장음표시 사용
91쪽
sa ratio compendio peruntienati
quemquam patrem appellent in terris. item negans,
se agnoscere discipulum, qui non patri ac matri, sororibus ac fratribus , denique qui non uxori quo que renuntiarit, ubi Poposcerit negotium regni dei. ipse licet matrem habuerit unice piam , tamen huic nusquam blandus est. de vino interpellanti, quid tibi, inquit, mecum est mulier in templo obiurgatus, quid est, inquit, quod me quaerebatis an nesciebatis, quod in his, quae patris mei sunt, oportet me esse ' rursiam apud MATTHAEUM capite dum decimo, inter docendum multitudinem, imperio
sius interpellatus matris et fratrum nomine, cupientium eum conuenire i quam non blande r spondit, quae est mater mea, et qui sunt fratres mei rursus in cruce, mulierem, non matrem appellat, sui loco IOHANNEΜ supponens. g. XXX. CETERUM honoris studium et ambitionis morbum , qui generosis et erectis ingeniis maxime solet innasci ; quot modis ex animis disic pulorum reuellit haud ignarus, hanc fore praecipuam pestem procerum ecclesiasticorum. et hoc aniectu passiis est suos tangi, quo efficacius eximeret. ambitionis erat, quod filii ZEBEDAEI per matrem, in hoc subornatam , postulant, Ut CHRISTO proximi sedeant in regno caelorum. ambitionis erat, quod inter se disceptant, quis esset futurus primus in regno caelorum proinde audiunt a domino, principes gentium dominantur eis, iet qui potestatem habent, exercent in suos : non sic erit inter vos, immo quicunque voluerit inter vos maior fieri; sit vester minister: et qui voluerit inter vos
primus esse; erit vester seruus . nec hoc contentus,
obiicit exemp1um sui , sicut filius hominis non venit, ut 'sibi ministretur, sed ut ipse ministret aliis, et animam suam det pro multis et quantum haec
oxatio discrepat ab ambitionis affectu exhibet
92쪽
ad veram theologiam. 8rpuerum humilem ac pusillum, negans, quemquam ingressiirum regnum caelorum, nisi qui sese ad eius modulum submitteret. rursum MATTHAEI capite vice simo tertio; scribarum et pharisaeorum fastum et ambitionem palam insectatus , quod dilatatis phylacteriis, ac fimbriis ampliatis, ostentantes sese, captarent primos accubitus in caenis, et primos consessus in synagogis, atque in foro gauderent honoris gratia salutari rabbinii Vos autem, inquit, nolite vocari rabbi, Unus est enim magister vester
omnes autem vos fratres estis. et patrem nolite vobis vocare super terram : Unus est enim pater vester, qui in caelis est. nec vocemini magistri, quia magister vester unus est CHRISTUS. qui maior est vestrum , erit minister vester. porro, qui semet extulerit, humiliabitur : qui se humiliaverit, exaltabitur. idem asit LUCAE capite decimo quarto, Parabola de in-u1tatis : inter quos, qui sibi postremum locum delegerat , iubetur adscendere. eodemi pertinet, quod inuitat, ut submissi blandum ac molle iugum suum accipiant: discite, inquit, alme, quod mitis sim et humilis corde, et inuenietis requiem
animabus vestris. tumultuosa res est superbia, contendit de honore ; vindex est, et dum nulli cedit,
numquam a pugna Uacat. quamquam nidia doctrina emcacior, quam ipsius Vita. quem enim homunculum non pudeat, erigere ceruicem, quum ille vere summus, praecinctus linteo lauat pedes discipu-1is suis. capitur, caeditur, conuitiis assicitur, ac ve-1uti flagitiosius in crucem tollitur. denique per summam deiectionem sui, promeruit ad summam eue hi dignitatem. porro permulti tument generis no bilitate , qui morbus omnium quidem communis piudaeis tamen peculiarius adhaesit, qui sine fine iactabant patrem ABRAHAΜ. ne coeperitis, inquit, dicere, filii ABRAHAE sumus dico enim vobis, po
93쪽
84 ratio eompendio peruenie1idi
HAE. et alias filios ABRAHAE vocat , quicunque ABRAHAM fadiis referrent. ipsos qui se gloriarentur
ABRAHAE filios, diaboli filios esse ; qui parentem
hunc impiis factis aemularentur. Omnis igitur CHRISTIANORUΜ nobilitas recta factis aestimanda est , non stemmatis. is demum pudendae conditionis est, quisquis seruit vitiis. centurionem alienigenam praesert iudaeis: samaritanum leprosum anteponit iudaeis. rursum, samaritanum vulnerati viatoris curatorem anteponit sacerdoti et leuitae ; qui famaritanos Vt extremos homines aspernabantur, seipsos
pro semideis gerebant. g. XXXI. fAEVITIAE malum landitus exigit, tot parabolis ad clementiam et ignoscendi facilitatem prouocans, apud MATTHAEUM , capite decimo octavo, de seruo, qui noluerit remittere conseruo, quum ipse domini communis lenitatem esset expertus, dum inibi iubet, errantem fratrem clanculum absque arbitris corrigi; dum septuagies septies resipiscenti, totidem iubet ignoscere. rursum cum LV-CAE capite nono, famaritanis CHRISTVΜ non recipientibus, IACOBUS et IOHANNES, vis, inquiunt, ut iubeamus ignem e caelo descendere, qui consumat istos' ab hoc impetu protinus eos reuocat ad affectum.mansiuetudinis, et acriter increpatis illis, nescitis, inquit, cuius spiritus estis ; filius hominis non venit ad perdendas animas, sed ad seruandas.
g. XXXII. EST et alius affectus, qui inter ipsa benefacta bonis etiam viris insidiatur, ni cauerint, fiducia nostri : non tolerat hunc in si is CHRIsTus. parum pius est, qui sibi pius videtur. pharisaeum sua merita praedicantem e proximo, fastidit: pub-1icanum e longinquo sibi displicentem , agnostit. item apud LUCAM capite decimo septimo, adbibita
similitudine declarat, nihil gratiae deberi seruis,
94쪽
ad veram theologiam. 8Setiamfi per omnia suo functi fuerint ossicio ; sic et
Vos, inquit, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite ἰ serui inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus. nec aliud agit proximo capite , parabola de talentis ab hero commissis. sors est aliena, quantulacumque est, quidquid hinc quaeritur industria nostra, domino quaeritur, non vobis. dispensatio nobis est credita: male nobis, si cessauerimus. non est, quod gloriemur nostro nomine , si cum ossicio rem gesserimus. huc spectat, quod legimus apud MATTHAEUΜ capite decimo nono, quum cuidam interroganti, quid boni sibi faciendum esset , ut haberet vitam aeternam 3 quid me, inquit, interrogas de bono unus est bonus, deus. sensit morbum hominis, sibi bonitatis laudem arrogantis , quum omnes nostrae iustitiae coram oculis dei nihil aliud sint, quam pannus mulieris menstruo profluuio pollutae. ad haec apud eumdem capite vicesimo quinto, solos illos agnoscit, qui ipsi sua benefacta nesciunt. domine, uando te vidimus esurientem , et pauimus itientem , et dedimus tibi potum quando autem te vidimus hospitem , et collegimus
te I aut nudum , et cooperuimus te aut quando te vidimus aegrotum, aut in carcere, et
venimus ad te hoc est certissimum verae pietatis argumentum, si conatus pro viribus omnia, tibi uidearis expers pietatis. iniusti mirantur, s quod ossicium praeterissent, adeo sibi non videbantur impii. ne eos quidem agnoscit apud MATTHAEVΜcapite septimo, qui sese commemorant, et daemo nia per illius nomen eiecisse, sutura praedixisse , multaque stupenda gessisssa amen , inquit , dico vobis, nescio vos. huc alludit, ni fallor, parabola, quam apud LUCAM capite duodecimo proponit, admonens, ne quis iustitiae suae fiducia prouocet
95쪽
g6 ratio compendio perueniendi
.d iudicem, iuris rigorem experturus, componae magis cum aduersario litem. nec aliud agit IOHANUS capite decimo quinto, quum ait, non Vos me
elegistis, sed ego vos elegi, et se sui vos, Ut eatis, et 1ructum adseratis. atque inibi paullo superius se vitem vocat, discipulos palmites. si quid a nobis adfertur bonae frugis, totum stirpi transscribendum est, sine qua nihil sumus, nisi ignis alimonia. Rc mox capite proximo, discipulos nonnihil sibi
Placentes, quum aiunt, nunc scimus, quod scis omnia, nec opus est, ut quisquam te interroget, per
hoc credimus, quod a deo sis profectus 3 ut mox repellit, nec sinit in eo manere affectu nunc inquit, creditis: ecce veniet hora,et iam venit,ut me deserto, dispergamini alii alio. nec PETRVΜ tulit, humana fiducia magnifice de se pollicentem, etiamsi omnes offensi suerint, ego certe non labascam; amen, in quiens , dico tibi, quod hac nocte, priusquam gai 1us bis canat, ter me negabis: alias discipulos, lac tantius referentes, quam in primo praedicationis tyrocinio res successisset, daemoniis quoque subiectis 3 amen, inquit, dico vobis, vidi luciferum tamquam fulgur de caelo cadentem. nolite gloriari super hoc, quod spiritus subiiciuntur vobis: de hoci Potius gloriemini, quod nomina vestra scripta sunt
In caelis. nec solus PETRUS, se fortem fore, praedicarat: vox illius, vox erat omnium ; nec ille solus diffsus est, diffugerunt ceteri quoque, metu territi. est autem hoc fere mortiatum ingeniis in- stum, ut sibi quisque plurimum tribuat, aliis par cius. atque id vitii magis adest rudibus, aut paul-1ulum modo ingressis, quam exercitatis et absolutis. unde inter immites bestias prouerbio nume- Tantur ii, qui intra annum septem artium liberalium titulum ac prosessionem susceperunt. . nec in
scite dixit quidam, qui ATHENAS se contulissent,
96쪽
ad veram theologiam. Primum reddi sapientes, mox philosophos, hoc est, sapiantiae cripidos, postremo idiotas et indoctos, quod um veniret, Vt, ubi quam maxime profecissent, tum demum, intelligerent, sese nihil scire. Proinde PAVLLVS , qui OH RisTI spiritum affatim hauserat, ubique mira sellicitudine deterret ab hoc morbo, Di nos non tum indoctos reddit, verum etiam indociles. quidquid in nobis est virtutis, hiquo dei donum et gratiam vocat, spiritui CHRISTI, et CHRISTO tribuit. sic ad ephesios capite secundo, gratia, inquit, saluati estis per fidem, et hoc non ex vobis. dei enim donum est, non ex Operibus, ut ne quis glorietur. rursum ad corinthios secundae capite decimo , qui gloriatua; inquit, in domino glorietur. quid est , in domino glorias, i nistrum, quidquid recte fit a nobis, gratuitast CHRIsTI beneficentiao adscribete. sed apertius etiam eiusdem epistolae capite. tertio, fiduciam autem ta-1em habemus per CHRISTUM ad deum,non,quod suffi- clantes simus, cogitare aliquid a nobis,quasi ex nobis, sed suffcientia nostra ex deo est. insuper epistolae ad romanos capite nono, declarat, mutem non aliter nobis contingere, quam per iustitiam, quae ex fide est. porro iustitiam ex fide vocat, quum nostris actis nihil omnino tribuimus ; sed pro viribus ad Optima conantes, quidquid succedit, agnostimus muneris esse gratuiti. hanc alibi iustitiam dei vocat, cui opponit iustitiam hominum. suam, inquit, Vo 1entes constituere iustitiam, iustitiae dei non sunt subiecti. . sic enim scribit capite: tertio, iustitia autem dei per fidem IESU CHRIsTI , in omnes et si1- per Omnes, qui credunt in eum. non enim est distinctio : omnes enim peccauerunt, et egent gloriae dei, iustificati gratis per gratiam ipsius, per redem tionem, quae est in CHRISTO IESU, quem proposuit deus propitiatorem per fidem in sanguine ip-F sius,
97쪽
ratio compendio perueniendisius, ad ostensionem iustitiae suae, propter remissionem praecedentium delictorum in sustentatione dei, ad ostensionem iunitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus, et iustificans eum, qui ex fide est
IESU CHRISΤΙ. his concinunt, quae scribit capide quinto, si enim unius delicto mors regnauit per unum ; multo magis abundantiam gratiae et . donationis iustitiae accipientes in vita regnabunt. Vides, ut ubique gratiam et donationem vocat nostram iustitiam. quid autem adiecit S per unum IESU Μ CHRIS-πVN. quamquam quid aliud agit tota hac epistola, quam ut gentibus pariter ac iudaeis sui fiduciam adimat , ad sibi diffisos , totos ad CHRISTI vocet praesidia. 1nostrae iustitiae nihil aliud sunt, quam
Pannus menstruo profluuio contaminatus : nostra
lapientia stultitia est: nostra puritas impura est. at haec omnia nobis est CHRISTUS et iustitia, et pax, et sapientia, idque ex largitate patris, qui prior aet gratis dilexit nos, et hoc ipsum gratis praestitit, ut illum redamemus. huc pertinet, quod PAVLLVS ubique se seruum IESU CHRISTI vocat. quidquid seruus facit cum officio, domino tribuitur, cuius aussu id facit: si cessat, poenam meretur ; sin obit mandata, nihil ex pacto debetur praemii, cum toetus sit domini. nec alio spectat, quod functionem suam nunc dispensationem appellat, nunc ministerium. ut fideliter dispenses, tamen alienum est, quod dispensas : ut gnauiter administres, domini Tem administras. quin hoc, quod vocatus esset ad
munus apostolicum, romanis scribens, gratiam Uo-icat, per quem, inq*it, accepimus gratiam, et apos-zolatum: cum corinthiis agens, misericordiam appellat, de virginibui, inquit, praeceptum domini
non habeo, consilium autem do, tamquam misericordiam consequutus, ut sim fidelis. hunc igitur affectum cum primis noxium ac pestilentem peni-I
98쪽
tus studet ex animis nostris reuellere. itaque romanis scribens , magistri parabolam de vite et palmitibuS refert comparatione oleae et oleastri insititii. nihil iudaeis profuit, ramos esse natiuos, qui Ob incredulitatem excisi sunt : nihil prosuerit no- his , insitos esse oleae, et radicis eiusdem factos esse participes , si commiserimus, ob quae merea mur excidi: fracti, inquit, sunt rami, ut ego inserar i bene, propter incredulitatem fracti sunt. tu autem fide stas, noli altum sapere, sed time. ac mox, nolo enim vos ignorare fratres mysterium,
ut non sitis vobis ipsis 1apientes. quid est, vobis ipsis sapientes, nihil aliud, quam vobis ipsis fidentes. neque Vero periculum est, ne diffisi viribus nostris, segnius eluctemur ad fastigium virtutis et immo, quum persuasum habeamus, dei praesidio nihil non posse fieri, et illius opem nulli deesse, nisi qui recusat ; tanto alacriores ingrediemur hoc
stadium, ab eodem et cursus initium et progressum, et exitum felicem exspectantes. nemo Verius
fidit deo, quam qui suis praesidiis omnino dissidit. nulli plus adest roboris, quam qui numinis ope totus nititur.
g. XXXIII. PRAETER haec, est mira vis pudoris humani, quem saepenumero non possitnt contemnere, qui positant Opes ac voluptates contemnere: pro inde beatos pronuntiat, quum illis exprobrarint homines , confictis calumniis eos. traducentes. addit exemplum sui, si patrem, inquit, semilias BEELEE-BVL Vocauerunt 3 quanto magis domesticos eius non est discipulus supra magistrum. et in actis, gloriae sibi ducunt apostoli, publicitus flagris caesi, quos deus dignos habuerit, ut pro CHRISTI nomine contumeliis assicerentur. atque alibi vices mutuas pollicetur, quem mei puduerit, inquiens,
apud homines , huiux me quoque. Pudebit apud. F patrem
99쪽
,9ci ratis compendio perueniendi patrem meum; et qui me professus fuerit apud homines, hunc vicissim agnoscam apud patrem. PAVLLus non aliis de rebus gloriatur, quam de cruce do mini IESU CHRISTI, quam mundus summum pro-hrum esse ducit. idem nouit, per infamiam et bonam famam euangelii negotium agere ; sic, ut siquid gloriae contigisset, CHRISTO transscriberet ;s quid ignominiae, gloriae loco duceret, ob CHRIS-TVΜ male audire g. XXXIIIL REITABAT extremus amethius, adeo nobis, insitus natura, ut inexpugnabilis videri posset, nisi nihil non posset deus. quis enim humanis praesidiis contemnat metum iudiciorum capitalium, saeuitiam tyrannorum, crudelissima supplicia, denique mortem etiam probrosam apud homines t hac quoque in parte suos securos esse iubet, praecipiens, ne meditentur apologiam, qua se tueantur pro tribunalibus, se 1hggesturum, quod dicto fuerit opus, se suppeditaturum facundiam, cui non queant aduersarii resistere; non formidandos eos, qui corpus valeant occidere, animam, non possint,
qua incolumi, nihil totius hominis perit, quando pollicitus est, ne pilum quidem capitis nostri periturum. ab his igitur affectibus liberos, quid est, quod vel corrumpere possit, Vel terrere t rursus, qui his obnoxius est, non potest constanter CHRISTI negotium gerere, videt episcopus, quia expediat gregi, et vult illi consultum, sed protinus reclamant affectus, si hac pergas, decrestet census, offendes principem, non assequeris galerum cardinalicium, habeberis delirus. nec tamen est irritandus quisquam, sed, si CHRISTI res secus obtineri non potest, magno animo serenda sunt rerum dispendia, famae probra, capitis discrimina. apostolinusquam prouocant magistratus aut principes, non exprobrant populo pristinae vitae dedecora ; tantum
100쪽
tum ad CHRISTUΜ, ad vitae nouitatem, ad silutem inuitant, et omnibus, quantum licet, sese accommodant , quo plures pelliciant ad CHRISTUM . quod si fluctibus rerum humanarum sic inuoluemur, Vt, quo CHRIsΤUs et animi votum inuitat, sertendero non possimus ; tamen huc pro viribus enitendum erit. opibus onerauit te fortuna, sortasse non ex pedit abiicere; posside contemtim, et, ut PAVLLI Verbis utar , posside, tamquam non habeas, minus angeris, si quid decurtatum si, minus metues, si quid immineat dispendii. contigerunt tibi parentes clari, contigit uxor insignis, habeto tamquam non habeas, et minus avocabit a pietate horum possessio. contigit principis fauor, ne hinc intumestas, sed utere potius, quatenus licet, in rem CHRIETI. inuolutus es auiae negotiis, explica te pro virili, nihilo secius interim ex hoc ma1o de-εerpens, si qua bonae rei sese obtulerit occaso. sem per interim NARTHA murmuret aduersus ΜΑRIAΜ,1nuidens illius otio. super omnia adsit innocentia, quam pudeat et malos ii,cessere. adst caritas, adhenemerendum de omnibus exposita, et alacris. ad sit animi lanitas, quae saetiitiam impiorum vel mit get, Vel toleret. adsit simplex prudentia, et pru
dens simplicisas, quae sic declinet iniuriam, ut ipsa nullum assiciat iniuria. adsit certissima fides, quae de CHRIsΤI promissis nihi1 addubitet. hos animos si praestiterint ii, qui in apostolorum vices succedunt, tum Uere mereatur dici regnum caelorum , ecclesia CHRISTI. nunc adeo plerique absunt ab haci
imagine, ut sint, qui haec velut obsoleta rideant, ut sint, qui diuersa doceant. - g. XXXV QvONIAM autem huc tendit Vni Hersa CHRISTI d strina, ut ipsi pie sancteque villam traducamus ue conuenit ad omnes vitae act1Ones
