quae sentire videmus i Seminibus permista carentibus undique sensii ZDenique coelesti sumus omnes semine oriundi: omnibus ille idem pater est, unde alma liquenteis
Humorum guttas mater cum terra recepit,
Foeta parit nitidas fruges, arbustaque laeta, Et genus humanum, et parit omnia saecla ferarum. Pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascimi, Et dulcem ducunt vitam, prolemque propagant, Quapropter merito maternum nomen adepta est. Cedit item retro de terra quod fuit ante, In terras: et quod missiam est ex aetheris oris, Id rursim coeli rellatum templa receptant: Nec sic interimit mors res, ut material
Corpora conficiat, sed coetum dissilpat ollis rΙnde aliis aliud coniungit, et eficit, omnes
Res ut convertant formas, mutentque colores,
76쪽
L I B. ΙΙ. I os. ' Et capiant sensus, et puncto tempore reddant: Ut noscas referre, eadem primordia rerum Cum quibus, et quali positura contineantur, Et quos inter se dent motus, accipiantque : Neve putes aeterna penes residere potesse Corpora prima, quod in summis fluitare videmus Rebus, et interdum nasci, subitoque perire: Quin etiam refert nostri in versibus ipsis, Cum quibus, et quali sint ordine quaeque locata. Namque eadem coelum, mare, terras, flumina, selem Significant: eadem fruges, arbusta, animanteis: Si non omnia sint, at multo maxima pars est
Consimilis: verum positura discrepitant haec. Sic ipsis in rebus item jam materiai,
Intervalla, viae, connexus, pondera, plagae, Concursus, motus, ordo, positura, figurae Cum permutantur, mutari res quoque debent. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem. Nam tibi vehementer nova res molitur ad aureis Accidere, et nova se species ostendere rerum.
Sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum Dissicilis magis ad credendum constet: itemque Nil adeo magnum, nec tam mirabile quicquam Principio, quod non minuant mirarier omnes Paullatim; ut coeli clarum purumque Colorem,
Quemque in se cohibent palantia sidera passim, Lunaeque, et selis praeclara luce nitorem: omnia quae si nunc primum mortalibus adsint, Ex improvii ceu sint obiecta repente: Quid magis his rebus poterat mirabile dici,
Aut minus ante quod auderent fore credere gentest
Nil ut opinor, ita haec species miranda fuisset: Quom tibi jam nemo fessus satiate videndi
Suspicere in coeli dignatur lucida templa: Desine quapropter novitate exterritus ipsa Exspuere eX animo rationem: sed magis acri
77쪽
εα L I B. II. Io I. Iudicio perpende, et, si tibi vera videtur.
Dede manus: aut, si falsa est, accingere contra. Quaerit enim ratione animus, cum siunma loci sit Infinita foris haec extra moenia mundi;
Quid sit ibi porro, quo prospicere usque Velit mens. Atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
Principio, nobis in cunctas undique parteis, Et latere ex utroque, incta, Speraque, per omne
Nulla est finis, uti docui) res ipsaque per se
Vociferatur, et elucet natura profundi.
Ilo jam pacto verisimile esse putandum est.
Undique cum vorsus spatium vacet infinitum, Seminaque innumero numero, summaque profunda' Multimodis volitent aeterno percita motu: vi Hunc unum terrarum orbem, coelumque creatum et Nil agere illa foris tot corpora materies , Cum praesertim hic sit natura facius, et ipsi. Sponte sua forte offensando semina rerum Μultimodis, temere, Incassum, frustraque, macta Tandem cooluerint ea, quae conjecta repente Magnarum rerum fierent exordia semper, Terrat, maris, et Coeli, generisque animantum. Quare etiam atque etiam taleis fateare necesse est Esse alios alibi congressus materia Qualis hic est, avido complexu quem tenet aether, Praeterea, cstm materies est multa parata: Cum locus est praesto: nec res, nec causa moratur Ulla r geni debent nimirum, et confieri res. Nunc et seminibus si tanta est copia, quantam Εnumerare aetaS animantum non queat omnis: Uisque eadem, et natura manet, quae semina rerum
Conjicere in loca quaeque queat, simili ratione. . Atque huc sunt coniecta : necesse est confiteare Esse alios aliis terrarum in partibus orbeis. Et varias hominum genteis, et saecla ferarum. AHuc accedit, ut in summa res nulla sit una.
78쪽
Unica quae gignatur, et unica, selaque crescat: Quin euiusque sient saecli, permultaque eodem Sint genere: in primis animalibus indice mente.
Invenies sic montivagum genus esse ferarum, Sic hominum genitam prolem, sic denique mutas Squamigerum pecudes, et corpora cuncta volantum. Quapropter coelum simili ratione fatendum est, Terramque, et solem, lunam, mare, caetera, quae simi. Non esse unica. sed numero magis innumerali, Quandoquidem vitae depaetias terminus alte Tam manet his, et tam nativo haec corpore constant, Quam genus omne, quod his generatim rebus abundat. Quae bene cognita si teneas : natura videtur
Libera eontinuo dominis privata saperbis..Ipsa sua per se sponte omnia Diis agere expers. Nam proh sancta Deum tranquilla pectora pae Quae placidum degunt aevum, vitamque serenam i Quis regere immensi siunmam, quis habere profundi
Indu manu validas potis est moderanter habenast , uls pariter coelos omneis convertere tet omneis
Ignibus aetheriis terras sussire feraceis omnibus inque locis esse omni tempore praesto Nubibus ut tenebras faciat, coelique serena Concutiat sonitu tum fulmina mittat, et aedeis Saepe suas disturbet, et in deserta recedens
Saeviat exercens telum, quod saepe noeenteis Praeterit, exanimatque indignos, inque metenteis
Μultaque post mundi tempu, genitale. diemque
Primigenum maris, et terrae, solisque coortum, Addita corpora sunt extrinsecus, addita circum Semina, quae magnum jaculando contulit omne r de mare, et terrae possunt augescere: et unde Adpareret spatium coeli domus, altaque tecta Tolleret a terris procul: et consargeret aer.
Nam sua cuique locis ex omnibus omnia plagis Corpora distribuuntur, et ad sua saecla recedunt t
79쪽
64 L 1 B. II. III 3. Humor ad humorem; terreno corpore terra Crescit; et ignem ignes procudunt, aetheraque aether: Donicum ad extremum crescendi perfica finem omnia perduxit rerum natura creatriXI
Ut fit, ubi nihilo iam plus est, quod datur intra
Vitaleis venas, quam quod fluit, atque recedit: Omnibus his aetas debet consistere rebus: His natura suis refraenat viribus auctum. , Nam, quaecunque vides hilaro grandescete adauctu, Paullatimque gradus aetatis scandere adultae: Plura sibi adsumunt, quam de se corpora mittunt. Dum facile in venas cibus omnis diditur: et dum Non ita sunt late dispersa, ut multa remittant: Et plus dispendi faciant, quam Vescitur Retas.
Nam certe fluere, ac decedere corpora rebus di iaΜulta, manus dandum est: sed plura accedere debent. Donicum olescendi summum tetigere cacumen. Inde minutatim vireis, et robur adultum
Frangit, et in partem peiorem liquituP aetas. Quippe etenim quanto est res amplior, augmine demto, Et quo latior est, in cunctas undique parteis Pluria eo dispergit, et a se corpora mittit: Nec facile in venas cibus omnis diditur ei it
Nec satis est, proquam largos exaestuat aestus, Unde queat tantum suboriri, ac suppeditare, Quantum opus est; et quod satis est, natura novare. Iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo Sunt; et cum externis succumbunt omnia plagis:
Quandoquidem grandi cibus aevo denique defit:
Nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam Corpora conficere, et plagis infesta domare. Sic igitur magni, quoque circum moenia mundi Expugnata dabunt labem, putreisque ruinas. 'omnia debet enim cibus integrare novando: quicquam, quoniam nec venae perpetiuntur
Quod satis est. neque quantum opus est, natura ministrat.
80쪽
L I B. . II. II 49. Jamque adeo affecta est aetas, emetaque tellus
Vix animalia parva creat, quae cuncta creavit Saecla, deditque ferarum ingentia corpora partu.
Haud ut opinor) enim mortalia saecla superne Aurea de coelo demisit funis in arva:
Nec mare, nec fluctus plangentes saxa crearunt ISed genuit tellus eadem, quae nunc alit eκ se. Praeterea nitidas fruges, Vinetaque laeta Sponte sua primum mortalibus ipsa creavit.
Ipsa dedit dulceis foetus, et pabula laeta:
Quae nunc Vix nostro grandescunt aucta labore: Conterimusque boves, et Vires agricolarum Conficimus i seris vix arvis suppeditati: Usque adeo pereunt foetus, augentque labores. Jamque caput quassans grandis suspirat arator Crebrius incassum magnum cecidisse laborem, Et cum tempora temporibus praesentia confert Praeteritis, laudat fortunas saepe parentis: Et crepat, antiquum genus ut pietate repletum Perfacile angustis tolerarit finibus aevum, Cum minor esset agri multo modus ante viritim: Nec tenet, omnia paullatim tabescere, et ire Ad scopulum spatio aetatis defessa vetusto. .