Desiderii Erasmi Roterodami Ratio seu methodus compendio perueniendi ad veram theologiam eiusdemque adhortatio ... christianae philosophiae studium. Recensuit eam et disertationem De scriptoribus methodorum theologiam tractandi ..

발행: 1724년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ratio compendio perueniendi

cipue vero ex euangeliis, e quibus potissimum nostra ducuntur ossicia. obseruandum igitur, ut ipse ΗRIsTUs se gesserit erga Varios Varie, erga paren- tes puer et natu grandis spuer obtemperat, docens contemnit), erga discipulos, erga pharisaeos elatos, erga percontantes insidiose, erga plebem simplicem, erga amictos, apud suos, apud exteros, apud magistratus, quibus eti m rationibus suos ubique praemunierit, quomodo se gerere debeant erga gnatos et amicos, quos ne salutari quidem vult cum euangelicae praedicationis dispendio ,exga benemerentes. Et excipientes euangelii gratiam, erga reiicientes, erga persecutores, erga Ind/eOS, erga gentes , erga fratrem imbecillem aut errantem, erga fratrem incorrigibilem, erga iudices impios, erga gregem sibi commissiim,.ceteraque , quae nobis .in quotidiano vitae usu solent incidere. horum, si videtur, locos aliquot commemorabimus ob imperitiores, quo facilius reliqua per se possint annotaret g. XXXVI. DVo quaedam peculiariter et Per petuo inculcat CHRISTUS, fidem et caritatem. fides praestat, ut nobis diffsi fiduciam omnem co11ocemus in deo. caritas hortatur, ut de omnibus bene mereamur. primum. apud MATTHAEUΜ Capite nono, alienam etiam fidena imputat paralytico, videns autem IESUS fidem illorum. ac paullo post, caecis opem ac misericordiam implorantibus, non

prius succurrit, quam de fide stipulatus; creditis, inquit, quod hoc possim facere vobis i quumque

respondissent, se credere, tum denique tetigit oculos eorum , dicens, secundum fidem vestram fiat vobis. rursus ibidem mulieri, contactu vestis sanitatem assecutae, confide, inquit, filia, fides tua te sal- Uam fecit. apud eumdem euangelistam cap. decimo quarto, discipulis expauefactis, ac vociferantibu Prae timore, habete, inquit, fiduciam, ego sum, noli-

102쪽

ad veram theologiam. sp

nolite timere. ac mox PETRVS fide fultus, ad exemplum praeceptoris , ambulat super aquas. idem haesitans, pessiim it, et audit, o parum fidens, quare dubitabas ac proximo capite, veluti coactus per cananaeae fiduciam, ut cui nollet, praestaret hoc beneficii, exlamat, o mulier, magna est fides tua, fiat tibi, sicut vis. apud LVCAΜ cap. decimot septimo , leprosum fidei vult acceptam reserre sanitatem, surge , inquit, vade, quia fides tua te saluum fecit. rursum IOHANNIS capite quarto, reguli fides salutem impetrat filio morienti, credidit, inquit, homo .sermoni, quem dixerat ei IESUS, et ibat iam autem eo descendente, serui occurrerunt ei, et filii salutem nuntiant. iterum, MATTHAEI capis: decimo sexto, discipulis de panibus sollicitis ὀλιγοπείαν exprobrat. apud eumdem capite decimo

septimo, discipulis admirantibus, quid obstiterit,

quo minus potuerint sanare Iunaticum ' propter incredulitatem, inquit, vestram non potuistis. ac mox declarans, quanta sit fidei vis, si habueritis, , inquit, fidem, sicut granum sinapis, dicetis monti huic , transi hinc, et transibit, neque quidquam erit vobis impossibile. apud eumdem capite vicesimo primo,discipulis admirantibus,ficum ad execrationem IESU exaruisse,amen, inquit, dico vobis, si habueritis fidem, nec haesitaveritis, non solum quod accidit ficui, facietis, sed eis monti huic dixeritis, tol-1e et proiice temet in mare, fiet. et, quidquid postulaueritis in precibus vestris, accipietis. item

apud MARCVΜ cap. decimo, caecus sanatus audit, fides tua te saluum secit. apud LUCAM capite Octauo, discipulis ob tempestatis vim periclitantibus, ubi, inquit, est fides vestrat ac mox eodem capite, exanimato archisynagogo ad nuntiatam filiae mortem , dominus IESUS, noli, ait, timere, crede tantum, et salua erit. tanta res enim fides, Ut ex hu-

103쪽

ratio compendio perueniendi λus vel inopia, vel imbecillitate sere nascatiar, quidquid vitiorum christianorum mores corrumpit. g. XXXVII. DE caritate vero quid attinet indicare t quid enim aliud docet, quid aliud tota suavita inculcat CHRISTUS, ni11 summam caritatem unum hoc erat, quod nos dochurus venerat. siquidem apud LUCΑΜ capite duodecimo, ignem, inquit, veni, ut mittam in terram: et quid volo, nisi ut accendaturi magnum aliquod fuerit necesie est, cur dei filius descenderit in terras i non venit, Ut regnum occuparet orbis, non Vt philosophiam nobis traderet. ideo venit tantus legatus, ut ingens amoris incendium excitaret, et ob id ignem vocat. ma gna est naturae caritas: at haec prae CHRISTI caritate glacies est. iam apud IOHANNEM, totum hoc,

quod loquitur, quod agit apud discipulos, imminente mortis tempore, quid aliud sonat, quid aliud spirat, quam igneam ac flagrantissimam caritatem quis tam saxeus est, ut illa legat absque Iacrimis

haec est caritas illa, morte fortior, quae amantem ad mortis usque contemtum inflammat, quae efficit,

quod nulla possunt humana praesidia. huius unius symbolo voluit suos disicipulos a ceteris discerni,

per hoc, inquiens, cognoscent omnes, quod discipuli mei estis, si caritatem habueritis inter vos mutuam. deus , inquit IOHANNES, caritas est. ab hoc excidit, quisquis excidit a caritate. proinde ΜΑTTHAEI capite vicesimo quinto, declarans et ob ocu-1os ponens, quibus factis debeatur caelum, vide, quId commemorat, num vestem sordidam' num ieiunia num ciborum delectum num psalmorum vim demurmuratam num eruditionem ' num miracula' nihil horum. quid igitur' pauistis, inquit,

esurientem, potum dedistis sitienti, excepistis hospitem, nudum texistis, aegrotum inuisistis, carcereiqclusam subleuastis alloquio. nihil autem aliudi sunt

104쪽

ad veram theolagiam.

sunt haec, quam officia caritatis. euolue testamen tum omne nouum , nihil usquam reperies praecep tum, quod ad cerimonias pertinet. ubi de cibis, aut veste verbum ullum bi de inedia, aut fimilibus vlla mentio solam caritatem suum praecep tum vocat. ex cerimoniis oriuntur dissidia , o caritate pax. apud NATTHAEUM Obmurmurant CHRISTO pharisaei, quod fame perpulsi, sabbato vellerent

spicas: quibus DAVID obiicit exemplum, qui non veritus sit, sacrosanctis vesci panibus : quoci si nossetis, inquit, misericordiam volo, et non facrificium pnumquam condemnassetis innocentes. dominus est enim filius hominis etiam sabbati. atqui haec eranta deo praecepta, et tamen non Vult obseruari, quoties caritatis officium est praestandum. quio igitur dicent homunculi obscuri, qui ob interdictumesium carnium, aut his frigidiores constitiunculas postulant, ut totus homo veniat in capitis pericurum apud ΙoI ANNΕΜ capite nono, magnaS excitant tragoedias, quod caeco reddidisset oculos die sabbati. apud eumdem cap. quinto, paralytico sanato obmurmurant, qui iussu CHRISTI grabatum suum sabbato sustulisset. apud MATTHAEUΜ Vero capite nono, taciti secum obganniunt, quod peccata remitteret. obmurmurant alibi, quod sabbato sanasset mulierem contractam. qui bovem aucasinum in puteum delapsum non Vererentur educere sabbato. CHRISTUS cIamat, non hominem ob sabbatum esse conditum, sed sabbatum ob hominem esse repertum: et tu vis tuas leges tantum valere, ut citius pereundum sit homini christiano, quam ab iis latum digitum discedat rursus obmurmurant apud MATTHA EVM cap. decimo quinto , quod discipuli manibus illotis cibum caperent. hic vero non solum pius dominus excusat suos, verumetiam crimen in ipsos retorquet, qui ob corban, quod au ritia

105쪽

ratio compendio perruniendi ritia sacerdotum repererat, negligebant dei prae

ceptum. nam dei vocat, quod ad naturalem pietatem attinet. succurrere parentibus, caritatis est. ab hac auocabant, modo nonn1hil accresteret GAZOPHYLACIO. CHRISTVS clamat, non quod intrat in os , polluit hominem: et tu exigis a christiano,

vi ingenti valetudinis dispendio vescatur piscibus immo prae te non ducis pro christiano, qui corpo ris habita compulsis, quocunque die, quocunque cibo vescens, gratias agit deo. adeo placet CHRIS- To beneficentia, quam eleemosynam appellat. Vt, apud LVCAM capite decimo sexto, collaudet iniquum dispensatorem, qui fraudato domino, subuenerit debitoribus . iam quid aliud nobis commen dant apostoli suis epistolis ' et nos ad haec omnia pene surdi, plusquam iudaicis constitutionibus oneramus CHRISTI sanguine liberos Ob has calumniamur immerentem g. XXXVIII. UERUΜ haec insectari, non est huius instituti: reliqua carptim, ut quidquid occurrerit , attingemus, si prius indicauerimus, quam ad hanc formam apostolorum doctrina moresque

respondeant; cum primis autem PAULLI, quo non alius praeceptorem CHRISTUM expressius retulit. at-x que utinam, qui in apostolorum vicem successerunt, et CHRISTI vicarios se nominari gloriantur, merito sermonem PAULLI sibi queant usurpare, quo hortatur corinthios ad veram pietatem, rogo, inquiens, vos, imitatores mei estote, sicut et ego CHRISTI idque totidem verbis repetit, eiusdem epistolae capite undecimo. est igitur operae pretium, ani-Inaduertere, quam nulla sit apud hunc pagina, quae non scateat crebra mentione fidei et caritatis, quas aliquoties iunctim, aliquoties separatim suis commendat. iungit epistolae prioris ad corinthios cap. decimo sexto, hoc velut epilogo claudens, proli-

106쪽

ad veram theologiam.

Xam exhortationem , vigilate, inquit, state in fide, viriliter agite et confortamini, omnia vestra in caritate fiant. rursum epistolae ad TIMOTHEVΜ Ω-cundae, capite primo, formam, inquit, habe sanorum verborum, quae a me audisti, in fide et in dilectione, in CHRIsTO IESU. vides, ut duas germa

nas pietatis uniuersae vexilliferas copulauit, fidem et caritatem. atque his duobus nominibus potissmum thessalonicenses laudat in epistola ad ipsos secunda, quoniam, inquit, supercrescit fides Vestra, et abundat caritas: iungit et in priore, et annuntiante nobis fidem, et caritatem vestram. item epistola ad romanos capite decimo quinto, deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo, ut ' undetis in spe. nonne tres heroinas coniunxit, fidem, spem et caritatem l iam in romanis nihil prius laudat, qlaam fidem, qua putat illos pulcerrime nobiles fuisse, fides, inquit, vestra annuntiatur in uni- uerm mundo. quin etiam ex ABACUC testimonio adeo iustitiae summam fidei refert acceptam, ut quod ABRAHAM vir tantus deo placuerit, non alii rei, quam fidei velit imputari. atque hanc senten- tiam geneseos testimonio confirmat, credidit ABRA-

ΗΑΜ Geo, et imputatum est illi ad iustitiam. idem capite nono, quod gentes ex idololatris adsciti sint ad veram pietatem, adscribit fidei. rursus, quod iudaei, qui sibi persuaserant, se solos deo proximos esse, repulsi sunt, non aliud arbitratur esse in mussi, quam quod diffiderent promissis euangelicis.

gentibus non obstitit vita, praeter simulacrorum cultum, tot facinoribus ac flagitiis inquinata. iu- 'daeis non profuit anxia legum obseruatio, nec aeter ni numinis cultus: quamobrem ' quia non ex fide, inquit, sed tamquam ex operibus. totam autem

disputationem, in qua fides primas agit, hac clausula finit, omne autem, quod non est ex fide, pec-G catum

107쪽

vatio compendio perueniendicatum est. tanta fidei vis, ut virtus hac destituta vertatur in vitium. ad haec epistola ad corinthios posteriore demonstrat, hoc este vehiculum, quo totus vitae cursus feratur ad aeterna, per fidem, inquit, Ambulamus, et non per speciem . nec alium scopum sibi praefixerat PAVLLus in apostolica functione , quam ut gentes omnes sub fidei iugum adduceret, quam obedientiam, siue ut graece stripsit, υπα-lv Upellat, obiter admonens, christia nam fidem non aliter esse firmam ac lidam, quam, si pulsis argutationibus curiosis, simpliciter et absque disquisitione fidat pollicitis CHRISTI, per quem, inquit, accepimus gratiam et apostolatum, ad obediendum ficiei in omnibus gentibus. porro scri-hens ephesis, λli fidei vult salutem acceptam ferri, gratia, inquit, estis stluati per fidem, et ho non ex Vobis. porro epistola, quae inscribitur ad hebraeos, qua tuba, qua sermonis ubertate fidei prosequitur encomtum, omnia pene Veterum heroum facinora fidei merito tribuent f is. XXXVIIII. ΙΑΜ de caritate quid aisen et, iocos aliquot adducere, cum totus ubique PAVLLVS nihil spiret, nihil crepet. nihiI tonet , nisi fi grantissimam caritatem. moras flammas loquitur, et tamen ardentius quiddam tibi sentire uideare, quum 1egis, quod humani sermonis balbuties fion queatellari. ignea PAULLI lingua, sed pectoris incendium subindicat magis, quam e Plicat. Porro quando caritas omnia conglutinat, non en locus disiissio, ubiubi regnum tenet caritas, quae quantum in ipia est, facit omnium omnia communia. ah hoc igitur omine ceu felicissimo, stas esestolas omnes auspicatiar, praecipui cuiusdam boni vice gratiam suis imprecans et pacem.. nec aliis verbiS salutat apos- . tolici senatus princeps PETRUS, gratia Vobis, et pax.

atque exordiis saepeumero respoadem clausulae ruam

108쪽

ad veram thologiam

nam ceu finiturus epistolam ad romanos, deus, inquit, pacis sit cum omnibus Vobis, amen . quUm iubet, Ut inuicem sese consalutent osculo sancto, quid aliud commendat, quam fraternam concordiam ' nam ego sic interpretor, christianum oscu-1um pectoris esse, non oris. admotis genis salutare, Vulgare est: coniunctis animis bene velle omnibus, osculum est, homine christiano dignum. quid an non eodem modo finit epistolam ad corinthios:

posteriorem id ipsum, inquit, sapite, pacem habete. quid est autem, id ipsum sapite, nisi, sitiueodem animo' idque altius infigat animis, repetens , ἐιρηνευετε, inquit. nec his contentus, addit praemium haudquaquam Vulgare aut mediocre, et deus pacis erit vobis. quum olim deus exercituum, deus virtutum est dictus 3 nobis deus. pacis dicitur. talem viderat ESAIAS , quum principem pacis appellat. i ad flaec, quasi numquam esset fatis commendata concordia, adiicit, gratia domini nostr IEsU CHRISTI et caritas dei, et communicatio sancinti spiritus sit cum omnibus vobis, amen. tribuatuc hoc casui, ni similem ad modum claudit priorem ad eosdem epistolam, caritas, inquit, mea cum

omnibus vobis in CHRISTO IESV, amen. raram quamdam caritatem precatur corinthiis, quum suam Precatur. Vis audire, quam PAVLLVS amarit CHRIS

TVΜ cupio, inquit, dissolui, et esse cum CHRIS- ΤΟ. quid vita carius, dulciusue t at huius dispendio cupit iungi CHRISTO. an non sacro quodam caritatis amata lymphatus tibi videtur, quum ita Minc sermonem erumpit, romanis scribens capito octauo quis nos separabit a caritate CHRISTI

quam nec morte, nec angelorum viribus, ait, pos

se dirimi. iam, quo affectu fuerit in pios, satis arguit, optans anathema fieri a CHRIsTo pro iudaeis, PRISTO PUtinaciter reclamantibus. an abus est

109쪽

ratio compendio perueniendi finis epistolae ad galatas, cum ingens quoddam et admirabile praemium vult polliceri iis, qui a prae, scripto euangelicae doctrinae non recederent, nihil aliud precatur, quam pacem quicunque, inquit, hanc regulam secuti fuerint, pax super illos. similia precatur colossensibus, et pax, inquit, dei,

quae exsuperat omnem sensum , custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in CHRIsTO IEsu: ac mox, haec agite, et deus pacis erit vobiscum. quorsum autem pertineat, ex mediis huius epistolis excerpere, quae Pacem et concordiam nobis commendenti epistolae ad ephesios capite 1ecundo, CHRISTvΜ ipsum pacem vocat, ipse, inquit, est pax nostra, qui secit utraque unum, quem et Mibi μεσίτην appellat, quod veluti reconciliator medius intercedat inter deum et homines. IOHANNES item in epistola sua deum ipsum caritatem Vocat, adeo deo coniunctam, ut quisquis alterutrum habeat, aut careat, Vtriusque Vel copiam vel inopiam sentiat. rursus ad ephesios capite quinto, sic deo peculiarem facit caritatem, ut hac indole putet agnosci germanos ac veros dei filios, estote, inquit, 4mitatores dei, sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et CHRISTVS dilexit nos. at in epistolae ad timotheum prioris capite primo, Viride, quantum tribuat caritati, quam totius 1egi persectionem appellat, finis autem praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta ; nimirum cum voce sui praeceptoris concordans , qui summam totius legis stam pronuntiat in dilectione dei, et proximi. rursus epistolae ad romanos capite quinto, christiani pectoris robur , adeo non cedentis malorum procellis, ut asinflictionibdis pro CHRIsm susceptis etiam glorietur,

caritati adscribit, quia caritas, inquit, dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus

110쪽

ad veram theologiam.

datus est nobis. iam ad eosdem capite octauo, tantum tribuit caritati, ut huius praesidio nihil non cedat in bonum. ubi Diget caritas, nullae, quam 1ibet numerosae leges, sufficiunt: ubi seruet, nulla opus est lege. diligentibus, inquit, deum, omnia cooperantur in bonum. ama, et fac, quod vis: non enim peccat sincera caritas: ipsa sibi lex est, et

ubique dictat, quid sit optimum factu. proinde in

epistolae ad corinthios prioris capite decimo Wrtio, et item decimo quarto , quo ore donat caritatis laudest hanc viam appellans excellentissimam, qua. Vere magnos reddat in negotio CHRISTI : hanc dotibus ceteris anteponit, quae plurimum prost, quae ubique sit usui, quae λla non excidat, quae una non Peccet, sine qua ceterae virtutes mancae sint et inutileS. g. XXXX. RURSus epistolae ad corinthios prioris capite septimo, adeo furet concordiae, ut nec imparia matrimonia dirimi velit; et alibi, nec seruum baptisatum a domino impio distrahi, sic arbitrans , summam vocationis nostrae concordiam esse non dissidium, in pace, inquit, vocavit Vos deus. hanc igitur virtutem, quot modis inculcat PAVLLVs qua sollicitudine deterret ab his, quae concordiam scindunt, et gignunt dissidia i nulla est autem seges tam felix, in qua sese non misceat haee zizania. iudaeis ipse deus erat dissensionis occasio, quem dum recusant, cum aliis habere communem, soli desierunt habere. siquidem hoc stomachatur

epistolae ad romanos capite tertio, an iudaeorum deus tantum nonne et gentium t at quod tum iudaeis usu venit, cauendum, ne et nobis vi Veniat. tot sunt discrimina religionem profitentium,et certatim singuli religionis laudem sibi vindicant: perinde quasi solos istos agnoscat deus, populum ignoret. pax, ait AMBROSIUS, est nostra religio. ubi videris,

si s regnare

SEARCH

MENU NAVIGATION