De imitatione Christi libri quatuor. Auctore Thoma a Kempis canonico regulari ordinis S. Augustini

발행: 1735년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

CHRISTI . LIB. IV.

pienda , etiam proprii oris tui alloquio invitare, dicendo e Dinnire ad me omnes, qui laboratis, ct onerari e sis, ct ego reficiam vos. God magna bonitas , ehariaras in Sacramento homini exhibetur . Cap. II,

VOX DISCIPULI.

a Uper bonitate tua, & ma O gna misericordia tua Domine confisus , accedo aeger ad Salvatorem, esuriens, & sitiens ad fontem vitae, egenus ad Regem coeli, servus ad Dominum, creatura ad Creatorem, deselatus ad meum pium consolatorem. Sed unde hoc mihi, ut venias. od me Quis ego sum , ut praestes mihi te ipsum Quomodo audet peccator coram te apparere & tu quomodo dignaris ad peccatorem venire Tu nosti servum tuum , Sscis quia nil boni in se habetiunde hoc illi praestes. Confiteor igitur vilitatem

meam a

342쪽

meam, agnosco tuam bonitatem , laudo pietatem, S gratias ago propter nimiam charitatem. Propter temetipsum enim hoc facis, non propter mea me rita r ut bonitas tua mihi magis innotescat, charitas amplior ingeratur , & humilitam perfectius commendetur.

Quia ergo tibi hoc placet ,&tu sie fieri iussisti, placet, Scmihi dignatio tua ; & utinam iniquitas mea non obsistat lx O dulaissime, & benignis,

sime Iesu, quanta tibi reverentia, & gratiarum actio cum perpetua laude , pro susceptione Saeri Corporis tui debetur , cu ius dignitatem nullus hominum explicare potens invenitur lSed quid cogitabo in hac Communione , in accessu ad Domi num meum , quem debite venerari nequeo , & tamen devote suscipere desidero pQuid cogitabo melius, Si sa-Iubrius,nisi me in sum totaliter humiliando coram te , & tuam infinita bonitate exat tando supra mi δι La

343쪽

. Laudo te, Deus meus, scexalto in aeternum Despici me, S subiicio tibi , in profundum vilitatis meae. Ecce tu Sanctus sanctorum; Scego sordes peccatorum. ρEcce tu inclinas te ad me, qua non sum dignus ad te respicere. Ecce tu venis ad me, tu vis esse mecum, tu invitas ad convivium tuum . Tu mihi dare vas coelestem cibum, o panem Angelorum almanducandum: non alium sane. quam teipsum ; panem vivum squi de Caelo descendisti , ct dat

vitam mundo.

4 Ecce , unde dilectio proceindit, qualis dignatio illucescit

quam magnae gratiarum acti

nes, & laudes tibi pro his debenturio quam salutare , & utile consilium tuum , cum istud instituistit quam suave, & jucundum convivium , cum teipsim in cibum donasti lo quam admirabilis opera . tio tua Domine i quam potons

344쪽

33o DE IMITATIONE

virtus tua i quam ineffabilis veritas tua l. Dixisti enim ., & facta sunt omnia : & factum est , quod ipse jussisti. s Mira res, & fide digna, ac

humanum vincens intellectum rquod tu Domine Deus meus , verus Deus, Rhomo, sub modica specie panis , & vini inteis ger contineris, & sine consum..ptione a sumente manducaris. Tu Domine universorum, qui nullius habes indigentiam , voluisti per Sacramentum tuum ha hilare in nobis : conserva cor meum: & corpus immaculatum, ut laeta, & pura conscientia fe- pius tua valeam celebrare mysteria : & ad meam perpetuam accipere salutem, quae ad tuum praecipue honorem , & memoriale perenne , sanxisti , & instituisti.

6 Laetare anima mea, & gratias age Deo pro tam nobili munere , & solatio singulari, in hae lacrymarum valle tibi relicto . . Nam quoties hoc mysterium

345쪽

CHRISTI . LIB. IV. HI

recolis, & Christi Corpus accipis: toties tuap redemptionis opus agis, & particeps omnium meritorum Christi essiceris. Charitas etenim Christi numquam minuitur , & magnitudopropitiationis ejus numquam ex-Dauritur.

Ideo nova semper mentis renovatione ad hoc disponere te debes , & magnum salutis mysterium attenta consideratione pensare. Ita magnum, novum, & Iu cundum tibi videri debet, cum celebras, aut Missam audis; ac si eodem die Christus primum in uterum Virginis descendens, homo factus esset, aut in cruce pendens , pro salute hominum pateretur, & moreretur .

A uod utile sit sape communicare . Cap. III.

VOX DISCIPULI.

1 U Cce ego ad te venio, Do- I mine , ut bene mihi sit ex

346쪽

ni DA IMITATIONE

munere tuo, & laetificet in convivio sancto euo quod parasti

in dulcedine tua pauperi Deus. Ecce, in te est totum, quod desiderare possum, & debeo ; tu salus mea, & redemptio, spes,& sortitudo, decus, & gloria.

Lar ea ergo hodie animans servi tui, quoniam ad te Domine Iesu animam meam levavs. Desidero te nunc devote , ac reverenter suscipere ἰ cupio te in domum meam inducere, qua tenus cum Zachaeo merear a te benedici, ac inter filios Aes hae computari. Anima mea Corpus tuum concupiscit , cor meum tecuiri uniri desiderat.

2 Trade te mihi, & sussiciei

Nam praeter te , nulla consolatio valet . Sine te esse nequeor & sine visitatione tua, vivere non valeo. ιIdeoque oportet me frequenter ad te accedere, &in rem dium salutis meae recipere e ne

forte deficiam in via , si fuero celesti fraudatus alimonia.

347쪽

CHRISTI LIB. IV. 3M

Sic enim tu miseri eordissime Iesu, praedicans populis, & v

rios curans languores, aliquando dixisti di Nolo eos Iduuos dimittare in domum suam, ne u fetant in via. Age igitur hoc mecum modos qui te pro fidelium consitatione in Sacramento reliquisti. Tu es enim suavis refectio a. nimae: S qui te digne manduis caverit, particeps, & haeres erit

aeternae gloriae.

Necessarium quidem mini eli, qui tam cepe labor, S pecco, tam cito torpesco , & deficio ivt per frequentes orationes, Nconfessiones, ac Sacram Corpo-xis tui perceptionem, me reno vem , mundem , S accendam sne forte diutius abstinendo , a sancto proposito defluam. 3 Proni enim sunt sensus hominis ad malum ab adolescentia sua ; & nisi succurrat divina medicina, labitur homo mox ad pejora a

Retrahit ergo Sancta Communio a malo, & consortat in bono,

348쪽

. 334 DE IMITATIONA

Si enim modo tam saepe negligens sum, & tepidus, quando communico , aut celebro quid fieret, si medelam non sumerem, & tam grande juvamen non quaererem Et licet omni die non sim aptus, nec ad celebrandum bene dispositus: dabo tamen operam, congruis temporibus divina percipere mysteria, ac tantae gratiae participem me praebere.

Nam haec est una principalis

fidelis animae consolatio, quamdiu peregrinatur a te in mortali corpore , ut sepius memor Dei sui, dilectum 1uum devota suscipiat mente . 4 O mira circa nos tuae pietatis dignatio , quod tu Domine Deus, Creator, & vivificator omnium spirituum, ad pauperculam dignaris vani re animam , & cum tota divinitate tua , ae humanitate , ejus iminpinguare esuriem. O felix mens , & beata anima , qthe te Dominum Deum suum meretur devote suscipere,

de in

349쪽

CHRISTI . LIB. IV. Πε& in tua susceptione spirituali

gaudio repleril . O quam magnum suscipit Dominum, quam dilectua in ducit hospitem, quam jucundum recipit socium , quam fidelem acceptat amicum , quam speciosum , & nobilem amplectitur sponsum prae omnibus dilectis, S super omnia desiderabilia amandum lSileant a facie tua dulcissime dilecte mi coelum, & terra ,& omnis ornatus eorum : quo niam quidquid laudis habent , ac decoris , ex dignatione tuae est largitatis , nec ad decorem tui pervenient nominis , cujus dapientiae non est numerus .

. . l .

Luod multa bona prassantur

devote communicantibus . Cap. I R

VOX DISCIPULI.

1 tamine Deus meus, prae L veni servum tuum inbenedictionibus dulcedinis tuae, ut ad

350쪽

ad tuum magnificum Sacramenis eum digne , ac devote merear

accedere.

Excita cor meum in te , &gravi torpore exue me. Visita me in salutari tuo , ad gustandum in spiritu suavitatem tuam , quae in hoc Sacramento , tamquam in fonte, plenarie latet. Illumina quoque oculos meo ad intuendum tantum Mysterium e & ad credendum illud indubitata fide', me robora. . Est enim operatio tua , non .humana potentia. tua sacra i stitutio, non hominis adinventio. Non enim ad haec ca Pienda, . R intelligenda aliquis idoneus Per se reperitur , quae Angel cam etiam subtilitatem transcendunt. Quid ergo ego peccator indignus, terra, & cinis, de tam alto sacro secreto potero inve

stigare, & capere λα Domine in simplicitate eo dis mei, in bona firma fide, &in

tua jussione, ad te cum spe, ac reverentia accedo: & vere credo, quia

SEARCH

MENU NAVIGATION