Titi Lucretii Cari de rerum natura libri sex. Ex editione Thomae Creech

발행: 1749년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

LIBER TERTIUS.

E Thoebris tantis tam clarum extollere lumen

Qui primus potuit i. illustrans commoda vitae et Te sequor o Graiae gentis decus, inque tuis nunc Fixa pedum pono pressis vestigia signis, Non ita certandi cupidus, quam propter amorem, Quod te imitari aveo: quid enim tontendat hirundo Cycnis' aut quidnam tremulis facere artubus hoedi Consimile in cursu possint, ac fortis equi visi

Tu pater, et rerum inventor: tu patria nobis

Suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, Floriferis ut apes in saltibus omnia libant. Omnia nos itidem depascimur aurea dicta. Aurea, perpetua semper dignissima vita. Nam simul ac ratio tua coepit vociferari, Naturam rerum haud divina mente coortam, Diffugiunt animi terrores; moenia mundi Discedunt, totum video per inane geri res. Apparet divum numen, sedesque quietae: Quas neque concutiunt venti, neque nubila nimbis . Adspergunt, neque nix acri concreta pruina Cana cadens violat: semperque innubilus aether Integit, et large diffuse lumine ridet. Omnia suppeditat porro natura, neque ulla Res animi pacem delibat tempore in ullo. At contra nusquam apparent Acherusia templa: Nec tellus obstat, quin omnia dispiciantur, Sub pedibus quaecunque infra per inane geruntur. II is tibi me rebus quaedam divina voluptas

Percipit, atque horror, quod sic natura tua vi Tam manifesta patet ex omni parte retecta. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum

ualia sint: et quam variis distantia formis Sponte sua volitent aeterno percita motu,

82쪽

quoque modo possint ex his res quaeque creari:

Hasce secundum res animi natura Videtur, Atque animae claranda meis iam versibus esse: Et metus ille foras praceeps Acheruntis agendus Funditus, humanam qui vitam turbat ab imo; omnia suffundens mortis nigrore: neque ullam Esse voluptatem liquidam puramque relinquit. Nam, quod saepe homines morbos magis esse timendos. In famemque ferunt vitam, quam tartara lethi, Et se scire animi naturam sanguinis esse, Nec prorsum quicquam nostrae rationis egere: Hinc licet advertas animum, magis omnia laudis, Aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,

Iactari causi, quam quod res ipsa probetur: Extorres iidem pa ria, longeque fugati Conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,

Omnibus aerumnis assem denique vivunt: Et quocunque tamen miseri Venere, parentant, Et nigras mactant pecudes, et manibus divis Inferias mittunt: multoque in rebus acerbis Acrius advertunt animos ad relligionem.

Quo magis in dubiis hominem spectare periclis

Convenit, adversisque in rebus noscere qui sit. Nam Verae Voces tum demum pectore ab imo Riciuntur, et eripitur persena, manet res. Denique marities, et honorum caeca cupido,

Quae miseros homines cogunt transcendere fineis Iuris, et interdum sectos scelerum . atque ministros Nocteis atque dies niti praestante labore

Ad silmmas emergere opeis: haec vulnera Vitae Non minimam partem mortis formidine aluntur. Turpis enim fama, et contemptus, et acris egestas

Semota ab dulei vita stabilique videntur: Et quasi iam lecti portas cunctarier ante :Unde homines, dum se faub terrore coacti Refugisse volunt longe, longeque recesse z

83쪽

Sanguine civili rem conflant: divitiasque Conduplicant avidi, caedem caedi accumulanteS.Crudeles gaudent in tristi funere fratris:

Et consanguineum mensas odere, timentque.

Conrimili ratione ab eodem saepe timore Macerat invidia: ante oculos illum esse potentem, Illum aspectari, claroque incedere honore; Ipsi se in tenebris volvi, coenoque queruntur. Intereunt partim statuarum, et nominis ergo: Et saepe usque adeo, mortis formidine, Vitae Percipit humanos odium, lucisque videndae, Ut sibi consciscant moerenti pectore Iethum; obliti fontem curarum hunc esse timorem, Hunc Vexare pudorem, hunc vincula amicitiaIRumpere, et in summa pietatem evertere fundo. Nam jam saepe homines patriam, carosque parenteis Prodiderunt, vitare Acherusia templa petentes. Nam veluti pueri trepidant, atque omnia caeciSIn tenebris metuunt: sic nos in luce timemus Interdum, nihilo quae sunt metuenda magis, quam Quae pueri in tenebris pavitant, finguntque futura. Hunc igitur terrorem animi, tenebrasque necesse est

Non radii selis, neque lucida tela diei

Discutiant, sed naturae species, ratioque. Primum animum dico mentem quem saepe vocamus In quo consilium vitae, regimenque locatum est, Esse hominis partem nihilo minus, ae manus, et pes, Atque oculi partes animantis totius extant. Quamvis multa quidem sapientum turba putarunt Sensum animi certa non esse in parte locatum :Verum habitum quendam vitalem corporis esse, Harmoniam Graii quam dicunt, quod faciat nos Vivere eum sensu, nulla cum in parte set mens: Ut bona saepe valetudo cum dicitur esse Corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis ISic animi sensum non certa parte reponunt:

84쪽

Magnopere in quo mi diversi errare videntur. Saepe utique in promptu corpus, quod cernitur, aegrit, Cum tamen ex alia laetamur parte latenti: Et retro fit, uti contra sit saepe vicissim, Cum miser ex animo, laetatur corpore totor Non alio pacto, quam si pes cum dolet aegri, In nullo caput interea sit sorte dolore. Praeterea molli semno cum dedita membra, Effusiamque iacet sine sensu corpus onustum rEst aliud tamen in nobis, quod tempore in illo Multimodis agitatur, et omneis accipit in se Laetitiae motus, et curas cordis inaneis. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis Esse; neque harmoniam corpus retinere solere: Principio fit, uti detracto corpore multo,

Saepe tamen nobis in membris Vita moretur. Atque eadem rursus cum corpora pauca caloris

Diffugere, forasque per os est editus aer: Deserit extemplo venas, atque ossa relinquit: Noscere ut hinc possis, non aequas omnia parteis Corpora habere, neque eX aequo fulcire salutem: Sed magis haec, venti quae sunt, calidique vaporis

Semina, curare in membris ut vita moretur.

Est igitur calor, ac ventus vitalis in ipse Corpore, qui nobis moribundos deserit artus. Quapropter, quoniam est animi natura reperta. Atque animae, quasi pars hominis: redde harmonias. Nomen, ab organico saltu delatum Heliconis, Sive aliunde ipsi porro traxere: et in illam

Transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat,-Quicquid id est, habeant: tu caetera percipe dicta. Nunc animum, atque animam dico coniuncta teneri Inter se, atque unam naturam conficere eX se :Sed caput esse quasi, et dominari in corpore toto Consiliiun, quod nos animum, mentemque Vocamus:

Idque stum media regione in pectoris haeret.

85쪽

Hic exsultat enim pavor, ac metus haec loca circum Laetitiae mulcent: hic ergo mens animusque est. Caetera pars animae per totum dissita corpus

Paret: et ad numen mentis, momenque movetur z

Idque sibi solum per se sapit, et sibi gaudet:

Ciam neque res animam, neque corpus commovet ulla. Et quasi cum caput aut oculus, tentante dolore, Laeditur in nobis . non omni conmaciamur Corpore : sic animus nonnunquam laeditur ipse, Laetitiaque viget, cum caetera pars animai Per membra, atque artus nulla novitate cietur. Verum ubi vehementi magis est commota metu mens, Consentire animam totam per membra videmus:

Sudores itaque et pallorem existere toto Corpore, et infringi linguam, vocemque aboriri, Caligare oculos, sonere aureis, succidere artus. Denique concidere ex animi terrore videmus Saepe homines, Scile ut quivis hinc noscere possit. Esse animam cum animo coniunctam ; quae cum animi vi Percussa est, exin corpus propellit, et icit.

Haec eadem ratio naturam animi, atque animai Corpoream docet esse, ubi enim propellere membra. Conripere ex somno corpus, mutareque Voltum, Atque hominem totum regere ac versare videtur: Quorum nil fieri sine tactu posse videmus :Nec tactum porro sine corpore nonne fatendum cst Corporea natura animum constare, animamque t Praeterea pariter fungi cum corpore: et una Consentire animum nobis in corpore cernis.

Si minos offendit vitam vis horrida teli ossibus ac nervis disti usis intus adacta: Attamen insequitur languor, terraeque petitus Suavis, et in terra mentis qui gignitur aestus, Interdumque quasi exsurgendi incerta voluntas. Ergo corpoream naturam animi esse necesse est: Corporeis quoniam telis, ictuque laborat.

86쪽

Is tibi nune animus quali sit corpore, et unde Constiterit, pergam rationem reddere dictis. Principio esse aio persiabtilem atque minutis Perquam corporibus factum constare : id ita esse. Hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis, Nil adeo fieri celeri ratione videtur, 'Quam si mens fieri proponit, et inchoat ipsa.

Ocius ergo animus, quam res se perciet ulla, te oculos quarum in promptu natura Videtur. At quod mobile tantopere est, constare rotundis Perquam seminibus debet, perquamque minutis tMomine uti parvo possint impulsa moveri. Namque movetur aqua, et tantillo momine flutat: Quippe volubilibus, parvisque creata figuris. At contra mellis constantior est natura, Et pigri latices magis, et cimetantior amas . Haeret enim inter se magis omnis materiai Copia : nimirum quia non tam laevibus extat Corporibus, neque tam subtilibus atque rotundis: Namque papaverum, aura potest suspensa, levisque Cogere, ut ab summo tibi diffuat altus acervus :At contra lapidum conjectum, spiciorumque iNenu potest: igitur parvissima corpora quanto Et laevissima sunt, ita mobilitata feruntur. At contra quo quaeque magis cum pondere magno, Asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt. Nunc igitur, quoniam est animi natura reperta Nobilis egregiu: perquam constare necesse est Corporibus parvis et laevibus atque rotundis. Quae tibi cognita res in multis, o Bone, rebus Utilis invenietur, et Opportuna cluebit. Haec quoque res etiam naturam deliquat eius. Quam tenui constet textura; quamque loco se Contineat parvo, si possit conglomerari:

Quod simul atque hominem lethi secura quies est

Indepta, atque animi natura, animaeque recessit:

87쪽

Nil ibi limatum de toto corpore cernas Ad speciem, nil ad pondus: mors omnia praestat,

Vitalem praeter sensiam, calidumque vaporem. Ergo animam totam perparvis esse necesse est Seminibus, nexam per Venas, Viscera, nervos: Quatenus omnis ubi e toto jam corpore cessit. tima membrorum circum- caesura tamen se

Incolumem praestat: nec defit ponderis hilum rQuod genus est Bacchi cum flos evanuit, aut cum Spiritus unguenti suavis diffugit in auras: Aut aliquo cum jam Liccus de corpore cessit: Nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur Propterea, neque detractum de pondere quicquam et Nimirum, quia multa, minutaque semina succos

Efficiunt, et odorem in toto corpore rerum. Quare etiam atque etiam mentis naturam, animaeque

Scire licet perquam pauxillis esse creatam Seminibus: quoniam fugiens nil ponderis aufert.

Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est. Tenuis enim quaedam moribundos deserit aura Μista vapore, vapor porro trahit aera secum; Nec calor est quisquam, cui non sit mistus et aere Rara quod eius enim constat natura, necesie est Aeris inter eum primordia multa cieri. Jam triplex animi est igitur natura reperta. Nec tamen haec sat sunt ad sensum Cuncta creandum: Nil horum quoniam recipit mens posse creare Scnsseros motus, quaedam qui mente volutent. Quarta quoque his igitur quaedam natura necesse est Attribuatur: ea est omnino nominis expers: Qua neque mobilius quicquam, neque tenuius extat, Nec magis e parvis, aut laevibus ex elementis: Sensiferos motus qui didit prima per artus. Prima cietur enim parvis perfecta figuris, Inde calor motus, et venti caeca potestasM Accipit: inde aer: inde omnia mobilitantur;

88쪽

L I B. III. aso. 73

Tum quatitur sanguis, tum viscera persentiscunt omnia; postremo datur ossibus, atque medullis

Sive voluptas est, sive est contrarius ardor. Nec temere huc dolor usque potest penetrare, neque aere Permanare malum, quin omnia perturbentur: Usque adeo ut vitae desit locus, atque animai Diffugiant partes per caulas corporis omneis,

Sed plerumque fit in summo quasi corpore finis

Motibus, hanc ob rem vitam retinere valemus.

Nunc, ea quo pacto inter sese mista, quibusque Compta modis vigeant, ratiotiem reddere aventem Abstrahit invitum patrii sermonis egestas. Sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam. Inter enim cursant primordia principiorum Motibus inter se, nihil ut secernier unum Possit; nec spatio fieri divina potestas :Sed quasi multae vis unius corporis extant. Quod genus in quovis animantum viscere volgθEst odor, et quidam calor; et sapor : et tamen ex his omnibus est unum perfectum corporis augmen. Sic calor, atque aer, et Venti caeca potestas Nista creant unam naturam, et mobilis illa is, initium motus ab se quae dividit ollis, Sensifer unde oritur primum per viscera motus. Nam penitus prorsum latet haec natura, subestque: Nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro: Atque anima est animae proporro totius ipsa: Quod genus in nostris membris, et corpore toto Hista latens animi vis est, animaeque potestas; Corporibus quia de parvis, paucisque creata est: Sic tibi nominis haec expers vis, ficta minutis

Corporibus latet: atque animai totius ipsa - Proporro est anima, et dominatur Corpore toto. Consimili ratione necesse est ventus, et aer, Et calor inter se vigeant commista per artus:

Atque aliis aliud subsit magis, emineatque:

89쪽

L I B. III. 2 86. Ut quiddam fieri videatur de omnibus unum:

Ne calor, ac ventus seorsum, seorsumque potest sAeris interimant sensum, diductaque selvant. etiam calor ille animo, quem sumit in ira.

Cum fervescit, et ex oculis micat acribus ardor. Est et frigida multa comes formidinis aura: Quae ciet horrorem in membris, et concitat artus.

Est etiam quoque pacati status acris ille, Pectore tranquillo qui fit, voltuque sereno. Sed calidi plus est illis, quibus acria corda, Iracundaque mens facilc effervescit in ira; Quo genere in primis vis est violenta leonum: Pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes, Nec capere irarum fluctus in pectore possunt.

At ventosa magis cervorum frigida mens est, Et gelidas citius per viscera concitat auras et Quae tremulum faciunt membris existere motum. At natura boum placido magis aere vivit,

Nec nimis irai fax unquam subdita percit Fumida sust dens caecae caliginis umbras; Nec gelidi torpet telis perfixa pavoris: Inter utrosque sita est, cervos, saevosque leones. Sic hominum genus est, quamvis doctrina politos Constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit Naturae cujusque animae vestigia prima. Nec radicitus evelli mala posse putandum est, in proclivius hic iras decurrat ad acreis; A Ille metu citius paullo tentetur: at ille

Tertius accipiat quaedam clementius aequo. Inque aliis rebus multis differre necesse est Naturas hominum varias, moresque sequaceis:

Quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas,

Nec reperire figurarum tot nomina, quot sunt Principiis, unde haec oritur variantia rerum.

Illud in his rebus videor firmare potesse,. Usque adeo naturarum vestigia linqui

90쪽

L I B. III. 322. PRmola, quae nequeat ratio depellere dictis: Ut nihil impediat dignam diis degere Vitam.

Haec igitur natura tenetur corpore ab omni,

Ipsaque corporis est custos, et causa salutis; Nam communibus inter se radicibus haerent: Nec sine pernicie divelli posse v dentur .. Quod genus e turis glebis evellere odorem 'Haud facile est, quin intereat natura quoque eius.

Sic animi, atque animae naturam corpore toto

Extrahere haud facile est, quin omnia dissolvantur rImplexis ita principiis ab origine prima Inter se fiunt conserti praedita vita: Nec sine vi quicquam alterius sibi posse videtur

Corporis, atque animi seorsum sentire potestas: Sed communibus inter eos conflatur utrinque Motibus accensus nobis per viscera sensus. Praeterea, corpus per se nec gignitur unquam. Nec crescit, nec post mortem durare Videtur. Non enim ut humor aquae dimittit saepe vaporem. Qui datus est, neque ab hac causia convellitur ipse. Sed manet incolumis: non, inquam, sic animai

Discidium possunt artus perferre relicti:

Sed penitus pereunt convolsi, conque putrescunt. Ex ineunte aevo sic corporis atque animai blutua vitaleis discunt contagia motus, Naternis etiam in membris, alvoque reposta; Discidium ut nequeat fieri sine peste, maloque: Ut Videas, quoniam conjuncta est causa salutis. Coniunctam quoque naturam consistere eorum. Quod superest, si quis corpus sentire renutat:

Atque animam credit permistam corpore toto Suscipere hunc motum, quem sensum nominitamus Vel manifestas res contra, verasque repugnat.

Quid sit enim corpus sentire quis asseret unquam. Si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos At dimissa anima corpus caret undique sensu.

SEARCH

MENU NAVIGATION