장음표시 사용
111쪽
L I B. III. I 78. Oscitat extemplo, tetigit cum limina villae: Aut abit in somnum gravis, atque oblivia quaerit, Aut etiam properans urbem petit, atque revisit. Hoc se quisque modo fugit: at, quem scilicet, ut fit, Effugere haud potis est, ingratis haeret, et angit,
Propterea, morbi quia causam non tenet aeger:
Quam bene si videat: jam, rebus quisque relictis
Naturam primunt studeat cognoscere rerum. Temporis aeterni quoniam, non unius horae.
Ambigitur status, in quo si mortalibus omnis Aetas post mortem, quae restat cumque, manenda. Denique tantopere in dubiis trepidare periclis Quae mala nos subigit vitai tanta cupido ZCerta quidem finis vitae mortalibus adstat, Nec devitari Iethum pote, quin obeamus. Praeterea, vereamur ibidem, atque insumus usque: Nec nova vivendo procuditur ulla voluptas. Sed dum abest, quod avemus, id exsuperare videtur Caetera: post aliud, cum contigit illud, avemus; Et sitis aequa tenet vita 1 semper hianteis: Posteraque in dubio est fortunam quam vehat aetas. Quidve ferat nobis casus, quive exitus instet. Nec prorsum, vitam ducendo, demimus hilum Tempore de mortis, nec delibrare valemus, Quo minus esse diu possimus morte peremti. Proinde licet quot vis vivendoetondere saecla, Μors aeterna tamen nihilominus illa manebit: Nec minus isse diu iam non erit, ex hodierno Lumine qui finem vitai fecit, et ille, Mensibus, atque annis qui multis occidit ante.
112쪽
LIBER QUARTUS.A Via Pieridum peragro loca nullius ante
Trita Io, juvat integros accedere sonteis: Atque haurire: juvatque novos decet pere flores, Insignemque meo capiti petere inde coronam, Unde prius nulli velarint tempora Μusae. Primum quod magnis doceo de rebus, et arctis Relligionum animos nodis exsolvere pergo Deinde, quod obscura de re tam lucida pango Carmina, musaeo contingens cuncta lepore: Id quoque enim non ah nulla ratione videtur. Nam veluti pueris absinthia tetra medentes, Cum dare conantur, prius oras pocula circum Contingunt mellis dulci, flavoque liquore. Ut puerorum aetas improvida ludificetur Labrorum tenus, interea perpotet amarum Absinthi laticem, deceptaque non capiatur; Sed potius tali tactu recreata valescat. Sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur Tristior esse, quibus non est tractata, retroque Volgus abhorret ab hac; volui tibi sitaviloquenti Carmine Pierio rationem exponere nostram, Et quasi musaeo dulci contingere melle ; 'Si tibi forte animum tali ratione tenere Versibus in nostris posiem, dum perspicis omnem Naturam reriam; ac persentis utilitatem. Sed quoniam docui, cunctarum exordia rerum Qualia sint, et quam variis distantia formis Sponte sita volitent aeterno percita motu : uoque modo possint res ex his quaeque ereari: Atque animi quoniam docui natura quid esset, Et quibus e rebus cum corpore compta Vigeret;
ove modo distracta rediret in ordia primae
113쪽
Nunc agere incipiam tibi. quod vehementer ad has res
Attinet, esse ea, quae rerum simulacra Vocamus: Quae quasi membranae stanno de corpore rerum Dereptae volitant hiltro citroque per auraS:
Atque eadem nobis vigilantibus obvia menteis Terrificant, atque in semnis, eam saepe figuras Contuimur miras, simulacraque luce carentum; Quae nos horrifice languenteis saepe sopore se xcierunt: ne serte animas Acherunte reamur Effugere, aut umbras inter vivos volitare: . Neve aliquid nostri post mortem posse relinqui, Cham corpus simul, atque animi natura peremta, In sua discessum dederunt primordia quaequς Dico igitur, rerum emgias, tenueisque figur Mittier ab rebus summo de corpore earum ;Quae quasi membrana, vel cortex nominitanda est. Quod speciem, ac sermam similem gerit ejus imago.Quriuscunque cluit de corpore fusa vagari. Id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde. Principio, quoniam mittunt in rebus apertiSCorpora res multae, partim diffusa selute, Robora seu fumum mittunt, ignesque vaporem: Et partim contexta magis, condensaque ut olim Cuna veteres ponunt tunicas aestate Cicadae; Et vituli cum membranas de corpore summo Nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens Exuit in spinis vestem: nam saepe videmus Illorum *oliis vepreis volitantibus auctas. Haec quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago Ab rebus mitti summo de corpore earum. Nam, cur illa cadant magis, ab rebusque recedant, uam quae tenuia sunt, hiscendi est nulla potestas. Praesertim cum sint in summis corpora rebus Multa minuta, iaci quae possint ordine eodem duo fuerint, veterem et formae servare figuram ἔEt multo citius, quanto minus endopediri
114쪽
Pauca queunt, et sunt in prima fronte locata.
Nam certe iaci, atque emerger e multa vidςm , Non solum ex alto, penitusque, ut diximus RUU, Verum.de summis ipsum quoque saepe calorem Et volgo faciunt id lutea, russaque vela, Et ferrugina, cum magnis intenta theatris Per malos volgata, trabeisque trementia nutant: Namque ibi consessum caveai subter, et Omoem Sc ai speciem, patrum, matrumque, deorumMesInficiunt, coguntque suo fluitare colore: Et quanto circum mage sunt inclusa theatri Moenia, tam magis haec intus perfusa lepore omnia conrident conrepta luce diei. o lintea de summo cum corpore fucum Mittunt, effigias quoque debent mittere tenueis Res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraeque. Sunt igitur, jam formarum vestigia certa,
Quae vulgo volitant subtili praedita filo, Nec singillatim possunt secreta videri.
Praeterea, Omnis odos, fumus, vapor, atque aliae res Consimiles, ideo diffusae rebus abundant, Ex alto quia dum veniunt intrinsecus orta Scinduntur per iter flexum; nec recta viarum ostia sunt, qua contendunt eXirς coortae. At contra, tenuis summi membrana coloris
Cum iacitur, nihil est, quod eam discerpere possit.
In promptu quoniam est in prima fronte locata. Postremo, in speculis, in aqua, splendoreque in omni Quaecunque apparent nobis simulacra necesse est. Quandoquidem simili specie sunt praedita rerum. Esse in imaginibus missis consistere eorum: Nam cur illa cadant magis, ab rebusque recedant
Corpora res multae quae mittunt corpore aperto.
Quam quae tenuia sunt, hiscendi est.nulla potestas. Sunt igitur tenues formarum, consimilesque Essigiae, singillatim quas cernere nemo
115쪽
L Ι B. IV. I s. Cum possit; tamen assiduo, crebroque repulsis
Reiectae, reddunt speculorum ex aequore Visum e Nec ratione alia servari posse videntur Tantopere, ut similes reddantur quoique figurae : Nunc age, quam tenui natura constet imago, Percipe: et imprimis quoniam primordia tantum Surit infra nostros sensus, tantoque minora, Quam quae primum oculi coeptant non posse tueri. A Nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum Cunctarum qum sint subtilia, percipe paucis. Primum animalia sunt iam partim tantula, eorum Tertia pars nulla ut possit ratione videri.
Eorum intestinum quodvis quale esse putandum est tQuidZ cordis globus aut oculi' quid' membra' quidZ artus Quantula sunt ' quid ' praeterea primordia quaeque,
Unde anima, atque animi constet natura necessim est.
Nonne vides, quam sint subtilia, quamque minutat
Praeterea, quaecunque sto de corpore odorem Exspirant acrem, panaces, absinthia tetra, Abrotonique graves, et tristia centaurea: Horum unumquodvis leviter si forte ciebis, Quamprimum noscas rerum simulacra vagare
Μulta modis multis, nulla vi, cassaque sensu. Quorum quantula pars sit imago, dicere nemo estv Qui possit. neque eam rationem reddere dictis. Sed ne forte putes ea demum sita Vagare, Quaecunque ab rebus rerum simulacra recedunt: Sunt etiam, quae sponte sua gignuntur, et ipsa Constituuntur in hoc coelo, qui dicitur aer: Quae multis formata modis sublime feruntur, Nec speciem mutare suam liquentia cessant: Et quoiusque modi formarum Vertere in ora. Ut nubeis facile interdum concrestere in alto Cernimus, et mundi speciem violare serenam. Aera mulcenteis motu: nam saepe gigantum Ora violare videntur, et umbram ducere later
116쪽
Interdum magni montes, avolsaque saxa Montibus anteire, et selem succedere praeter IInde alios trahere, atque inducere bellua nimbos. Nunc ea quis facili, et celeri ratione genantur. Perpetuoque fluant ab rebus, lapsaque cedant. Semper enim summum quidquid de rebus abundat. Quod jaculentur: et hoc alias cum pervenit in res, Transit, ut in primis vestem : sed in aspera saxa,
Aut in materiem ut ligni pervenit; ibi jam
Scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit. At eum, splendida quae constant, opposta fuerunt, Densaque, ut in primis speculum est: nihil accidit horum, Nam neque uti vestem possit transire, neque ante Scindi, quam meminit laevor praestare salutem. Quapropter fit, ut hinc nobis simulacra genantur, Et quamvis subito, quovis in tempore, quamque
Rem contra speculum ponas, apparet imago: Perpetuo fluere ut noscas e corpore summo Texturas rerum tenueis, tenueisque figuras.
Ergo multa brevi spatio simulacra genuntur, Ut merito celer his rebus dicatur origo. Et quasi multa brevi spatio summittere debet Lumina sel, ut perpetuo sint omnia plena: Sic li rebus item simili ratione necesse est Temporis in puncto rerum simulacra ferantur. Multa modis multis in cunctas undique parteis: Quandoquidem speculum queiscunque obvertimus oris, Res ibi respondent simili forma, atque colore. Praeterea, modo quom fuerit liquidissima coeli Tempestas, perquam subito fit turbida foede
Undique, uti tenebras omneis Acherunta rearis Liquisse, et magnas coeli complesse cavernas. Usque adeo tetra nimborum nocte coorta, Impendent atrae formidinis ora superne.
Quorum quantula pars sit imago, dicere nemo est Qui possit, neque eam rationem reddere dictis.
117쪽
Nunc age, quam celer1 motu simulactat serantur. Et mobilitas ollis tranantibus auras
Reddita sit, longo ut spatio breris hora reram In quemcunque locum diverso numine rendunt, Suavidicis potius, quis multis versibus edam rParvus ut est cyeni melior canor, ille gruum quisu Clamor, in aetheriis dispersus nubibus austri. Principio, persaepe leveis res, atque minutis Corporibus factas, celereis licet res videre In quo jam genere est solis lux, et vapor eius, Propterea quia sunt e primis facta minutis: Quae quasi truduntur, perque aeris intervallum Non dubitant transire, sequenti concita plaga. Suppedicatur enim confestim lumine lumen.
Et quasi proteib stimulatur fulgure fulgor.
Quapropter simulacra pari ratione necesse est
Immemorabile per spatium transcurrere possis Temporis in puncto: primum quod parvosa causa Est procul a tergo quae provehat, atque propellat:
Deinde, quod usque adeo textura praedita rara Mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res, Et quasi permanare pet aeris intervallum. Praeterea, si, quae penitus corpuscula rerum Ex alto in terras mittuntur, solis uti lux, Ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei Per totum coeli spatium diffundere sese:
Per e volare mare, ac terras, coelumque rigare
Quod supera est : ubi tam volucri haec levitate feruntur
Quid Z quae sunt igitur iam prima in fronte parata
Cum j ciuntur, ef emissum res nulla moratur. Nonne vides estius debere, et longius ire :Μultiplexque loci spatium transcurrere eodem Tempore, quo solis pervolgant Iumina coelum Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur. Quam celeri motu rerum simulacra serantur,
Quod simul ae primum sub divo splendor aquai .
118쪽
Sidera respondent in aqua radiantia mundi. Iamne vides igitur, puncto tempore imago Aetheris ex oris ad terrai um accidat oras ' Quare etiam atque etiam mitti haee fateare necesse est Corpora, quae feriant oculos, visumque lacessant: Perpetuoque fluunt certis ab rebus odores: Frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
Aequoris, exesor moerorum litora circum. Nec variae cessant voces volitare per auras:
Denique in os salsi venit humor saepe saporis,
Cum mare versamur propter: dilutaque contra Cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror. Usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter Fertur: et in cunctas dimittitur undique parteis. Nec mom. nec requies inter datur ulla fluendi: Perpetuo quoniam sentimus, et omnia semper Cernere, odorari licet, et sentire senorem .. Praeterea, quoniam manibus tractata figura In tenebris quaedam, cognoscitur em eadem, quae Cernitur in luce, et claro candore; necesse est Consimili causa tactum, Visumque moVeri.
. Nunc igitur, si quadratum tentamus, et id nos Commovet in tenebris; in luci quae poterit res Accidere ad speciem, quadrata nisi ejus imago 'Esse in imaginibus quapropter eausa videtur Cernendi, neque posse sine his res ulla videri.
Nune ea, quae dico, rerum simulacra feruntur
Undique, et in cunctas iaciuntur didita parteis ;Verum, nos oculis quia solis cernere quimus, Propterea fit, uti, speciem quo vertimus, Omnes V Res ibi eam contra feriant forma, atque colore. Et quantum quaeque a nobis res absit, imago Essicit ut videamus, et internoscere curat. Nam cum mittitur, extemplo protrudit, astque Aera, qui inter se cumque est, oculosque locatus;
119쪽
xo L I B. . IV. 249. Isque ita per nostras acies perlabitur omnis tra quasi perterget pupillas, atque ita transiit. Propterea fit, uti videamus quam procul absit
Res quaeque : et quanto plus aeris ante agitatur, i Et nostros Ocnius perterget longior aura, am procul esse magis res quacque remota videtur: Scilicet haec summe celeri ratione geruntur, Quale sit ut videamus: et una quam procul absit. Illud in hys rebus minime mirabile habendum est. Cur ea, quae feriant oculos simulacra, videri Singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur: Ventus enim quoque paullatim cum verberat, et cum Aere ferit frigus, non privam quamque solemus Particulam venti sentire, et frigoris eius; is Sed magis unversum : fierique perinde videmus Corpore tum plagas in nostro, tanquam aliquae res Verberet, atque sui det sensum corporis extra. Praeterea, lapidem digito cum tundimus, ipsum Tangimus extremum saxi, summumque colorem. Nec sentimus eum tactu, Vςrum magis ipsam Duritiem penitus saxi sentimus in alto. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago Percipe, nam certe penitus remmota videtur. Quod genus illa, foris quae vere transpiciuntur. Janua cum per se transpectum praebet apertum. Multa facitque foris ex aedibus ut videantur. Is quoque enim duplici, geminoque fit aere visus. Primus enim est, citra posteis qui cernitur aer. Inde fores ipsae dextra, laevaque sequuntur. Post extraria lux oculos perterget, et aer Alter, et illa, foris quae vere transpiciuntur.
Sie ubi se primum speculi projecit imago,
Dum venit ad nostras acies, protrudit, agitque Aera, qui inter se cunque est oculosque locatus: Et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus.
. Quam speculum :sed ubi speculum quoque sensimus ipsam,
120쪽
Continuo a nobis in id haec, quae fertur, imago
Pervenit, et nostros oculos rejecta revisit: Atque alium prae se propellens aera volvit. Et facit, ut prius hunc, quam se, videamus : eoque Distare a speculo tantum remmota videtur. o Quare etiam atque etiam minime mirarier est par Illis, quae reddunt speculorum ex aequore visum, Aeribus binis, quoniam res confit utroque. Nunc ea, quae nobis membrorum dextera pars est. In speculis fit ut in laeva videatur, eo quod Planitiem ad speculi veniens cum offendit imago, .. Non convertitur incolumis; sed recta retrorshmSic eliditur, ut siquis prius arida Flim si
Cretea persena, adlidat pilaeve, trabive: Atque ea continuo rectam si fronte figuram Servet, et elisam retro sese exprimat ipsa: . Fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, hic idem Nunc sit laevus, et e laevo sit mutua dexter. Fit quoque, de speculo in speculum ut tradatur imago:- Quinque etiam, sexve ut fieri simulacra suerint. Nam quaecunque retro parte interiore latebunt: Inde tamen, quamvis torte, penitusque remota, Omnia per flexos aditus educta licebit Pluribus haec speculis videantur in aedibus esse. 3Uslie adeo e speculo in speculum tralucet imago, Et cum laeva data est, fit rursum dextera fiat: Inde retrorsum reddit se, et convertit eodem. Quinetiam, quaecunque latuscula sunt speculorum Adsimili lateris flexura praedita nostri: Dextera ea propter nobis simulacra remittunt. Aut quia de speculo in speculum transfertur imago. Inde ad nos elisa bis advolat; aut etiam quod Lircumagitur, cum venit imago, propterea quod Flexa figura docet speculi convertier ad nos.
Indugredi porro pariter simulacra, pedemqueu Ponere nobiscum credas, gestiamque imitari: