장음표시 사용
61쪽
sa , ratio compendio pertiemendi
tur. PAVLLVS vult uxorem fidelem manere cum infideli marito: AVG-ΤINVS et ΑΜBROSIVS diuersum sentit, et hodie secus iudicat ecclesia. PAVLLVS non vult seruum christianum ab hero ethnico discedere, Nisi manumissum: secus hodie decretum est. sunt id genus alia permulta, quae Pro temporum illorum usu instituta, post oblitterata sunt, aut mutata, veluti de ceremoniis sacramentorum pleraque. complura tum non obseruata, quae nunc iubemur
obseruare, quod genus sunt dies festi, et fortassis haec, qua nunc salubriter utimur, secreta admisi rum confessio. g. VIII. NAΜ per uniuersum terrarum orbem propagata iam et constabilita CHRISTI religione, , quam imperatores armis suis non prosequebantur, ut solebant, sed tuebantur, nec depraedabantur opes ecclesiae, sed ascumulabant sit enim hoc, si videtur, qualiam tempus); pro mutato rerum stam, nouae leges sunt inductae, quarum aliquot vide rentur cum CHRISTI decretis pugnare, nisi distine-tione temporum scripturas in concordiam redigamus. iam quintum tempus facere licebit ecclesiae pro-1abentis ac degenerantis a pristino vigore christiani spiritus: ad quod opinor pertinere, quae dicit clo minus in euangelio, quod abundante iniquitate , refrigescet caritas multorum; ad haec futuros, qui dicerent, ecce hic est CHRISTUS, ecce illic. VIIII. sED ne tanta temporum, Per narum, ac rerum Varietas inuoluat 1ectorem; non abs re fuerit, uniuersum CHRISTε populum in tres circulos diuidere, quorum omnium tamen unicum sit centrum CHRISTUS IESUS , ad cuius simplicissimam Puritatem pro sua cuique virili enitendum est omnibus. neque enim oportet scopum suo mouere 1 eo , quin potius omnes mortalium actiones ad sc Pum dirigendae. primum autem circulum teneant,
62쪽
qui quoniam velut in vices CHRISTI successerunt, CHRIsΤo proximi sunt, illi semper adhaerentes , ac sequentes agnum quocunque ierit, quales sunt, sacerdotes, abbates, episcopi, cardinales, ac summi pontifices: hos oportet quam maxime puros esse a
rerum mundanarum contagio, cuiusmodi sunt, VΟ-1uptatum amor, pecuniae studium, ambitio, vitae auiditas. horum est CHRIsTI puritatem ac lucem e proximo haustam, in secundum circulum transfundere, qui principes habet profanos, quorum tamen arma legesque suo quodam modo CHRISTO seruiunt,
siue dum necessariis ac iustis bellis profligant hostem,
publicamque tuentur tranquillitatem, siue dum legitimis suppliciis coercent facinorosos. tertium circulum promiscuo vulgo dare licebit, ceu crassissimae huius orbis, quem fingimus, parti, sed ita crassissimae, ut nihilo secius ad CHRISTI corpus perti neat, quamquam in singulis circulis ordinem aliquem imaginari licet. etenim cum sacerdoths sacrificiis litant deo, cum pabulo sermonis euangelici pascunt populum , cum puris precibus cum deo colloquuntur, cumque pro salute gregis interpel-1ant, nimirum in purissima circuli sui parte versantur. ceterum dum principum affectibus obsecundant sene prouocati, grauiores excitent trag9edias, dum infirmorum imbecillitati multa concedunt inviti, ne ad deteriora prolabantur , in extrema circuli sui versantur ora, ad quam tamen non aliter
sese demittunt, nisi ut alios ad se rapiant, non Ut ipsi fiant deteriores. f. X. INTER elementa , quibus infimus hic mundus constat, suus cuique locus est: sed ignis, qui proximum orbi Iunari lacum obtinet, quum in summa sui parte purissimus sit, ac liquidissimus, caelique naturae simillimus, tamen in aeris confinio se ipso crassior est. aer item in si imma sui
circuli margine simillimus igni ; in infima parte
63쪽
s ratio compendio perueniendi , qua confinis est liquae, crassescit. sertassis idem de aqua terraque dici potest. atque interim ignis, cui
praecipua vis ad agendum, paullatim omnia rapit aclse, et quoad licet, in suam transformat naturam: terram spiritibus attenuatam, vertit in aquam; aquam eliquatam Vertit in aerem; aerem extenuatum in se transformat. confinia seruiunt transformationi, non
in deterius, sed in melius. sic et CHRIsTus aὰ discipulorum imbecillitatem sese frequenter accommodabat. sic PAVLLVS multa indulgebat corinthiis, distinguens interim, quae domini nomine propon ς- ret persectis, et quae suo nomine condonaret infirmis, hac spe tamen, ut proficerent. proinde cum summi pontifices condonationibus et indulgentiis, Ut vocant, segnes, aut sortasse desperationi proximos erigunt ac fouent, donec ad meliora proficiant, non veriantur in summa circuli sui parte. iidem dum 1egibus cauent, de decimis praedialibus ac personasbus extorquendis, de usu pallii redimendo , de annatis exigendis, de patrimonio PETRI , Vt Vocant, armis vindicando, de subigendis bello
turcis, deque aliis innumeris Vt donemus eos tractare rem ad communem vitam necessariam, aut cer te utilem; nemo tamen dixerit eos versari in eo ,
quod 'roprium est philosophiae caelestis. atque haud scio, an summi pontifices, etiam si maxime velint, possint ita moderari leges suas, quas ad communem hominum vitam edunt, ut per omnia CHRISTI decretis respondeant. CHRISTVS , ut purissimus ille fons omnis lucis et innocentiae, . praecepit ea quae caelum sapiant: pontifices homines, et hominibus infirmis, atque adeo varie infirmis, pro tempore praestribunt, quod videtur expedire. proinde fieri non potest, quin in horum quoque plaCitis insint quaedam, quae sapiant humanos affectus, et in quibus innocentiam CHRISTI desideres. porro
64쪽
ad veram theologiam. Iquemadmodum ignis infima pars liquidior est aeris summa parte; ita par est, ut quod in pontificum
constitutionibus crassissimum est, propius tamen accedat ad CHRISTI simplicitatem, quam quod in caesarum aut magistratuum legibus est maxime diuinum. nam hi, quoniam in hisce rebus versantur, quae cum infima sece, quaeque cum sordidis mundi negotiis coniunctae sunt, argumento suo respondeant oportet. neque enim horum legibus fit statim, ut boni simus , sed ut interim minus mali. pr
inde si quid geritur aut constituitur ab his ,' quod
nonnihil degeneret a CHRISTI decretis; etiam atque etiam cave, ne christianae philosophiae purissimum fontem cum horum qualibuscumque lacunis commisceas. debent humanae leges ab hoc archetypo peti. ab eodem lumine legum humanarum' scintil-1ae sumuntur e sed aliter relucet aeternae Veritatis
fulgor in leui tersoque speculo, aliter in ferro, aliter in limpidissimo lante, aliter in lacuna turbida. g. XI. HAEC ideo dicta sunt , ne cae.stem CHRISTI philosophiam, hominum vel legibus, vel disciplini4 vitiemus. maneat intactus ille scopus, si illibatus unicus ille sons, seruetur illa vere sacra ancora doctrinae euangelicae , ad quam in tanta rerum humanarum caligine confugere liceat. absit, ut nobis obscuretur illa cynosura , ne non sit certum aliquod signum, ad quod in tantis errorum undis inuoluti recto cursiui restituamur. ne moueatur haec columna, ut sit cui annixi, aduersus huius
mundi vim, semper in deterius et prolabentis et rapientis, obsistamus. maneat solidum illud , et
nullis opinionum flatibus, aut persecutionum procellis cessiirum fundamentum, cui tuto bonus architectus superstruat aurum, argentum, et Iapides pretiosos, quod exustis humanarum commentationUm
stipulis, foenoque, nihilo secius perduret, structura meliori. homines labi possunt, CHRISTUS errare
65쪽
s6 ratio compendio perueniendinestit. neque protinus reiice, quod ab istis praescribitur, sed circumspice, quis praecipiat, quibus Praecipiat , quo tempore, qua occasione praecipiatur; sed in primis, an quod praescribitur, congruat cum euangelica doctrina, an sapiat referatque vitam CHRISΤΙ. spiritualis omnia diiudicat, inquit PAVLLVS, ipse a nemine diiudicandus. quod si ad 1eges humanas CHRISTI dogmata detorqueantur 3 quaeso te, quae spes iam reliqua est multo minus etiam, si ad cupiditates hominum deflectatur diui na philosophia, et iuxta graecorum prouerbium , Iesbia nobis fiat restula.
g. XII. QUOD distiun est de legibus ab hominibus institutis, idem arbitror esie sentiendum descriptis veterum ac recentium doctorum, quorum
nulli sic addictos esse oportet , ut nefas esse du- eamus, alicubi dissentire. quod hodie factitant plures, quorum hic adeo se addixit ΤΗoΜAE placitis , aut sCOTI decretis, vi malit et falsa tueri, quam ab horune dogmatis latum, ut aiunt, digitum discedere, quum auctores ipsi nolint sibi tantum tribui. et tamen hoc par est illis tribuere, praefestim quos
praeter egregiam eruditionem, et vitae sanctimonia, et antiquitas .ipsa commendat, ut benigne interpretemur, quod scripserunt, et sicubi manifestius Iapsi sunt, quam ut dissimulari possit, reuerenter ab illis dissentiamus, non insectantes conuitiis humanos Iapsus, sed quoad licet attenuantes atque Purgantes. neque secus sentiendum de dogmatibus scholasticis: habeant illa sane pondus suum in palaestris disputationum: adhibeantur ut humana pla- Cita, Vt themata argumentaque conflictationum , non ut articuli fidei, praesertim quum in his nec ipsae inter se scholae consentiant, nec iisdem interim eadem perpetuo placeant. intolerabilius autem fit, quod quotidie noua conduntur, atque his ceu sacris
66쪽
ad veram theologiam. sacris et ἀκινητοις babylonicas turres in caelum usque si regentes superstruimus. pro his tuendis acrius depugnamus , quam Pro CHRISTI dogmatibus. at quaedam videri possint eiusmodi, ut citra haec pubis cre constatura sit integritas christianae religionis, quaedam rursus eius generis, Videnestram aperiant ad perniciem verae pietatis. g. X II. ATQUE ut liquidius, quid velim, intel-1igatur, primi generis exemplum esto. Vir pius admisibrum consessionem, Vt a maioribus ortam et paullatim ad hanc formam redactam, obseruat reuerenter, iudicans non esse dissentiendum priuata auctoritate ab eo, quod publicus christianorum usus et procerum auctoritas comprobauit. hac obedientia ncm contenti quidam Qum adiungunt dogma, hanc confessionem, quoniam pus est sacramenti, non ab apostolis, sed ab ipso CHRIsTo fuisse institutam. neque enim ius esse eccIesiae, ut ullum sacramentum vel addat septem illis, vel adimat ; quum tamen uni homini ius tribuant, vel totam ditionem purgatorii demoliendi , si libeat. mihi sane
dogma hoc non admodum videtur necessarium ad pietatem. quid enim ad hanc refert, utrum ipse CHRISTus instituerit aliquid, an ecclesia CHRISTI spiritu amatat nisi forte timemus, ne nobis quaestus pereat, quem ex huiusmodi facimus, rebus sanctissimis ad rem non sanctam abutentes. qUamquam hoc ipsum, quod dico, non aliter accipi ve-1im , quam exemplum adductum docendi gratia. eiusdem generis videntur et illa, vir bonus credit CHRIsTUΜ e spiritu sancto conceptum, natum ex virgine. quid hic opus erat tot placitis mox vi-unm hominis corpus, omnibus membris ab Iulum,
ex purissima virginei sanguinis guttula deformatum, minutissimi araneoli modulo, huic simul animam inditam, omnibus dotibus absolutam, quibus nunc
67쪽
ratio compendio perueruendi fruitur in caelis mihi sane magis ad pietatem fac
turum videbatur, si haec aut non scrutaremur, aut certe reuerentius scrutaremur, quae nunc et apud
indoctam plebem, ceu compertissima asseueramus. et hoc interim exempli gratia dumtaxat proposuerim: nam prudens .et a pluribus et a seriis exemplis abstineo. g. XIIII. SECUNDI generis exemp1 3m hoc est, quod alicubi plus satis tribuimus principibus, siue venantes aliquid ab illis, siue sequentes, quod vulgo receptum Videmus. sunt enim qui corpus uniuersum ecclesiae, in unum contrahunt romanum pontificem, quem negant errare posse, quoties de moribus aut fide pronuntiat, et huius unius sententiae mundum uniuersum in diuersa opinione - consentientem debere cedere; ni faciat, schismaticum esse censendum: et tamen qui tantum potestatis tribuunt romano pontifici, quantum nec ipse
agnoscit; iidem minimum illi tribuant, si quid il-1orum vel quaestui, vel ambitioni conetur obsiste-Te. tunc exempta est sacrosancta religio: tunc illuminatus theologus praeponderat uniuersali conci-rio' tunc profertur ad synodum prouocatio nonne huiusmodi dogmatibus ingens aperitur fenestra tyrannidi , si tanta potestas incidat in impium ac pestilentem hominem ad haec sunt quaedam de votis, de decimis, s de restitutionibus, de remissionibus, et confessionibus scholasticorum immo monachorum placita,quibus grauiter illaqueantur animi simpliciu , aut certe superstitiosesum, ingenti malo populi, sed Iuculento commodo quorumdam , quibus Vt malis medicis, tum optime est, quum populo est pessime. hisce de rebus audimus quotidie querimonias piorum hominum, ex animo bene cupientium gregi christiano. non est meum, aut mei similium, conuellere , quod usu publico receptum est : optare
68쪽
tamen fas est, ut diuinus ille spiritus amet mentes pontificum ac principum, sic ista perpendere, ut Plus verae pietatis adiungatur populo, minusque sit superstitionis, ac minus etiam tyrannidis permi latur iis, quorum felicitas publicis malis alitur. quamquam haec quoque duntaxat exempli vice pro
ducta velim : siquidem in praesentia docere est animus, non irritare.
g. XU. SVPER haec non mediocrem adseret utilitatem, si diligenter euoluentes libros Vtriusque testamenti attente consideremus mirabilem illum orbem et consensium totius CHRISTI fabulae, ut ita loquar,quam nostra caussa peregit,factus homo.sic enim Iuturum est , vi non solum rectius intelligamus, quod legimus , verumetiam ut certiore cum fide 1egamus. nullum est enim sic arte compositum mendacium , ut undique sibi constet. ex veteris instrumenti voluminibus conser typos et prophetarum oracula, quorum illi CHRISTUM delineant atque adumbrant l, haec eumdem aduentantem, velut oculis fidei demonstrant. succedit his ange1orum testimo nium , GABRIELIS , Virgini caelestes nuptias annuntiantis, rursus in natiuitate chori angelici concinentis , gloria in excelsis deo : mox accedit pastorum , deinde MAGOR Μ testimonium , praeterea SIΜEONIS et λNNAE: deinde praeludit IOHANNIA BAPTISTAE praedicatio digito iam indicantis praesentem, quem Prophetae Venturum Praedixerant. ac ne nesciremus, quid nobis esset ab eo sperandum, addit, ecce, qui tollit peccatum mundi hic
unus est agnins, omnis maculae nescius, nec agnu&est solum, verum etiam agnos facit. non promittit sitis regnum', non Voluptates, non honores, aut
opulentiam, innocentiam promittit, si modo resipiscant. nihil autem verorum bonorum abfuturum
est, si adsit innocentia. post haec omnem vitae seriem
69쪽
riem obserua, quomodo adoleverit, usque proficiens in melius et apud deum, et apud homines. apud deum laus est bonae conscienciae, apud homines decus est honestae famae, quae non affectata, . felicius consequitur veram virtutem. duodecim natus annos, in templo docens vicissim et audiens primum sui specimen dedit. rursum in nuptiis primo miraculo priuatim edito, paucis innotuit. nam praedicandi munus non nisi baptisatus, et colum- hae signo, patrisque voce commendatus, postremo non nisi quadragenario ieiunio, et satanae tentatione spectatus et exploratus , aggressus est. excute
natiuitatem, educationem, praedicationem, mortem , nihil aliud reperies, quam paupertatis et humilitatis, immo innocentiae totius exemplar. g. XUI. Torvs doctrinae circulus ut secum con sentit, ita cum ipsius vita consentit, etiam ipsiust naturae iudicio consentanea. praecepit innocentiam, ipse sic vixit, ut nec subornati testes, cum id variis modis conarentur, reperirent, quod Pro babiliter calumniarentur. docuit mansuetudinem:
ipse tamquam ouis ad mactationem ductus est. docuit paupertatem : ipse nihil umquam nec possedisse legitur, nec affectasse. deterruit ab ambitio
ne et fastu: ipse discipulis suis lauit pedes. docuit
hanc esse viam ad veram gloriam et immortalitatem : ipse per crucis ignominiam assecutus est nomen , quod excellit omne nomen; et tum nullum regnum ambit in terris, meruit caeli pariter ac terrae principatum. ubi resurrexit, non alia docuit, quam ante docuerat. docuerat, piis non esse me tuendam mortem, quae nos non exstingueret, sed
immortalitati redderet et ob id exhibuit sese rediuiuum sitis. iisdem videntibus, adscendit in caelum, ut sciremus, quo nobis esset enitendum, quoque
reserenda omnia postremo loco delapsus est spiri-'tus
70쪽
Ios, quales CHRISTUS Te voluit. reperies fostassis in PLATONII aut SENECAE libris quae non abhorreanta decretis CHRISTI ; reperies in vita SOCRATIS , quae utcunque cum CHRISTI Vita consentiant: at circulum hunc, et omnium rerum inter se congruentium harmoniam in QIO CHRISTO reperies. multa
sunt in prophetis et dicta divivitus, et gesta pie ,
multa in MosΕ, ceterisque viris vitae sanctimonia claris; orbem hunc in nullo reperies homine, qui quidem orbis a prophetis exorsus, per apostolorum martyrumque vitam ac doctrinam in sese coit: hi quidquid CHRISTUS docuit , expresserunt, quidquid promisit , praestiterunt, eumdem hauserant
spiritum, eadem λnant ac docent, quae CHRIS
g. XVII. HACTENVS adoranda sunt omnia, cetera cum delectu iudicioque legenda , aut etiam imitanda. nec fortassis absurdum fuerit, in lacris quoque voluminibus ordinem auctoritatis aliquem constituere: id quod facere non est veritus AUGUSTINUS. nam primae debentur iis libris, de quibus numquam fuit addubitatum a veteribus. apud me certe plus habet ponderis ESAIAS , quam IVDITH aut HESTER I pIus euangelium MATTHAEI , quam apocalypsis instripta IOHANNI; plus epistolae PAVLLI ad romanos et corinthios, quam epistola scripta ad hebraeos. proximum his locum tenent quaedam nobis ceu per manus tradita, vel ab ipsis apostolis ad nos usque profecta, vel ab iis certe, qui vicini fuerunt temporibus apostolorum, quo in numero cum primis pono symbolum in concilio niceno editum , quod vulgo dicitur apostolorum, opinor
ob id, quod prae se serat sermonis apostolici tum
grauitatem, tum sobrietatem, tum etiam breuitatem: acquo utinam nostra credulitas eo fuisset con