장음표시 사용
151쪽
Sed tamen effatae: dictis dabit ipsa fidem rex
Forsitan, et graviter terrarum motibus orbis Omnia conquastari in parvo tempore cernes:
Quod procul a nobis flectat fortuna gubernans: Et ratio potius, quam res persuadeat ipsa, Succidere horrisono posse omnia victa fragore. Qua prius aggrediar quam de re fundere fata sanctius, et multo certa ratione magis quam Pythia, quae tripode e Phoebi, lauroque profatur: Multa tibi expediam doctis latia dicus:
Relligione refraenatus ne forte reariS, Terras, et solem, coelum, mare, sidera, lunam. Corpore divino debere aeterna manere :Proptereaque putes ritu par esse gigantum, Pendere eos poenas immani pro scelere omneis, Qui ratione sua disturbent moenia mundi. Praeclarumque velint coeli restinguere solem, Immortalia mortali sermone notant P. Quae procul usqueadeo divino ab numine distent, Inque deum numero sic sunt indigna videri, Notitiam potius praebere ut posse putentur, Quid sit vitali motu, sensuque remotum. Quippe etenim non est cum quovis corpore ut esse Posse animi natura putetur, consiliumque. Sicut in aethere non arbor, nec in aequore salse . Nubes esse queunt, neque pisces vivere in arvis; Nec cruor in lignis, nec saxis succus inesse: Certum, ac dispositum est, ubi quicquid crescat, et insite Sic animi natura nequit sine corpore oriri , Sola, neque a nervis, et sanguine longi ter esse. Hoc s posset enim, multo prius ipsa animi vis In capite. aut humeris, aut imis calcibus esse Posset, et innasci quavis in parte soleret: Tandem in eodem homine, atque in eodem vase maneret. Quod quoniam nostro quoque eonstat corpore certum. Dispositumque videtur, ubi esse, et crescere possit
152쪽
seorsum anima, atque animus: tanto magis Infitiandum, iTotum posse extra corpus, formamque animalem . Putribus in glebis terrarum, aut selis in igni, Aut in aqua durare, aut altis aetheris oris. Haud igitur constant divino praedita sensu, Quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata. Illud item non est ut possis credere, sedes Esse desim sanctas in mundi partibus ullis. Tenuis enim natura dehim, longeque remota Sensibus a nostris, animi vin mente videtur. Quae quoniam manuum tactum suffugit, et letium. Tactile nil nobis quod sit, contingere debet. Tangere enim non quit, quod tangi non licet ipsum. Quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse Dissimiles debent, tenues de eo Ore eorum. Quae tibi posterius largo sermone probabo. Dicere porro, hominum causa Voluisse parare Praeclaram mundi naturam, proptereaque Id laudabile opus diu in laudare decere, Aeternumque putare, atque immortale. futurum, Nec fas esse, desim quod sit ratione vetusta Gentibus humanis fundatum perpetuo aeVΟ, Sollicitare suis ullum de sedibus unquam, Nec verbis vexare, et ab imo evertere summam: Caetera de genere hoc adfingere, et addere, Memmi. Despere est; quid enim immortalibus, atque beatis Gratia nostra queat largirier emolumenti, Ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur 'Quidve novi potuit tanto post ante quietos Inlicere, ut cuperent vitam mutare priorem Nam gaudere novis rebus debere videtur, Cui veteres obsunt; sed, cui nil accidit aegri Tempore in anteacto, cum pulchre degeret amum Quid potuit novitatis amorem accendere tali ρΑn, credo, in tenebris Vita, ac moerore jacebat. Donec diluxit rerum genitalis origo
153쪽
Quidve mali fuerat nobis non esse creatiς
Natus enim debet, quicunque est, velle manere In vita, donec Tetinebit blanda voluptas. Qui nunquam vero vitae gustavit amorem,
Nec fuit in numero, quid obest non esse creatum Exemplum porro gignundis rebus, et ipsa Notities hominum, divis unde insita primum Quid vellent facere ut scirent, animoque viderent Quove modo est unquam vis cognita principiorum. Quidnam inter sese permutato ordine possent, Si non ipsa dedit specimen natura creandi Namque ita multa modis multis primordia rerum Ex infinito jam tempore percita plagis.
Ponderibusque suis consuerunt concita seni, omnimodisque coire, atque omnia pertentare, Quaecunque inter se possint congressa creare.
Ut non sit mirum si in taleis disposituras
Deciderunt quoque, et in taleis venεre meatus, Qualibus haec rerum genitur nunc summa novando
Quod si jam rerum ignorem primordia quae sint,
Hoc tamen ex ipsis coeli rationibus ausua Confirmare, aliisque ex rebus reddere multis. Nequaquam nobis divinitus esse paratam Naturam rerum, tanta stat praedita culpa. Principio, quantum mesi tegit impetus ingens, Inde avidam partem monteis, sylvaeque ferarum PossedEre, tenent rupes, Vastaeque paludes, Et mare, quod late terrarum distinet oras.
Inde duas porro prope parteis fervidus ardori Assiduusque geli casus mortalibus aufert. Quod superest arvi, tamen id natura sua vi Sentibus obducat, ni vis humana resistat. Vitiat causa valido consueta bidenti
Ingemere, et terram pressis proscindere aratris. Si non foecundas Vertentes vomere glebas,
Terraique solum subigentes cimus ad ortus:
154쪽
sponte sua nequeant Iiquidas existere in auras, Et tamen interdum magno quaesita labore. Cum iam per terras frondent, atque omnia uotant IAut nimiis torret fervoribus aetherius sol, Aut subiti perimunt imbres, gelidaeque pruinste,
Flabraque ventorum violento turbine Vexant. Praeterea genus horriferum natura ferarum, Humanae genti infestum, terraque marique, Cur alit, atque auget eur anni tempora morbos
Apportant i quare mors immatura vagatur ΤTum porro puer. ut saevis proje s ab undis NaVita, nudus humi iacet, infans, indigus omni Vitali auxilio, cum primis in luminis oraSNixibus ex alvo matris natura profudit; Vagituquq locum lugubri complet, ut aequum est,
Cui tantum in vita res et transire malorum. At variae crescuntpecudes, armenta, feraeque:
Nec crepitacula eis opus sunt, nec cuiquam adhibenda est Almae nutricis blanda atque infracta loquelae Nec Varias quaerunt vesteis pro tempore coeli. Denique non armἱs opus est, non moenibus altis, Queis sua tutentur, quando omnibus omnia large Tellus ipsa parit, naturaque daedala rerum. Principio, quoniam terrai corpus, et humor, Rurarumque leves animae, calidique vapores, E quibus haec rerum consistere summa videtur, Omnia nativo ac mortali corpore constant: Debet tota eadem mundi natura putari. Quippe etenim quorum parteis, et membra videmus Corpore nativo et mortalibus esse figuris; Haec eadem ferme mortalia cernimus esse. Et nativa simul. quapropter maxima mundi Ctim Videam membra, ae parteis consumta regigni;
Scire licet. coeli quoque idem terraeque fuisse Principale aliquod tempus, clademque futuram. Illud in his rebus ne me arri isse rearis.
155쪽
Memmi, quod terram, atque ignem mortalia sampsi Esse: neque humorem dubitavi, aurasque perire et Atque eadem gigni, rursusque augescere dixi: Principio, pars terrai nonnulla perusta Solibus assiduis, multa pulsata pedum ViPulveris exhalat nebulam, nubeisque volanteis. Quas validi toto dispergunt aere Venti: Pars etiam glebarum ad diluviem revocatur Imbribus, et ripas radentia mimina rodunt. Praeterea, pro parte sua quodcunque alid auget, Roditur : et quoniam dubio procul esse videtur
Omniparens, eadem rerum commune sepulcrum et Ergo terra tibi limatur, et aucta recrescit. Quod superest, humore novo mare, flumina, sonteis Semper abundare, et latices manare perenneis,
Nil opus est verbis, magnus decursus aquarum Undique declarat: sed primum quicquid aquai Tollitur, in summaque fit, ut nihil humor abundet, Partim quod validi verrentes aequora venti Deminuunt, radiisque retexens aetherius soli Partim quod subter per terras diditur omneis.
Percolatur enim virus, retroque remanat Materies humoris, et ad caput amnibus omnis
Convenit; inde super terras fluit agmine dulci, Qua via secta semel liquido pede detulit undas.
Aera nunc igitur dicam, qui corpore toto Innumerabiliter privas mutatur in horas. Semper enim quodcunque fluit.de rebus, id omne Aeris in magnum fertur mare: qui nisi contra Corpora retribuat rebus, recreetque fluenteis, omnia jam reseluta forent, et in aera versa. Haud igitur cessat gigni de rebus, et in res Recidere assidue, quoniam fluere omnia constat.
Largus item liquidi fons Iuminis, aetherius sol .
Inrigat assidue coclum candore recenti. Suppeditatque novo confessim lumine lumen.
156쪽
L I p. V. 28s. Nam primum quicquid fulgoris disperit est,
Quocunque accidit: id licet hinc cognoscere possis. Quod simul ac primi im nubes succedere Ii Coepere, et radios inter quasi rumpere lucis, Extemplo inferior pars horum disperit omnis; Terraque inumbratur, qua nimbi cunque seruntur, Ut noscas splendore noVo res semper egere, Et primum jactum fulgo i is quemque perire; Nec ratione alia res posse in sole videri, Perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum. Quin etiam nostruma tibi, terrestria quae fiant. Lumina, pendentes lyclini, claraeque coruscis, Fulguribus, pingues multa caligine taedae, Consimili properant ratione, ardore ministro, Suppeditare novum lumen, tremere ignibus instant; Instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit: Usqueadeo properanter ab omnibus ignibus eius Exitium celeri toleratur origine flammae. Sic igitur, solem, lunam, stellasque putandum Ex alio, atque alio lucem iactare subortu, Et primum quicquid flammai perdere semper: Inviolabilia haec ne credas forte vigere. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo
Non altas turreis ruere, et putrescere sex a
Non delubra deum, simulacraque sesa fatisci Nec sanetium numen fati protollere fineis
Posse Θ neque adversiis naturae foedera nitiZDenique non monumenta virum dilapsa videmus Cedere proporro, subitoque senescere casu 'Non ruere avolses silices a montibus altis. Nec validas aevi vireis perferre, patique Finitit neque enim caderent avolsa repente, 'Ex infinito quae tempore pertolerassent . Omnia tormenta aetatis privata fragore.
Den que iam tuere hoc circum, supraque, quod onmem continet amplexu teri pin, quod procreat ex se
157쪽
Dmnia quod quidam memorant) recipitque peremtar
Totum nativum mortali corpore constat.
Nam quodcunque alias ex se res auget, alitque, Deminui debet, recreari cum recipit res. Praeterea, si nulla fuit genitalis origo Terrai et coeli, semperque aetern fuere: Cur supera bellum Thebanum, et funera Troiae, Non alias alii quoque res cecinere poetae Quo tot facta virum toties cecidere t nec usqu- Aeternis famae monumentis insita florent Veriim ut opinor habet novitatem summa, recensque Natura est mulidi, neque pridem exordia cepit.
Quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur. Nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt Multa: modo organici melicos peperere sonores. Denique natura haec rerum, ratioque reperta est
Nuper, et hanc primus cum primis ipse repextus Nunc ego sum, in patrias qui possim vertere Voces. Quod si forte fuisse antehac eadem omnia credib: Sed periisse hominum torrenti saecla vapore.
Aut cecidisse urbeis magno vexamine mundi, Aut ex imbribus assiduis exisse rapaceis Per terras amneis, atque oppida cooperuisse: Tanto quippe magis vimas fateare necesse est, Exitium quoque terrai, coelique futurum. Nam cum res tantis morbis tantisque periclis Tentarentur, ibi si tristior incubuisset Causa; darent lath cladem, magnasque ruinas: Nec ratione alia mortales esse videmur Inter nos, nisi quod morbis aegrescimus isdem, Atque illi, quos a vita natura removit.
Praeterea, quaecunque manent ae ema, necesse est,
Aut quia sunt lido cum corpore, respuere imas, Nec penetrare pati sibi quicquam, quod queat arctas
Dictetare intus parteis, ut materiaICorpora sunt, quorum naturam ostendimus ante:
158쪽
Aut Ideo durare Mistem posse per omnem. Plagarum quia sunt expertia, sicut inane est, Quod manet intactum, neque ab ictu fungitur hilum: Aut etiam, quia fiussa loci sit copia circum,
Quo quasi res possunt discedere, dissolvique.
Si eut summarum summa est aeterna, neque extra
Quis locus est, quo dissiliant: neque corpora sunt, quae Possint incidere. et valida ditatuere plaga. At neque uti docui solido cum corpore mundi
Natura est, quoniam admistiam est in rebus inviter Nec tamen est ut inane: neque autem corpora desunt. Ex infinito quae possint forte coorta Proruere hanc rerum violento turbine summam.
Aut aliam quamvis cladem importare pericli. Nec porro natura loci, spatiumque profundi Deficit, exspergi quo possint moenia mundi, Aut alia quavis possint vi pulsa perire. Haud igitur lethi praeclusa est ianua coelo.
Nec soli, terraeque, nec altis aequoris undis: Sed patet immani, et vasto respectat hiatu. Quare etiam nativa necessum est confiteare Haec eadem: neque enim, mortali corpore quae sunt, Ex infinito jam tempore adhuc potuissent Immensi validas aevi contemnere vireis. Denique tantopere inter se cum maxima mundi Pugnent membra, pio nequaquam concita bello; Nonne vides aliquam longi certaminis ollis Posse dari finem Z vel ctam sel, et vapor omnis Omnibus epotis humoribus exsuperarint, Quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur: Tantum suppeditant amnes, ultroque minantur omnia diluviare ex alto gurgite ponti; quicquam : quoniam verrentes aequora venti Deminuunt, radiisque retexens aetherius sel; Et siccare prius confidunt omnia posse,
quam liquor incoepti possit contingere finem.
159쪽
Tantum spirantes aequo certamine bellum Magnis de rebus inter se cernere certant:
Cum semel in terra fuerit superantior ignis, Et semel ut fama est humor regnarit in arvis.
Ignis enim superavit, et ambens multa perussit, Avia cum Phaethonta rapax vix solis equorum Aethere raptavit toto, terrasque per Omneis. At pater omnipotens ira tum percitus acri
Magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu Deturbavit equis in terram ; solque cadenti obvius aeternam succepit lampada mundi; Disjectosque redegit equos, junxitque trementeis:
Inde suum per iter recreavit cuncta gubernans. Scilicet, ut veteres Graiiim cecinere poetae:
Quod procul a vera est animi ratione repulsum. Ignis enim superare potest, ubi materiai Ex infinito sunt corpora plura coorta;
Inde cadunt vires aliqua ratione revictae, Aut pereunt res exustae torrentibus auris :Humor item quondam coepit superare coortuS, Ut fama est hominum, multas quando obruit urbeis Inde ubi vis aliqua ratione aversia recessit, Ex infinito fuerat quaecunque coorta, Constiterunt imbres, et flumina vim minuerunt.
Sed quibus ille modis coniectus materiai
Fundarit coelum ac terram, pontique profunda, Solisque et lunae cursus, ex ordine ponam. Nam certe neque consilio primordia rerum
ordine se quaeque, atque sagaci mente Iocarunt; Nec quos quaeque darent motus pepigere profecto; Sed quia multa modis multis primordia rerum Ex infinito jam tempore percita plagis,
Ponderibusque suis consuerunt concita ferri, omnimodisique coire, atque omnia pertentare, Quaecunque inter se possent congressa creare ;Propterea sit, uti magnum volgata per aevum
160쪽
omnigenos coetus, et motus experiundo. Tandem ea conveniant, quae ut convenere repente Magnarum rerum fiant exordia saepe, Terrat, maris, et coeli, generisque animantum.
Hic neque tum solis rota cerni lumine largo Altivolans poterat, neque magni sidera mundi,
Nec mare, nec coelum, nec denique terra, neque aer,
Nec similis nostris rebus res ulla videri: Sed nova tempestas quaedam, molesque coorta.
Diffugere inde loci partes coepere, paresque Cum paribus iungi res, et discludere mundum, Membraque dividere, et magnas disponere parteis omnigenis e principiis, discordia quorum
Intervalla, vias, conneXus, pondera, plagas,
A Concursus, motus turbabat, proelia miscens. Propter dissimile is formas variasque figuras;
Quod non omnia sic poterant coniuncta manere. Nec motus inter sese dare convenienteis: Hoe est 1 terris altum secernere coelum. Et seorsum mare uti secreto humore pateret.
Seorsus item puri, secretique aetheris ignes. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque. Propterea quod erant gravia, et perplexa coibant. In medioque imas capiebant omnia sedes rQuae quanto magis inter se perplexa coibant, Tam magis expressere ea, quae mare, sdera, solem, Lunamque essicerent, et magni moenia mundi. Omnia enim magis haec e laevibus atque rotundis Seminibus, multoque minoribus sunt elementis. Quam tellus: ideo per rara foramina terrae Partibus erumpens primus se sustulit aether Signifer, et multos secum laevis abstulit igneis: Non alia longe ratione, ac saepe videmus. Aurea mim primum gemmanteis rore per herbas Matutina rubent radiati lumina solis, Exhalantque lacus nebulam, fluviique perennes: