De imitatione Christi libri quatuor. Auctore Thoma a Kempis canonico regulari ordinis S. Augustini

발행: 1735년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ro4 DE IMITATIONE

. Habe ergo primo aelum super teipsum, & tunc juste Zelare poteris etiam proximum tuum . x Τu bene scis facta tua exiscusare, & colorare, & aliorum excusationes non vis recipere . Iustius esset, ut te accusares, di fratrem tuum excusares.

Si portari vis, porta, & alium. Vide, quam longe es adhuc a vera charitate , & humilitate , quae nulli novit irasci , vel injdignari , nisi tantum sibi. , Non est magnum , cum bonis S mnsuetis conversari: hoc enim omnibus naturaliter placet, &unusquisque libenter pacem habet , & secum sentientes magis

diligit. Sed cum duris, & perfer sis,

aut indisciplinatis, aut nobis contrariantibus pacifice posse vivere, magna gratia est , & laudabile nimis virileque factum. 3 Sunt qui seipses in pace tenent, de cum aliis etiam pacem habent. Et sunt , qui nee pacem ha bent et nec alios in pace dimi

tu nis

122쪽

CHRISTI, LIB. II. Itunt, aliis sunt graves, sed stia

sempit graviores. Et sunt , qui seipsos in pace retinent, & ad pacem alios r ducere student. Est tamen tota pax nostra in hac misera vita potius in humi Iisu merentia ponenda , quam in non sentiendo contraria. Qui melius scit pati , malo rem tenebit pacem. Iste est viactor sui , & dominus mundi , amicus Christi, di haeres coeli. De pura mente , ct si ilia intentione. Cap. IV.

x Uabus alis homo subleu tur a terrenis, simplicitate scilicet, & puritate. Simplicitas debet esse in i tentione, puritas in affectione. Simplicitas intendit Deum , pumritas apprehendit, S gustat. Nulla bona actio te impediet, si liber intus ab inordinato affectu fueris.

Si nihil aliud, quam Dei bene Placitum, & proximi utilitatem E s in-

123쪽

ros DE IMITATIONE

4ntendis, & quaeris, interna libertate perfrueris.' Si rectum cor tuum esset, tun omnis creatura speculum vitae, reliber sanctae doctrinae esset. Non est creatura tam Parva vilis, quae Dei bonitatem nora repraesentet, a Si tu esses intus bonus & p rus, tunc omnia sine impedimento videres, & bene caperesist 'Cor purum , penetrat coelum

Qualis unusquisque intus est, at iter indicat exterius. Si est gaudium in mundo , hoc utique possidet puri cordis

angustia, hoc melius novit mala conscientia. Sicut ferrum missum in ignem amittit rubiginem , & totum candens emcitur: sic homo inte- gre ad Deum se convertens , a torpore exuitur , & in novum hominem transmutatur.3 Quando homo incipit tepe-stere, tunc parvum metuit lab rem v

124쪽

rem, & libenter extremam acis ei pit con Iationem O . .

- Sed quando perfectE ineipit se

vincere,& viriliter invia Dei amishulare:tunc minus ea reputat,qugfibi prius gravia esse sentiebat. Do tropria consideratrone is Cap. μ

a NTon possumus nobis ipso

nimis credere, quia saep*gratia nobis deest, & sensu, . Modicum lumea eli In nobIS,& hoc cito per negIigentiam

amittimus . .

Saepe etiam nori advertImus. Quod tamen caeci intus sumus. 'Saepe male egimus, .& pejus excusemus o Passiones interdum movemus, Se zelum putamus. Parva in aliis reprehendimus.& nostra majora pertransimus a

Satis cito sentimus & pondera mus, quod ab aliis sustitiemus sed quantum alii de nobis sustisnent, non advertimus.

125쪽

ios DE IMITATIONE

Tet , non esset , quod de alici graviter judicaret. 2 Internus homo sui ipsius curam omnibus curis anteponit, & qui sibi ipsi diligenter intendit, faciliter de aliis tacet. Numquam eris internus, &devotus, nisi de alienis silueris, ad teipsum specialiter respeXeris . Si tibi, & Deo totaliter intendis , modicum te movebit, quod foris percipis . . Ubi es, quando tibi ipsi praesens non es Et quando omnia

Percurristi, quid c te neglecto Profecisti Si debes habere pacem , Scunionem veram: oportet, quod

totum adhuc postponas , & te solum prae oculis habeas ... 3 Μultum proinde proficies , si te seriatum ab omni temporali cura conserves. Ualde deficies, si aliquid temporale reputaveris. Nil magnum, nil altum, nil gratum , nil acceptum tibi sit, nisi pure Deus, aut de Deo sit Totum vanum existima, quid-- . quid

126쪽

CHRISTI . LIB. II. Iosquid consolationis occurrit idealiqua creatura.

Amaps Deum anima , sub Deum qespicit universa . Solus Deus aeternus, & immmensus,implens omnia, solatium animae, & vera cordisi titia. De utilia bona conscientia. Cap. VI.1 H Loria boni hominis, te M itimonium bonae con scientie. Habe bonam conscientiam, &habebis semper laetitiam. Bona conscientia valde multa potest portare , & valde laeta est inter adveris... Mala conscientia semper timida est, & inquieta. Suaviter requiesces , si cottuum te non reprehenderit.

Noli laetari, nisi eum bene

feceris . . .

Mali numquam habent veram laetitiam, nec internam sentiunt Pacem: quia non es pax impiis, dicit Dominus φ .

127쪽

HO DE IMITATIONg

Et si dixerint: In pace sumuis

non venient super nos mala, α quis nobis nocere audebit y nae credas e is,quoniam repente exurget ira Dei, &in nihilum redigentur actus eorum , & cogitationes eorum peribuot.

α Gloriari in tribulatione,nore est grave amanti : sic enim gloriari, est gloriari in cruce Domini Brevis gloria, quae ab hominibus datur, & accipiturωΜundi gloriam semper comitatur tristitia. Bonorum gloria in conscientitueorum, & non in ore hominumis Iustorum laetitia de Deo, & in Deo est, & gaudium eorum, de

veritate.

Qui veram & aeternam gloriam desiderat, temporalem non

curae. . 'Et qui temporaIem requirie

gloriam, aut non ex animo contemnit, minus amare convincitur coelestem .

Magnam habet cordis tranqui litatem , qui nec laudes curat, nec vituperia.

128쪽

CHRISTI LIB. IL iis i

3 Facile erit contentus & p catus . cujus conscientia mundae

est . . Non es sanctior , si laudaris:

nee vilior , si vituperaris. Quod es, hoc es: nec maior dici vales, quam Deo teste sis. Si attendis, quid apud te sis intus non curabis, quid de te loquantur homines Homo videt in facie , Deus νautem in corde. 'Homo considerat actus, Deus svero pensat intentiones. Bene semper agere, & modi cum de se tenere, humilis animar indicium est. ' Nolle consolari ab aliqua creatura, magnae puritatis, re interetiae fiduciae signum est . 4 Qui nullum extrinsecus pro se testimonium quaerit , liquet quod totaliter se Deo commi- 'tit. .i Non enim, qui seipsum in mendat, ille probatus est ait B. Paulus sed quem Deus com-

- mendat.

Ambulare cum Deo intus, neu ali-

129쪽

tra DE IMITATIONE

aliqua affectione Reneri foris σstatus est interni hominis . . Da amore Iesu super omnia. Cap. VII. a TZEatus. qu antelligit, quid do sit amare Iesum: & contemnere seipsum propter Iesum . Oportet , dilectum pro dilecto relinquere , quia Iesus vult solus

super omnia amari. Dilectio creaturae fallax , Minstabilis r dilectio Iesu, fidelis,

di perseverabilis . Qui adhaeret creaturae cadet eum labili: qui amplectitur I sum , firmabitur in aevum . . Illum dilige, & amicum tibi retine, qui , omnibus recedentibus , te non relinquet , nec patietur in fine perire. Ab omnibus oportet te alia quando separari , sive velis , si

ve nolis.

a Teneas te apud Iesum, vivens, ac moriens: & illius fidelitainei te committe, qui omnibus defcientibus, solus te potest juvare.

130쪽

CHRISTI . LIB. II. III

Dilectus tuus talis est naturae, ut alienum non velit admittere, sed solus vult cor tuum habere, di tanquam rex in proprio throno sed ere . Si scires te bene ab omni crea tura evacuare, Iesus deberet libenter tecum habitare. Pene totum perditum invenies, quidquid extra Iesum, in

hominibus posueris. Non considas , nee innitaris super calamum ventosum: quia

omnis earo foenum, ct omni gloria Hus , ut for faeni cadet. 3 Cito decipieris, si ad extemnam hominum apparentiam tam tum aspexeris.

Si enim tuum in aliis quaeris solatium, & lucrum, senties seis pius detrimentum, quaeris in omnibus Iesum, Invenies utique Iesum. Si autem quaeris teipsum, invenIes etiam teipsum , sed ad tuam perniciem. Plus enim homo nocivior sibi, si Iesum non quaerit, quam totus mundus, & omnes sui adversarii 4

SEARCH

MENU NAVIGATION