Desiderii Erasmi Roterodami Ratio seu methodus compendio perueniendi ad veram theologiam eiusdemque adhortatio ... christianae philosophiae studium. Recensuit eam et disertationem De scriptoribus methodorum theologiam tractandi ..

발행: 1724년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

raιio compendio perueniendi

regnare discordiam, intellige, aut abesse, aut certe Iaborare religionem,quam vero conveniarinter istos, ipsi videant. rursus non in vita sistum, verum etiam in sacris studiis vitanda contentio. lans autem om

nis dissidii, superbia est. dum sibi quisque pluri

mum tribuit, alteri minimum, dum nemo concedit alteri, hoc est, quod toties cum corinthiis de-1itigat apostolus. obsecro, inquit, vos fratres, pernome domini nostri IESU CHRISTI, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint inter vos schismata. sitis autem perfecti in eodem sensit , et eadem sen- Tentia, ceteraque, quae sequuntur. ac mox Capiterertio, quilim enim Di inter vos eteius et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambu-1atis rursus capite undecimo obiurgat illos, quod ne dominicam quidem caenam concorditer agerent, quae summae concordiae symbolum habebat. con- Mementibus, inquit, vobis in ecchesia, audio, dis sidia esse inter vos, et ex parte credo. ac Proximo capite corripit eos, quod ex ipsis etiam dotibus Ω-cti spiritus dissidiorum reperissent occasionem. Proinde mox exemplo corporis ac membrorum ad consensum reuocat, nihilque non trahit ad argumenta pacis: unum deum omnibus communem, Vnum CHRISTVM pro omnibus ex aequo mortuum , Naum spiritum, pro suo arbitratu cuique suas dotes impartientem, unum baptisma, per quod CHRISTI corpori inserimur omnes: Unum panem, de quo

edimus omnes: unum calicem, cuius omnes eX ae

quo sumus participes. sic enim 1oquitur capite decim , quoniam unus panis et unum c*pus multi sumus, omnes, qui uno pane et de uno calice parricipamus. item capite duodecimo, haec autem Omnia operatur unus atque idem spiritus , diuidens singulis, prout vult. sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis

112쪽

ad veram theologiam. IOI

poris quum sint multa, unum tamen corpus sunt; ita et CHRISTUS. etenim in uno spiritu omnes nos

in unum corpus baptietati sumus, sue iudaei, siue gentiles, siue serui, siue ii heri, et omnes in Uno spiritu vocati sumus. praeterea ad galatas scribens, adeo vult haec dissidiorum seminaria abolita Te per baptismum, ut quisquis CHRISΤo sit initiatus,

nouam ereaturam appellet. porro dissidiorum auctores etiam vitari ψbet, epistolae ad romanos capite decimo sexto, rogo autem vos fratres, Ut Observetis eos, qui dissensiones et offendicula, pra ter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et de- cIinate ab illis. moxque sontem huius mali commonstrans , addit, hriiuscemodi enim CHRIsΤΟ domino nostro non seruiunt, sed suo ventri. XXXXI. QDIMVs et nostra aetate tumulinmmon vulgarem inter christianos , quem comperi, non ab aliis excitatiam, quam quorum qnaestui videbatur offect Ira piarior CHRIsΤI doctrina. citius

Omnia subuersuros dixisses, quam futurum, ut ab intestinis semel gustatis temperarent. adeo mordicus tenoni lucrum, quod ex remissionibus impudenter praedicatis, qaod ex compositionibus, quod dispensationibuς, quod ex fumo pontificii nominis, qHem Uenditant, quod ex applicationibus meritorum, quod ex conscientiis male illaqueatis, quod ex falsa religionis opinione, quod ex errore muliercularum et indoctae plebeculae colligitur. multis ambitio fuit in consilio, Vt hanc excitarent tragoediam, qui tantum suae gloriae tribuunt, ut malint aboleri CHRIsTI doctrinam, quam ipsos Videri , quidquam nescisse. plerosque duplex habebat morbus , quaestus, et ambitio. PAULLVS itaque sentiens, quanta pestis sit dissensio, nihil prius, nihil

ardentius, nihil crebrius inculcat iteratque , quam concordiam, quam pacem, quam mutuam carita-

113쪽

, IO ratio compendio peruenienditem, non solum cum religionis consortibus, quam φιλαδελφίαν appellat; verum etiam cum iis, quia nostris mysteriis essent alieni. sic enim admonet thessalonicenses, epistolae prioris capite quinto, Videte, ne qHis malum pro malo reddat alicui, sed semer, quod bonum est, sectemini erga vos inuicem, et in omnes. plusquam concordiam habet

cum omnibus, qui de omnibus etiam benemereri studet. rursum ad romanos capite duodecimo, si fieri potest, quod in vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes, non vosmetipssis viciscentes carissimi, sed date locum irae : obiter indicans , non posse consistere concordiam inter seroesces, ubi mox iniuria reciprocatur iniuria. ubi nemo sit, qui quidquam usquam de suo iure concedat, nemo qui maleficium velit beneficio vincere. etenim si semel aperta sit haec fenestra nostrae iracundiae, ut liceat, intolerabilem iniuriam iure v1cisci; nemini commoto non iusta videbitur sua causia, suus cuique blandietur animus. proinde quo Iongius vos ab hac fossa arceat CHRISTUS , et huius Imitator PAVLLVS hortatur, ut iniuriam pensemus officio, benedicite, inquit, persequentibus UOS, benedicite, et nolite maledicere. ac mox, si esu rierit inimicus tuus, ciba illum ; et si sitierit, potum da illi. hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. noli vinci a malo, sed vince in bono malum. et ubi sunt interim illi, qui quum christianae religionis antistites velint haberi, benemerentem veneno letali tinctis linguarum spiculis confodiunt idque pertinaciter , idque ex composito , idque deuotis animis, idque pietatis praetextu, quae scelestissima nocendi ratio. quod docuit PAVLLVS, ipse praestitit. nam epistolae ad corinthios prioris capite quarto, maledicimur, inquit, et benedicimus: persecutionem patimur, et

114쪽

ad veram theologiam. Ios i

. sustinemus: b1asphemamur, et obsecramus e nimirum illum imitans, qui in ipsa cruce pro crucis auctoribus deprecatus est patrem. quanto vero stomacho corinthios obiurgat, quod ob rem pecuniariam in ius vocarent alius alium I ac non potius fraudem ac detrimentum admitterent rei, quam tranquillitatis et concordiae t at , quoniam iuxta Comicum, obsequium amicos, veritas odium parit; fit PAvLLUS omnia omnibus, quemdam, ut ita di-C- , polypum agens. gaudet cum gaudentibus, set cum flentihus , uritur cum offensis, infirmatur cum infirmis. est enim et pietatis obsequium, quod alioquousque sese accommodat alienae vel infirmitati, vel opinioni. g. XXXXII. Ex IOHANNIs epistola superuacu-Um arbitror adducere testimonia, quum ille nihil

aliud sonet, quam caritatem et concordiam. P

TRVΜ audiamus, professionis nostrae principem secundum CHRISTVΜ : is , epistolae prioris capite quarto, adhortans ad praecipua pietatis ossicia, sobrietatem, Vigilantiam, et precationes, omnibus his anteponit caritatem, brii, inquit,estote, et vigilate in precibus; sed in primis mutuam inter vos caritatem

habentes . eamque continuam, sue, Ut graecus sermo magis sonare videtur , vehementem, eamque quo nobis reddat commendatiorem, caritas, inquit,

operiet multitudium peccatorum. quam pulcre interim magistro suo respondens, a quo peculiariter audierat, tu me sequere, remittite, inquit ille, et remittetur vobis: et, dimissa sunt illi peccata multa, quoniam dilexit multum : et remitte no- his , sicut et nos remittimus. cur hodie, qui peccatorum sarcina degravantur, ad venias, ad conlapositiones, similiaque remedia vocantur potius , quam ad hoc, quod a CHRISTO, quod a primariis

115쪽

Io6 ratio compendio perueniendi

must cum his si quis exordia nascentis ecclesiae conferat, nihil aliud reperiet , quam auspicia caritatis. consident pariter omnes vrianimes eodem in loco: armantur linguis igneis: multitudinis credentium erat cor unUin, et anima una : conferuntur in commune facultates omnium. de ceremoniis nulla Vmquam mentio.

g. XXXXIII. IAM quemadmodum fidei et caritatis comes est animi fortitudo, veraque pietas; ita quum illae languent, aut absunt, feruet supersitio. et quemadmodum sincera pietas animi puritate nititur; ita stiperstitio ceremoniis sese venditat. illam spiritus vocabulo frequenter notat PAVLLVS , hanc carnis. nam id sensit, opinor, quum scri- heret galatis, sic stulti estis, ut, quum spiritu coepe-xitis , carne consummamini ab euangelica fide ca-xitateque exorsi , ad iudaisiniam relabimini. aliter quidem, sed idem admonet romanos capite, duod cimo, Vt neglectis iudaicis ritibus, ad pietatis studium in animo sitae sese conuertant, obsecro ita que vos fratres, per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam , deo placentem. rationale obsequium vestrum. id a se factum testatur, quum ad eosdem capite primo scribit ad hunc modum, cui seruio in spiritu meo,

rn euangelio filii eius. adhuc iudaissans colebat deum, sed statis ieiuniis, sed Aeomeniis, sed sabbatismis, sed lotionibus, sed ciborum delectu; nunc

oliud culturae genus amplexus , neque in monte, neque HIEROSOLYMIS adorat patrem, qui gaudet iis adoratoribus, a quibus adoratur in spiritu. rursus caplae septimo , ita, ut serviamus in nouitate spiritus , et non in vetustate litterae. quod alibi carnem dicit, heic litteram vocat. idem agit epistolae ad TIMOTI EVM prioris capite quarto. corpo-

Talis, inquiens, exercitatio ad modicum utilis est; pietas.

116쪽

ad veram theologiam. IoIPietas autem ad omnia valet. quid ait, ad modicum quod huic expedit, illi non expedit ; quod hic decorum est, alibi est indecorum; quod hodie

1audatur, mox Veniet in probrum. animi pietas omnium est communis, et nusquam non habet locum. ad haec, quis nescit , simulata sanctimonia nihil esse capitalius at ea nulla per na magis im- Ponit, quam ceremoniarum: plebes potissimum iis rebus ducitur, quas videt. vis audire, quanta pietatis pestis inuehatur falso pietatis praetextu s audiamus PAVLLVΜ ita vaticinantem , epistolae ad ΤΙΜΟΤΗEUΜ secundae capite tertio, hoc autem scito, quod in nouissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi ,' parentibus non Obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione , s nopace, criminatores , incontinentes, immites, sine henignitate, proditores, protervi, tumidi, voluptatum amarorm magis, quam dei, habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes. quid addit PAVLLVS hos imitare t nequaquam, sed hos deuita. ex his enim sunt, qui penetrant domos, et eaptruas ducunt mulierculas oneratas peceatis,quae ducuntur variis desideriis. Obsecro te, lector, an tibi non videtur, digito demonstrare quosdam ex istorum ordinibus , qui ipsis mundi visceribus

immixti, monachos se vocant, et regum IuxUmas . sectantes , mendicitatem praetexunt. atque Utinam tam essent pauci, ut horum inuidia leuiter grauaret bonos : nunc adeo multi sunt, ut boni, qui fiant, malorum turba pariter et tyrannide obruan

tura

g. XXXXΠII. AUDI, quid PAVLI F sentiat de 'festis diebus iudaeorum, quid de ciborum discrimine, quarum rerum gratia illi nec mortem recusa-hant , ad alia scelera facile procliues t qui sapit

diema

117쪽

Iogratio compendio perueniendi diem, domino sapit; et qui non manducat, domi

mino non manducat ; unusquisque in suo sensu abundet. ac mox ibidem, non est regnum dei esca et potus, sed iustitia et pax, et gaudium in spiritu sancto. his concinunt, quae stribit corinthiis epistolae prioris capite decimo, omne, quod in ma cello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. domini est terra et plenitudo eius. rursum capite sexto, esca ventri, et Venter escis, et hunc et has destruet deus. iam ad colosenses capite secundo, quanto stomacho deridet istorum dogmata, qui sic praescribunt ne tetigeris, ne gustaris, neque contrectaris, quae omnia ipso pereunt abusu, iuxta praecepta ac doctrinas hominum , quae Verbolenus quidem habent speciem sa-Pientiae, per superstitionem ac humilitatem animi et laesionem corporis , non per honorem aliquem ad expIetionem carnis. ac PAVLLVS quidem Vbique Concordiae consulens, monet, ut perfectorum Rrmitas serat alienam infirmitatem, sed ad temptas,

sed hac lege, ut proficiant, et infirmi esse desinarit, sed in his rebus, quae ex superiori vita penitius infixa sunt, quam ut subito reuelli possint. indignatur PAVLLVS aduersus eum, cuius cibo vulneratur animus fratris, ob quem mortuus est CHRISTUS:

sed idem indignatur aduersus eum , qui ex huiusmodi rebus aestimat alienam conscientiam. at quid, inquit, libertas mea iudicatur ab aliena conscientia est aliquoties tempus, ubi docta caritas sese attem

eret alienae imbecillitati ; sed Ut praeceptor sese emittit ad discipuli captum, ut medicus sese aegroti affectibus accommodat. quale vero est, quum ip-s gignimus offendiculorum materiam ' quum ab his supercilium ducimus quum hoc ipso nobis videmur meliores, quod sumus imbecilliores quod ultro incessimus eos, a quibus discere debuimus ivltro

118쪽

laudo ritus, quibus et olim et hodie chorus ecclesiasticus peragit sua mysteriae repraesentant aliquid, et addunt maiestatem cultui diuino, quamquam in his. quoque modus esse debet. non probo Vero, quoci humanis constitutionibus tota pene christianorum vita ceremoniis oneratur; quod his nimium tribuitur, pietati minimum ; quod his fretismplices, studium iverae religionis negligunt 3 quod ob has magnis tragoediis scinditur tranquillitas christiani corporis. verum haec insectari, non est huius institut1. reliqua carptim, ut quidquid occurrerit , attingemus.

g. XXXX V. ANNOTANDVΜ , quod CHRISTvs ubique fere miseretur turbae simplicis, in so1os pharisaeos, scribas, et diuites vae formidabile intonat, videlicet indicans, in episcopis, theoIogis ac principibus esse situm, ut populi vigeat aut fit geat pietas, ab illis omne malum oritur. miseret populi, qui, dum pharisaei sisum agunt negotium,

aestitutus oberrat in morem gregis, a pastore deserinti , disiectique. CHRIsΤVS more ludaeorum ieiunasse creditur, vel hoc argumento, quod eo nomine calumniantur discipulos, non ipsum, ut legis apud HATTHAEVΜ capite nono, significans, omnem occasionem calumniae vitandam iis, qui pastores agunt, aut principes. CHRISTUS bis dumtaxat saeuisse legitur, in primores ΜATTHAEI cap. Vicesimo tertio, et apud eumdem cap. vicesimo primo, in negotiantes in templo, satis testans, his sontibus uniuetiam ecclesiae pestem orituram. nullas esse magis capaces evan licae doctrinae, quam simplices, mites ac modestos, aperit, ubique pusillos amplectens, et horum esse regnum caelorum Praedicans. non admittendum cuiusquam hominis con

silium

119쪽

stium, quod auocet a pietate, docet exemplo 1uo, quum PETRUbi paullo ante collaudatum satanam ap- .pellat; et qui consultor praeire volebat, imitatione mortis sequi iubet,. quemadmodum legis apud MATTHAEUM cap. decimo sexto. quaedam et propter, ius facienda, ne turbetur ordo publicus, sub monet cap. decimq septimo, iubens,llui didrachmum, quum testatus esset, immunes esse regni fi-1ios. nihil insanabilius esse impietate, pietatis imagine personata, docet apud eumdem euangelistam cap. Vicesimo primo, amen, inquiens, dico vobis, quod publicani et meretrices praecedunt uos in regnum ciei. pharisaei nusquam non reclamant CHRIS-eti doctrinae, sanctimoniae falsa specie turgidi. pub-1icani et meretrices morbum agnoscentes suum, ad medicurru accurrunt. ac mox ibidem, in factis, non verbis, in affectu, non cestu, in obedientia ia. non ceremoniis sitam esse veram pietatem, docet

proposita parabola de duobus filiis , e quibus Iaudatur is, qui, quod verbis detractarat, re praestitit. episcopis, et iis, qui legitimis funguntur honori-hus, etiam parum probiS, tamen obtemperantium eue, modo recta doceant, admonet apud eumdem cap. vicesimo tercto, super cathedram MoSIs sede runt stribae et pharisaei cer. audiendus est, qui docet euangelium, etiamsi non Vivat euangelice. ceterum eodem in Ioco taxat eos, quod humanis constitutionibus onerent populum , subindicans in huiusmodi negIigendos, quandoquidem alias et apostolos defendit aduersus pharisaeos calumniantes, quod illotis manibus cibum caperent. non te niere neque subito irrumpendum ad munus euangelicae praedicationis, docet ipse, tot testimoniis ante comprobatus, IOHANNIS , columbae, patris, ahaptismo secessit, ieiunavit, tentatus est, Vicit, at

que ita denam undique spectatus atque instructus,

120쪽

ad oeram theologiam. TIT.

non statim summa docuit, sed ab IOHANNIS praedicatione fecit inititim, ad resipiscentiam et superioris vitae poenitudinem prouocans. nullus enim

opem medici desiderat, cui non displicet sua valetudo. quod autem ultro quosdam accersit, velut IACOBUΜ, ANDREAΜ, PETRUM ac NATTHAEUM;

Auosdam sequi volentes, reiicit e nos admonitogvoluit, non quoslibet esse recipiendos ad nostrae religionis conssirtium, sed eos dumtaxat, qui sincero simplicique accedunt animo. id quidem certo liquebat ei, cui patebant omnia r nobis idem coniecturis pervestigandum est. g. XXXXVI. CHRISTus ut omnibus praedicauit, ita neminem umquam blandimentis aut humanis promissis ad se pellexit, neque quemquam vi adegit, quum esset omnipotens. benefactis traxit, exemplo Vitae traxit. idem fictum ab aposto iis . proinde videndum, recte ne sentiant ii, quiturcas bellicis dumtaxat machinis student christianos facere. immo potius tonet apud illos theolo- eorum vox, apostolicae similis; luceat vitae candor: sic fiunt vere christiani. apud MATTHAEVM capit: octavo, geraseni, conspectis miraculis, rogant IESUM , ut excederet suis finibus, quod ad ipsorum affectus esset inutilis: ita nostris quoque tempori hus plerique sunt, qui taceri velint doctrinam euangelicam, Ut cum ipsorum vitae instituto pugnantem. CHRISTUS adhuc infans fugit in aegyptum; vir ultro sese offert satellitibus, indicans, esse tempus fugiendi. ac subducendi sese, quum imminens periculum non videtur facturum ad gloriam CHRISTI. apostolos suos diu rudes et incredu-1os, ienissimo pertulit animo, donec paullatinae proficerent : ita sacerdotes summa mansuetudine ferre debent populum infirmum, donec sensim ad

meliora prouch tu t. idem id iacuem ac popularem

. et

SEARCH

MENU NAVIGATION