De imitatione Christi libri quatuor. Auctore Thoma a Kempis canonico regulari ordinis S. Augustini

발행: 1735년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

1 33 DE IMITATIONA

terire Quis sanctorum in mundo, sine cruce, & tribulatione fuit Nec enim Iesus Christus D minus noster, una hora sine dolore passionis fuit, quamdiu vixit. Oportebat ait ChriAtim pati, se resurgere a mortuis, ct

ita intrare in gloriam suam. Et quomodo tu aliam viam quaeris, quam hanc regiam viam,

quae est via sanctae erucis p Tota vita Christi, crux fuit& martyrium: &tu tibi quaeris requiem, & gaudium Erras, erras, si aliud quaeris, quam pati tribulationes s quia tota ista vita mortalis , plenae est miseriis , & circumsignata

crucibus.

Et quanto altius quis in spiritu profecerit, tanto graviores saepe cruces invenit: quia exilii sui poena magis ex amore creseitis. 8 Sed tamen iste sic muItiplieiter afflictus , non est sine levamine consolatronis 1 quia fructum maximum sibi sentit accrescere ex susterentia suae erucis. Nam

152쪽

CHRISTI LIB. IL in Nam dum sponte se illi subii.

Cit , omne onus tribulationis in fiduciam divinae consolationis

convertitur. - c

' Et quanto caro magIs per atinflictionem atteritur , tanto 1pI- ritus amplius per internam gratiam roboratur is Et nonnumquam in tantum confortatur ex affectu tribulationis, & adversitatis, ob amorem Conformitatis crucis Chrita, ut se sine dolore , & tribulatione esse non vellet : quoniam tanto se acceptiorem Deo credit , quanto plura , & graviora pro eo perferrae potuerit iaNon est istud hominis virtus, sed gratia Christi , quae potest, & agit in carne fragili , ut quod naturaliter semper a horret , & fugit , hoc servore spiritus aggrediatur, & diligat. 9 Non est secundum hominem

crucem portare, crucem amare,

corpus castigare, &servituti subiacere; honores fugere , contu melias libenter sustinere , serp- sum despicere, S despici optare et adves

153쪽

adversa quaeque cum damnis Pedipeti, & nihil prosperitatis inhoe mundo desiderare . . .

Si ad te ipsum respicis, nihil

hujusmodi ex te poteris. Sed si in Domino confidis , dabitur tibi sortitudo de cetio,& subiicientur ditioni tuae murudus , & caro. Sed nee inimicum diabolum timebis, si fueris fide armatus,& cruce Christi signatus.. Io Pone te ergo, sicut bonus,& fidelis servus Christi, ad portandum viriliter crucem Domini tui . pro te ex amore crucifixi. Ir Quando ad hoc veneris, quod tribulatio tibi dulcis est.& sapit pro Christo, tunc bene tecum esse aestima, quia inveni sti paradisum in terra. Quamdiu pati grave tibi est,& fugere quaeris i tamdiu male habebis, & sequetur te ubique fuga tribulationis.

Ia Si ponis te, ad quod eri

debes, videlicet ad patiendum, di moriendum, fiet cito meliusf .u pacem invenies.' . Etiam '

154쪽

Etiam si raptus fueris usque ad tertium coelum cum Paulo, non es propterea servatus de nullo contrario patiendo. Ego

inquit Iesus ostendam illi ,

g uta oporteat eum pro nomine

meo pati. -

Pati ergo tibi. remanet, si I sum diligere, & perpetuo illi servire placet . 13 Utinam dignus esses aliquid pro nomine Iesu patii quam

magna gloria remaneret tibi , quanta exultatio omnibus Sanctis Dei, quanta quoque aedificatio esset proximi f. Nam patientiam omnes re . commendant, quamvis pauci tamen pati velint. Merito deberes libenter modi eum pati pro Christo, cum multi graviora patiuntur pro mundo. 14 Scias pro certo , quia mQ- aientem te oportet ducere vita tam . Et quanto quisque plus sibi moritur, tanto magis Deo vivere incipit. Nemo aptus est ad comprehendendum coelestia, nisi se subin

155쪽

miserit ad portandum pro Chri-

sto adversa.

Nihil Deo acceptius , nihil tibi salubrius in mundo isto , quam libenter pati pro Christo. Et si eligendum tibi esset m. gis optare deberes, pro Christo adversa pati, quam multis con silationibus recreari; quia Chrisso similior esses , & omnibus

Sanctis magis consormior. Non enim stat meritum n

strum, & profectus status nostri in multis 1uavitatibus , & comsolationibus; sed potius in magnis gravitatibus , & tribuIationibus perserendisis Si quidem aliquid melius,& utilius saluti hominum, quam pati fuisset: Christus utique verbo , & exempIo ostendisset. Nam , & sequentes se dise,pulos, omnesque eum sequi cupientes , manifeste ad crucem Portandam hortatur, ει dicit :Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, ct tollat erucem suam , is sequatur me. Praepara te ad toleranda mu Ita

156쪽

CHRISTI . LIB.II. II s

n versa, 8c varia intommoda ira hac misera vita, quia sic tecum erit, ubicumque fueris ρ & ω revera invenies, ubicumque la-Tueris. Oportet ita esse, & non est remedium evadendi a tribu- Iatione malorum , & doIore , quam ut patiaris. Calicem Domini a flectanter bibe, si amicus ejus esse, & partem cum eo hahere desideras. Tu vero , pone te ad sustinendum tribulationes, es reputa eas maximas consola 'tiones, quia non sunt condignae passiiones huius temporis ad suturam gloriam promerendam , etiam si solus omnes posses su

stinere. .

Omnibus ergo perIectis , &scrutatis: sit haec conclusio finalis : Κuoniam per multas tribuis Iationes oportet nos intrare in Regnum Dei.

FINIS LI B. IL

157쪽

CANON ICI REGULARIS

Ordinis s. Augustini,

CHRISTI LIBER T E R T I V S.

. De interna consolatione.

AD LECTOREM.

Luta Hie liber magna fui parro- per modum colloquii intre Deum, o hominem: seu Dominum, Servum , scriptus ast , diligenter observandum est lectori, ubi visas loquendi

mutentur: altas vis verborum,

O sevus pii scriptoris sapeuctorem fugiet . Itaque nos diis strictionis gratia litoras D. s. idest Dominus, ct Servus, apposuimus.

158쪽

EHRIST I. LIB. III. rq r

ti . . . . . t

ua interna Christi Ioeuriona ad animam fidelem . Cap. I. .

. me Dominus Deus .

Beata anima, quae Dominum in se loquentem audit , & de ore ejus consolationis verbum accipit. Beatae aures, quae venas divini susurri suscipiunt, & demum. di hujus susurrationibus nihil

advertunt.

Beatae planὸ aures, quae non vocem foris sonantem, ted intus auscultant veritatem docentem. Beati oculi, qui exterioribus clausi , interioribus autem sunt intenti. Beati, qui interna penetrant, ct ad capienda.arcana scelestia magis, ac magis per quotidiana exercitia se student praeparare . Beati , qui Deo vacare gestiunt, & ab omni impedimento saeculi se excutiunt. Animadve ite haec anima mea s& claude sensualitatis tuae ostias, ut

159쪽

in De IMITATIONE

tit possis audire, quid in te loquatur Dominus Deus tuus . Naee dicit dilectus tuus. E. D. Salus tua ego sum, pax tua, & vita tua. Serva te apud me, & pacem

invenies. Dimitte Omnia transitoria, quaere aeterna.

Quid sunt omnia temporalia, nisi seductoria λ Et quid juvant

omnes ' creaturae , fi fueris a Creatore deserta i omnibus ergo abdicatis Creatori tuo te redde placitam, ac fidelem , ut veram valeas apprehendere beatitudinem.

Rogat ut Deum latus , sibi lo- ... quentem audiat. Cap II. 1 SERVUS T Oquere Domi- ne quia audit servus tuus e Servus tuus sum ego , da mihi intellectum , ut iam testimonia tua . Inclina cor meum in verba ris tuti fluat, ut ros eloquium

tuum a

Dicebant olim filii Israel ad

160쪽

Moysen. Loquere tu nolis Oaudiemus, non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur . Non sic Domine , non sic oro Lsed magis cum Samuele Propheista humiliter , ac desideranter obsecro: Loquere Domine , quia audis servus tuus.

Non loquatur mihi Moyses, aut aliquis ex Prophetis ; sed tu potius loquere Domine Deus, . inspirator , & illuminator omnium prophetarum , quia tu Olus , sine eis potes me persecte imbuere ι illi autem sne te, nihil proficient. r. Possunt quidem verba sonare , sed spiritum non conseri

Pulchriter dicunt; sed, te tacente , cor non accendunt .

Litteras tradunt , sed tu sen- . sum aperis. MIsteria proferunt, sed tu reseras intelletiumsigna

torum.

Mandata edicunt, sed tu iuvas ad perficiendum. Viam ostendunt, sed tu coni fortas ad ambulandum.

SEARCH

MENU NAVIGATION