Titi Lucretii Cari de rerum natura libri sex. Ex editione Thomae Creech

발행: 1749년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Nam quod flavidum est, e laevibus atque rotundis Est, at laevibus, atque rotundis mista doloris Corpora; nec tamen haec retineri hamata necesse est et Scilicet esse globosa, tamen cum squalida constent, Provolvi simul ut possint, et laedere sensus. Et quo mista putes magis aspera laevibus esse Principiis, unde est Neptuni corpus acerbum e Est ratio secernundi, seorsumque videndi. δΙΙumor dulcit ubi per terras crebrios idem Percolatur, ut in foveam fluat, ac mansuescat. Linquit enim supra tetri primordia viri Aspera, quo magis in terris haerescere possunt. Quod quoniam docui, pergam connectere rem, quae Εκ hoc apta fidem ducit: primordia rerum

Finita variare figurarum ratione.

Quod si non ita sit, ruriium jam semina quaedam

Esse infinito debebunt corporis auctu. Namque in eadem una cujuscujus brevitate Corporis, inter se multum v riare figurae Non possunt: fac enim minimis e p rtibus esse Corpora prima tribus, vel paullo pluribus auge;

Nempe ubi eas parteis unius corporis omneis, Summa atque ima locans, transmutans deκtera laevis, omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo Formai speciem totius corporis ejus rQuod superest, si forte voles variare figuras. Addendum parteis alias erit: inde sequetur Adsimili ratione alias, ut postialet Oro, Si tu sorte voles etiam Vari re figur

Ergo formai novit tem corporis augmen Subsequitur: quare non est ut credere possis,

Esse infinitis distantia semina formis, Ne quaedam cogas immani maximitate AE Esse, supra quod iam docui, non posse probari. Iam tibi Barbaricae vestes, Μeliboeaque fulgens Purpura Thessalico concharum tincta colore, et

62쪽

L I B. II. ' SO I. Aurea pavonum ridenti imbuta lepore

Saecla novo rerum superata colore iacerent: Et contemptus odor myrrhae, mellisque sapores, Et cycnea mele, Phoebaeaque daedala chordis Carmina consimili ratione oppressa silerent. Namque aliis aliud praestantius exoreretur. Cedere item retro possent in deteriores omnia sic parteis, ut diximus in meliores: Namque aliis aliud retro quoque tetrius esset Naribus, auribus, atque oculis, orisque sapori. Quae quoniam non sunt in rebus reddita, certa et Finis utrinque tenet summam : fateare necesse est

Μateriam quoque finitis differre figuris. Denique, ab ignibus ad gelidas, hiemisque pruinas

Finitum est, retroque pari ratione remensam est. Finit enim calor, ac frigus, mediique teporeSInter utrumque jacent, explentes ordine summam. Ergo finita distant ratione creata, Ancipiti quoniam mucrone utrinque notantiu .

Hinc flammis, illinc rigidis insessa pruinis.

Quod quoniam docui, pergam connectere rem, quae Ex hoc apta fidem ducit: primordia rerum.

Inter se smili quae stat perfecta figura,

Infinita cluere: etenim distantia eum sit Formarum finita, necesse est, quae similes sint. Esse infinitas: aut summam materiai Finitam eonstare: id quod non esse probavi. Quod quoniam docui, nunc suaviloquis, age, paucis Versibus ostendam, corpuscula materiai Εκ infinito summam rerum usque tenere, Indique protelo plagarum continuato Nam quod rara vides magis esse animalia quaedam, ecundamque mimis naturam cernis in illis; At regione, locoque alio. terrisque remotis Μulta licet genere esse in eo, numerumque repleri.

Sicuti quadrupedum cum primis esse videmus T.

63쪽

In genere anguimanos elephantos, India quorum Millibus e multis vallo munitur eburno, Ut penitus nequeat penetrari; tanta ferarum Vis est, quarum nos perpauca exempla videmus. Sed tamen id quoque uti concedam, quam libet, esto Unica res quaedam nativo corpore sela, ' Cui similis toto terrarum non sit in orbe: Infinita tamen nisi erit vis materiai,

Unde ea progigni possit concepta; creari Non poterit: neque, quod superest, procrescere, alique. Quippe etenim sumant oculi. finita per omne Corpora iactari unius genitalia reth; Unde, ubi, qua Vi, et quo pacto congressa coibunt Μateriae tanto in pelago, turbaque alienat Non ut opinor habent rationem conciliandi: Sed quasi naufragiis magnis multisque coortis,

Disiectare solet magnum mare transtra, guberna, Antennas, proram, malos, tonsasque natanteis, Per terrarum omneis oras fluitantia aplustra; Ut videantur, et indicium mortalibus edant,

Infidi maris insidias, vireisque, dolumque

Ut vitare velint, neve ullo tempore credant,

Subdola cum ridet placidi pellacia ponti: Sie tibi si finita semel primordia quaedam

Constitues, aevum debebunt sparsa per omne Disiectare aestus diversi materiai: Nunquam in concilium ut possint compulsa coire: Nec remorari in concilio, nec crescere adaucta. Quorum utrumque palam fieri manifesta docet res, Et res progigni, et genitas procrescere posse: Esse igitur genere in quovis primordia rerum Infinita palam est, unde omnia suppeditantur. Nec saperare queunt motus utique exitiales Perpetuo, neque in aeternum sepelire salutem; Nec porro rerum genitales auctificique Motus perpetuo possunt servare creata.

64쪽

Sic aequo geritur certamine principiorum Ex infinito contractum tempore bellum: Nunc hic, nunc illic superant vitalia rerum, Et si perantur item ; miscetur funere vagor, Quem pueri tollunt visentes luminis oraς:Nec nox ulla diem, neque noctem aurora secuta est, Quae non audierit mistos vagitibus aegris Ploratus, mortis comites, et funeris atri.

Illud in his obsignatum quoque rebus habere

Convenit, et memori mandatum mente tenere:

Nil esse, in promptu, quorum natura tenetur,. Quod genere ex uno consistat principiorum:

A Nec quicquam, quod non permisto semine constet; Et quam quicque magis multas vis possidet in se, . Atque potestates, ita pluria principiorum

In sese genera, ac varias docet esse figuras. Principio, tellus habet in se corpora prima, Unde mare immensum volventes flumina fontes Assidue renovent: habet, ignes unde oriantur. Nam multis succensa locis ardent sola terrae;

Eximiis vero furit ignibus impetus Aetnae. Tum porro nitidas fruges, arbustaque laeta Gentibus humanis habet unde extollere possit. Unde etiam fluidas frondeis, et pabula laeta . Montivago generi possit praebere ferarum, Quare magna Delim mater, materque ferarum ;Et nostri genetrix haee dicta est corporis una. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae Sublimem in curru biiugos agitare leones: 'Aeris in spatio magnam pendere docentes 'Tellurem; neque posse in terra sistere terram. Adjunxere feras, quia quamvis effera proles officiis debet molliri victa parentum. v Μuralique caput summum cinxere corona: Eximiis munita locis quod sustinet urbeis:

Quo nunc insigni per magnas praedita terras

65쪽

Horrifice fertur divinae matris imago. Hanc variae gentes antiquo more sacrorum Idaeam vocitant matrem, Phrygiasque catervas Dant comites, quia primum ex illis finibus edunt Per terrarum orbem fruges coepisse creari.

Gallos attribuunt, quia numen qui violarint Matris, et ingrati genitoribus inventi sint. Significare volunt indignos esse putandos, Vivam progeniem qui in oras luminis edant Tympana tenta tonant palmis, et cymbala circum

Concava, rauei noque minantur cornua cantu,

Et Phrygio stimulat numero cava tibia menteis, Telaque praeportant violenti signa furoris. . . Ingratos animos, atque impia pectora volgi Conterrere metu quae possint numine Divae. Ergo cum primum magnas invecta per urbeia Munificat tacita mortaleis muta salute: Aere atque argento sternunt iter omne viarum Largifica stipe ditantes, ninguntque rosariun

Floribus, umbrantes matrem, comitumque catereas.

Η1c armata manus Curetas nomine GradQuos memorant Phrygios inter se forte catenas Ludunt, in numerumque exsultant sanguine laeti; et Terrificas capitum quatientes numine cristas. Dictaeos referunt Curetas: qui Iovis illum vagitum in Creta quondam occultasse seruntur. Cum pueri circum puerum pernici chorea

Armati in numerum pulsarent aeribus aera, Ne Saturnus eum malis mandaret adeptus,

Aeternumque daret matri stab pectore volnus;

Propterea magnam armati matrem comitantur:

Aut quia significant Divam praedicere, ut armis, Ac virtute velint patriam defendere terram :Praesidioque parent, decorique parentibus esse. Quae bene, et eκimie, quamvis disposta ferantur. Longe sunt tymen a vera ratione repulsa.

66쪽

L I B. II. 64ς. is Iomnis enim per se Diviis natura necesse est

Immortali aevo shmma cum pace fruatur, Semota a nostris rebus, sejunctaque longe. Nam privata dolore omni, privata periclis,

Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,

Nec bene promeritis capitur. nec tangitur ira. Terra quidem Vero caret omni tempore sensu:

Sed quia multarum potitur primordia rerum, Multa modis multis effert in lumina selis. Hle si quis mare Neptunum, Cereremque Voear Constituet fruges, et Bacchi nomine abuti 'Mavolt, quam laticis proprium proferre vocamen: Concedamus ut hic terrarum dictitet orbem Esse Deum matrem, dum re non sit tamen apse. H Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo Lanigerae pecudes et equorum duellica proles, Buceriaeque greges sub eodem tegmine coeli. unoque sitim sedantes flumine aqua l. Dissimili vivunt specie. retinentque parentum Naturam, et mores generatim quaeque imitantur et Tanta est in quovis genere herbae materiai Dissimilis ratio : tanta est in flumine quoque.

Iam vero quamvis animantem ex omnibus unam Ossa, cruor, venae, calor, humor, Viscera, ne i

Constituunt, quae simi porro distantia longe Dissimili perfecta figura principiorum.

Tum porro quaerimque igni flammata cremantur; Si nil praeterea, tamen ex se ea corpora tradunt.

Unde ignem jacere, et lumen siimmittere possint: Scintillasque agere, ac late differre favillam.

Caetera consimili mentis ratione peragrans. Invenies intus multarum semina rerum Corpore celare, et varias cohibere figuras. Denique multa vides, quibus et odor et sapor una

Reddita fiant, cum adoles; imprimis pleraque dona, . Relligione animum turpi cum tangere Parto. D a

67쪽

x: L I B. II. 63 I. A Haec igitur variis debent constare figuris:

Nidor enim penetrat, qua succus non it in artus e Succus item seorsum, et seorsum sapor insinuatur Sensibus, ut noscas privis differre figuris. Dissimiles igitur formae glomeramen in unum Conveniunt: et res permisto semine constant. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis Multa elementa vides multis communia verbis ;Cum tamen inter se versus, ac verba necesse est Confiteare alia ex aliis constare elementis :Non quod mulla parum communis littera currat, Aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem: Sed quia non volgo paria omnibus omnia constant. Sic aliis in rebus item communia multa, Multarum rerum cum sint primordia, longe Dissimili tamen inter se consistere summa Possint: ut merito ex aliis constare ferantur Humanum genus, ac fruges, arbustaque laeta. Nec tamen omnimodis connecti posse putandum est Omnia: nam volgo fieri portenta videres, Semiferas hominum species existere; et altos Interdum ramos egigni corpore Vivo:

Multaque connecti terrestria membra mar nis. Tum fammam tetro spiranteis ore chimaeras Pascere naturam per terras omniparentei S.

Quorum nil fieri manifestum est: omnia quando Seminibus certis certa genetrice creata Conservare genus crescentia posse videmus. Scilicet id certa fieri ratione necesse est; Nam siua cuique cibis ex omnibus intus in artus Corpora discedunt: connexaque convenienteis Efficiunt motus: at contra aliena Videmus Rejicere in terras naturam: multaque caecis

Corporibus fugiunt e corpore percita plagis, uae neque connecti cuiquam potuere, neque intra V Vitaleis motus consentire, atque animari.

68쪽

. L I B. II. TI . sed ne sorte putes animalia sela teneri

Legibus his: eadem ratio res terminat omneis. Nam veluti tota natura dissimiles sunt Inter se genitae res quaeque, ita quamque necesse est

Dissimili constare figura principiorum; Non quod multa parum simili sint praedita forma:

Sed quia non volgo paria omnibus omnia constent. Semina cum porro distent, differre necesse est Intervalla, vias, conneXus, pondera, plagas, Concursus, motus : quae non animalia solum Corpora seiungunt, sed terras, ac mare totum

Secernunt, coelumque a terris omne retentant.

Nunc age dicta meo dulci quaesita labore Percipe : ne forte haec albis ex alba rearis Principiis esse, ante oculos quae candida cernis et Aut ea, quae nigrant, nigro de semine nata: Neve alium quemvis quae sunt induta colorem, Propterea gerere hunc credas, quod materiai Corpora consimili sint ejus tincta colore. Nullus enim color est omnino materiai Corporibus, neque par rebus, neque denique dispar. In quae corpora si nullus tibi forte videtur Posse animi iniectus fieri, procul avius erraS: Nam cum caecigeni, solis qui lumina nunquam Aspexere, tamen cognoscant corpora tactu, Ex ineunte aevo nulla contineta colore: Scire licet menti quoque nostrae corpora posse Verti in notitiam nullo circumlita fuco. Denique nos ipsi caecis quaecunque tenebris Tangimus, haud ullo sentimus tincta colore. Q rod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo. Omnis enim color omnino mutatur in omneis rQuod facere haud ullo debent primordia pacto, Immutabile enim quiddam superare necesse est; Ne res ad nihilum redigantur funditus omneS. Nam quodcunque suis mutatum finibus exit,

69쪽

Proinde colore cave contingaS semina rerum:

Ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes. Praeterea, si nulla coloris principiis est Reddita natura, at variis sunt praedita formis; E quibus omnigenos gignunt variantque colores. Praeterea magni quod refert semina quaeque Cum quibus, et quali positura contineantur Et quos inter se dent motus, accipiantque: Perfacile extemplo rationem reddere possis, Cur ea, quae nigro fuerint paullo ante colore. I, i moreo fieri possint candore repente:

Ut mare, clim magni commorunt aequora venti. Vertitur in canos candenti marmore fluctus.

Dicere enim possis nigrum, quod saepe videmus. Materies ubi permista est illius, et ordo Principiis mutatus, et addita, demptaque quaedam, Continuo id fieri ut candens videatur, et album et Quod si caeruleis constarent aequora ponti Seminibus, nullo possint albescere pacto. Nam quocunque modo perturbes, caerula quae sint Nunquam in marmoreum possunt migrare colorem. Sin alio, atque alio sunt semina tincta colore, Quae maris essiciunt unum purumque nitorem et Ut saepe ex aliis formis, variisque figuris Essicitur quiddam quadratum, unaeque figurae: Conveniebat, uti in quadrato cernimus esse Dissimileis formas; ita cernere in aequore ponti Aut alio in quovis uno puroque nitore, Dissi mileis longε inter se, variosque eolores. Praeterea, nihil ossiciunt, obstantque figulae Dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra rAt varii rerum impediunt, prohibentque coloreS. Quo minus esse, uno possit res tota nitore. Tum porro, quae ducit et inlicit, ut tribuamus Principiis rerum nonnunquam, causa, colores.

70쪽

Oecidit, ex albis quoniam non alba creantur rNec quae nigra cluent. de nigris: sed variis de . Quippe etenim multo proclivius exorientur Candida, de nullo, quam de nigrante colore; Aut alio quovis qui contra pugnet, et obstet.

Praeterea, quoniam nequeunt sine luce colores Esse, neque in lucem existunt primordia rerum: Scire licet quam sint nullo velata colore. . Qualis enim caecis poterit color esse tenebris.

Lumine qui mutatur in ipse, propterea quod Recta aut obliqua percussus luce refulget 8 Pluma columbarum quo pacto in sole videtur:

Quae sita cervices circum, collumque coronat:

Namque alias fit uti rubro sit clara pyropo: Interdum quodam sensu fit, uti videatur

Inter caeruleum virideis miseere smaragdos. Caudaque pavonis, larga cum luce repleta est, Consimili mutat ratione obversii colores.

Qui, quoniam quodam gignuntur luminis ima. Scitieet id sine eo fieri non posse putandum est. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se

Pupula, cam sentire colorem dicitur album, Atque aliud porro, nigrum cum, et caetera, sentit Nec refert ea, quae tangis, quo forte colore Praedita sint, verum quali magis apta figura: Scire licet, nil principiis opus esse colores: Sed variis formis varianteis edere tamas.

Praeterea, quoniam non certis certa figuris

Est natura coloris, et omnia principiorum V Formamenta queunt in quovis esse nitorer 'Cur ea, quae constant ex illis, non pariter simi omnigenis perfusa coloribus in genere omni Conveniebat enim corvos quoque saepe volanteis Ex albis album pennis iactare colarem, Et nigros fieri nigro de semine cycnos, Aut alio quovis uno, varioque colore.

SEARCH

MENU NAVIGATION