Titi Lucretii Cari de rerum natura libri sex. Ex editione Thomae Creech

발행: 1749년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Propterea, qtria de speculi qua parte retetis.

Continuo nequeunt illinc simulacra reverti: Omnia quandoquidem cogit natura referri. Ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus. Splendida porro oculi fugitant, vitantque tueri: Sol etiam caecat, contra si tendere pergas. Propterea, quia vis magna est ipsius et et altε Aera per purum graviter simulacra seruntur, Et feriunt oculos turbantia composituraS. Praeterea, splendor, quicunque est acer, aduritSaepe oculos, ideo quod semina possidet ignis Multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.

Lurida praeterea fiunt quaecunque tuentur quati, quia luroris de corpore eorum Semina multa fluunt simulacris obvia rerum,

Multaque sunt oculis in eorum denique mista, Quae contage tua palloribus omnia pingunt. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur, Propterea, quia cum proprior caliginis aer Ater init oculos prior, et possedit apertos :Insequitur candens confestim lucidus aer,

Qui quasi purgat eos, ac nigras discutit umbras Aeris illius nam multis partibus hie est

Μobilior, multisque minutior, et mage pollens. Qui simul atque vias oculorum luce replevit, Atque patefecit quas ante obsederat ater: Continuo rerum simulacra adaperta sequuntur Quae sita sunt in luce, laeessentque, ut videamus. Quod contra facere in tenebris luce nequimus.

Propterea, quia posteriqr caliginis aern Crassior insequitur, qui cuncta foramina complet:

obsiditque vias oculorum, ne simulacra Possint ullarum rerum Conjemi moveri. Quadratasque procul turreis cum cernimus urbis: Propterea fit uti videantur siaepe rotundae,. - Anisus obtusus quia longe cernitur omnis,

122쪽

a 4. Sive etiam potius non eernitur 3 ac perit eius Plaga, nec ad nostras acies perlabitur ictus: Aera per multum quia dum simulacra feruntur, Cogit hebescere eum crebris offeΠsibus aer. Hine, ubi suffugit sensum simus angulus omnis, Fit, quasi tornata ut saxorum structa tuantur:

Non tamen ut eoram quae sunt, Vereque rotunda,

Sed quasi adumbratim paullum simulata videatur. Umbra videtur item nobis in sole moveri, Et vestigia nostra sequi, gestumque imitari, Aera si credas privatum lumine posse Indugredi, motus hominum, gestusque sequentem. Nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus Aer, id, quod nos umbram perhibere Remus.

Nimirum, quia terra locis ex ordine certis Lumine privatur Plis, quacunque meantes officimus: repletur item, quod liquimus ejus. Propterea fit, uir videatur, quae fuit umbra Corporis, e regrine eadem nos usque secuta. Semper enim nova se radiorum lumina fundunt.

Primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur. Propterea facile et spoliatur Iumine terra: Et repletur item, nigrasque sies abluit umbras. Nec tamen hie oeulos falli eoncedimus hilum rNam, quocunque loco sit lux, atque umbra, tueri Illorum est, eadem vero sint himina, neene: Umbraque, quae fuit hie, eadem num transeat siluerAn potius fiat, paullo quod diximus ante et Hoc animi demum ratio discemere debet:

Nec possunt oculi naturam noscere rerum.

Proinde animi vitium hoc ocuΙis adfingere noli. Qua Vehimur navi, fertur, cum stare videtur: Quae manet in statione, ea praeter creditur ire :Et fugere ad puppim colles, campique videntur. Quos agimus praeter navim. velisque volamuς. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis

123쪽

Cuncta videntur: at adsiduo in sint omnia motu: Quandoquidem Iongos obitus exorta revisunt, Cum permensa suo sunt coelum eo ore claro: Solque pari ratione manere, et luna videtur

In statione, ea quae ferri res indicat ipsa. Exstantesque procul medio de gurgite montes, Classibus inter quos liber patet exitus, idem Apparent, et longe divolsi licet, ingens

Insula conjunctis tamen ex his una videtur. Atria versari, et circumcursare columnae

Usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi Desierunt verti, vix ut iam credere possint, Non supra sese ruere omnia tecta minari. Jamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte Cum coeptat natura, supraque extollere monteis. Quos tibi tum rapra sol monteis esse videtur. Cominus ipse suo contingens fervidus igni, Vix absunt nobis missus bis mille sagittae; Vix etiam cursus quingentos saepe veruti: , later eos, solemque iacent immania ponti Aequora, substrata aetheriis ingentibus oris: Interiectaque sunt terrarum millia multa, Quae 'ariae retinent gentes, et saecla ferarum. At conlectus aquae digitum non altior unum, Qui lapides inter sistit per stiata viarum, Despectium praebet sub terras impete tanto, A terris quantum coeli patet altus hiatus :Nubila despieere, et coelum ut videare videre, et Corpora mirando sub terras abdita coelo. Denique, ubi in medio nobis equus acer obhaesit Flumine, et in rapidas amnis despeximus undas; Stantis equi corpus transversum ferre videtur Vis, et in adversum flumen contrudere raptim et Et, quocunque oculos traiecimus, omnia ferri, Et fluere adsimili nobis ratione videntur.

Porticus aequali quamvis est denique dum,

124쪽

. L' I B. IV. 429. Stansque in perpetuum paribus suffulta columnis; in

Longa tamen parte ab summa mam tota Videtur.

Paullatim trahit angusti fastigia coni, Tecta selo jungens, atque omnia dextera laevis et

Donicum in obscurum coni conduxit acumen. In pelago nautis ex undis ortus, in undis

Sol fit uti videatur obire, et condere lumen: Quippe ubi nil aliud nisi aquam, coelumque tuentur, Ne leviter credas labefactari undique sensus. At maris ignaris in portu clauda videntur Navigia, aplustris fractis, obnitier undis. Nam' quaecunque silpra rorem salis edita pars est Remorum, recta est; et recta superae guberna: Quae demersa liquore obeunt, refracta videntur omnia converti, stinimque supina reverti: Et reflexa prope in summo fluitare liquore. Raraque per coelum cum venti nubila portant Tempore noctumo, tum splendida signa videntur. Labier adversum nubeis, atque ire Sperae Longe aliam in partem, vim quo ratione feruntur. At si forte oculo manus uni subdita subterri Pressit eum, quodam sensa fit, uti videantur omnia, quae tuimur, fieri tum bina tuendo; Bina lucernarum florentia lumina flammis, Binaque per totas aedeis geminare supellex: ---Εt duplices hominum facies, et corpora bina. Denique cum sitavi devinxit membra pore Somnus, et in summa corpus jacet omne quiete:

Tum vigilare tamen nobis, et membra moese-

Nostri videmur, et in noctis caligine caeca

Cer re eensemus selem, lumenque diurnum: Conclusique loeo coelum, mare, flumina, monteis Mutare, et campos pedibus transire videmur: Et senitus audire, severa silentia noctis Undique cum eonstent, et reddere dicta taeentes. Caetera de genere hoc mirando multa videmus.

125쪽

Quae violare fidem pias sensibus omnia quaerunt; Nequiequam: quoniam pars horum maxima fallit Propter opinatus animi, q-s addimus ipsi, Pro visis sat sint, quae non sunt se sibus visa. Nam nihil egregius, quam res se mere apertaSΑ dubiis, animus quas ab se protinus addit.

Denique, nil sciri siquis putat, id quoque nescit, . An sciri possit, qui se nil scire fatetur:

Hunc igitur cantra nullam contendere causam,

ut capite ipse sito instituit vestigia retro. Et tamen hoc quoque uti concedam, scire, at id ipsum Quaeram, quom in rebus veri nil viderit aute, Unde sciat, quid sit scire, et nescire vicissim :Notitiam veri quae res, falsique cxeisit; Et dubium certo quae res disserre probis it tInvenies primis ab sensibus tesse .creatam Notitiam veri, neque sensus posse refella: Nam maiore fide debet reperirier illud, Sponte sua veris quod possit vincere Lalia. Quid majore fide porro, quam sensus Iaberi Debet i an ab sensu fuso ratio orta valebit . Dicere eos contra, quae tota ab sensibus.orta est 'Qui nisi sint veri, ratio quoque falsa fit omnis.

An poterunt oculos aures reprehendere ξ an aureisaea sy an hunc porro laetum isor auuet oris An confutabunt nares, oculive revincent

Non ut opinor ita est: nam febrium quoique potestas Divisa est: sua vis quoique est: ideoque nece AE est,

Quod molle, aut durum est, Relidum, fervensve, se sura Id molle, aut durum, gelidum, servensve videri; Et seorsum varios rerum semine colores, Et quaecunque coloribus iunt conjuncta, necesse est. Seorsius item isor oris habet vim, seorsus odores Nascuntur, seorsum senitus: ideoque necesse cst, Non possint alios alii convincere sensus. Nec porro poterunt ipsi xvrendem est.

126쪽

I I IL I B. IV. so uri Aequa fides quoniam debebit semper haberi.

Proinde, quod in quoque est his visum tempore, verum est. Et, si non poterit ratio disibivere causam,

Cur ea, quae fuerint iuxtim quadrata, pr ut sinu

Ulla rotunda; tamen praestat rationis egentem Reddere mendose causas utriusque figurae, Quam manibus manifesta suis emittere quaequam; Et violare fidem primam, et convellere tota v Fundamenta, quibus nixatur vita, salusque. Non modo enim ratio ruat omnis. vita quoque ipsa Concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis, Praecipiteisque locos vitare, et caetera, quae sint

In genere hoc fugienda; sequi, contraria quae sint. Illa tibi est igitur verborum copia cassa Omnis quae contra sensus instructa. parata est. Denique ut in fabrica, si prava est regula prima, Normaque si fallax rems regionibus exit. Et libella aliqua si ex parti claudicat hilum;

Omnia mendose fieri, atque obstipa necessum est. PraVa, cubantia, prona. supina, atque absena tecta; Iam ruere ut quaedam videantur Velle, ruantque,

Prodita judieiis fallacibus omnia primis. Sic igitur ratio tibi rerum prava necesse est, Falsaque sit, falsis qMecunque ab sensibus orta est. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem Sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.

Principio, auditur senus, et vox omnis, in aureis Insinuata suo pepulere ubi corpore sensium. Corpoream quoque enim vocem constare fatendum est, Et senitum, quoniam positant impellere sensus. Praeterradit enim vox fauceis saepe. facitque Asperiora sciras gradiens arteria clamor. Quippe, per angustum turba majore coorta Ire foras ubi coeperunt primordia vocum, Scilicet expletis quoque ianua raditur oris Rauca viis, et iter laedit qua vox it in auras.

127쪽

Haud igitur dubium est, quin voces. Verbaque eonstent Corporeis e principiis, ut laedere possint. Nec te fallit item, quid corporis auferat, et quid Detrahat ex hominum nervis, ae viribus ipsis Perpetuus sermo nigias noctis ad umbram, Aurorae perductus ab exoriente nitore; Praesertim si cisim fiammo est clamore prolasus: Ergo corpoream vocem constare necesse est, Multa loquens quoniam amittit de corpore partem. Asperitas autem vocis fit ab asperitate Principiorum, et item laeVor laevore creatur. Nec simili penetrant aureis primordia forma, Quom tuba depresso graviter sub murmure mugit,

Aut reboant raucum retrocita cornua bombum:

Vallibus et cycni gelidis orti ex Heliconis Cum liquidam tollunt Iugubri voce querelam. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostr Lxprimimus, rectoque foras emittimus ore, Mobilis articulat verborum daedala lingua; Formaturaque labrorum pro parte figurat. Atque ubi non longum spatium est, unde illa profecta Perveniat Vox quaeque, necesse est verba quoque ipsa Plane exaudiri, discernique articulatim. Servat enim formaturam, servatque figuram. At si interpositum spatium si longius aequo. Aera per multum confundi verba necesse est. Et conturbari vocem, dum transvolat auras. Ergo fit, senitum ut possis audire, neque hilum Intemoscere verborum sententia quae stiusque deo confusa venit vox, inque pedita. Praeterea, edictum saepe unum perciet aureis omnibus in populo emissum praeconis ab ore: In multas igitur voces vox una repente Diffugit, in privas quoniam se dividit aureis, obsignans formam verbis, clariamque sonorem. At quae pars vocum non aureis accidit ipsas

128쪽

Praeterlata perit frustra diffusa per auras: Pars solidis adlisa locis. rejecta sonorem Reddit, et interdum Dustratur imagine verbi. Quae bene cum videas, rationem reddere possis Tute tibi atque aliis, quo pacto per Ioca sola

Saxa pareis formas verborum ex ordine reddant, Palanteis comites cum monteis inter opacos Quaerimus, et magna disperses voce ciemus.' Sex etiam, aut septem loca vidi reddere voces Unam cum jaceres: ita colles collibus ipsis Verba repulsantes iterabant dicta referre. Haec loca capripedes satyros, nymphasque tenere Finitimi fingunt, et faunos esse loquuntur; Quorum noctivago strepitu, ludoque iocanti Adfirmant volgo taciturna silentia rumpi, Chordarumque sonos fieri, dulceisque querellas, Tibia quas fundit digitis putata canentem: Et genus agricolum late sentiscere, cum Pan Pinea semiferi capitis velamina quassans, eo saepe labro calamos percurrit hianteis. . Fistula silvestrem ne cesset fundere musam. Caetera de genere hoc monstra, ac portenta loquuntur, Ne loca deserta ab divis quoque forte putentur Sola teneret ideo iactant miracula dictis.

Aut aliqua ratione alia ducuntur, ut Omne Humanum genus est avidum nimis auricularum. Quod superest, non est mirandum, qua ratione Quae loca per nequeunt oculi res cernere apertas, Haec loca per voces veniant, aureisque lacessant. Conloquimur elausis foribus: quod saepe videmus.' Nimirum, quia vox per flexa foramina rerum Incolumis transire potest, simulacra renutant; Perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant; alia sunt vitri, species quae travolat omnis. Praeterea, parteis in cuncias dividitur vox.

Ex aliis aliae Moniam gignuntur; ubi una

129쪽

rr4 L. I B. IV. 6os. Dissiluit semel in multas exorta, quasi ignis Saepe sistet scintilla suos se spargere in igneis.

Ergo replentur loca vocibus, abdita retro omnia quae circum fuerint, senituque cientur. At simulacra viis directis omnia tendunt, Ut sunt missa semel, quapropter cernere nemo Se supra potis est; at voces accipere e tra. Et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa Viarum, Vox Obtunditur, atque aureis confusa penetrat: Et sonitum potius, quam verba, audire Videmur.

Haec, queis sentimus succum, lingua atque palatum. Plusculum habent in se rationis, plusque operai. Principio, succum sentimus in ore, cibum cum Mandendo exprimimus: ceu plenam spongiam aquai Si quis forte manu premere, exsiccareque coepit; Inde, quod exprimimus, per caulas omne palati Diditur, et rarae per plexa foramina linguae. Haec ubi laevia sunt manantis corpora succi, Suaviter attingunt, et suaviter omnia tractant Humida lingua circum sidantia templa. At contra pungunt sensum, lacerantque coorta, Quanto quaeque magis sunt asperitate repleta. Deinde voluptas est e siicco in fine palati, Cum vero deorsum per faneeis praecipitavit; Nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus: Nec refert quicquam, quo victu corpus alatur, Dummodo, quod capias, concoctum didere possis

Artubus, et stomachi humectum servare tenorem. Nunc aliis alius cur sit cibus, ut Videamus,

Expediam; quareve, aliis quod triste, et amarum est. Hoc tamen esse aliis possit praedulce videri. Tantaque in his rebus distantia. differitasque est, Ut quod alis cibus est, aliis fuat a zz Venenum. Est utique, ut serpens hominis contacta salivis Disperit, ac sese mandendo conficit ipsa.

Praeterea, nobis veratrum est acre venenum,

130쪽

LIB. IV. 64 II

At capris adipes, et coturnicibus auget. Ut, quibus id fiat rebus, cognoscere possis, Principio meminisse decet, quae diximus ante, o Semina multimodis in rebus mista tenerῖ.

Porro omnes, quaecunque cibum capiunt animantes.

Ut sunt dissimiles extrinsecus, et generatim

Extima membrorum circumeaesura coercet,

Proinde ac seminibus distant, variantque figura. Semina cum porro distent, disterre necesse est Intervalla, viasque, foramina quae perhibemus, omnibus in membris. et in ore, ipsoque palato. Esse minora igitur quaedam, maioraque debent. Esse triquetra aliis, aliis quadrata necesse est: Multa rotunda, modis multis multangula quaedam. Namque figurarum ut ratio, motusque reposcunt, Proinde foraminibus debent differre figurae et Et variare viae proinde ac textura Cozrcet. Ergo ubi quod suave est aliis, aliis fit amarum et Illis, queis suave est, laevissima corpora debent Contrectabiliter caulas intrare palati. At contra, quibus est eadem res intus acerba et Aspera nimirum penetrant, hamataque fauceis. Nune facile ex his est rebus cognoscere quaeque. Quippe. ubi quoi febris, bili superante, coorta est, Aut alia ratione aliqua est vis excita morbi; Perturbatur ibi totum jam corpus, et omnes Commutantur ibi positurae principiorum :Fit, prius ad sensum ut quae corpora conVeniebant, Nunc non conveniant, et caetera sint magis apta, Quae penetrata queunt sensum progignere acerbum. Utraque enim sunt in mellis commista sapore, Id quod jam supera tibi saepe ostendimus ante. Nunc age, quo pacto nareis adjectus odoris Tangat, agam . primum res multas esse necesse est, Unde fluens volvat varius se fluctus odorum.

N nil ere, et mitti volgo, spargique putandum est.' H a

SEARCH

MENU NAVIGATION