De imitatione Christi libri quatuor. Auctore Thoma a Kempis canonico regulari ordinis S. Augustini

발행: 1735년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

CHRISTI . LIB. IU

quia tu praesens es hie in Saeraἀmento Deus , & homo. Vis ergo. ut suscipiam, &meipsum tibi in charitate uniam . , 'Unde tuam precor clementiam , & specialem ad hoc imploro mihi donari gratiam ; ut totus in te liquetiam , & amore perestiuam , atque de nulla

aliena consolatione amplius me intromittam.

Est enim hoc altissimum, & di. gnissimum Sacramentum , salus animae, & corporis, medicina omnis spiritualis languoris: in quo

vitia mea curantur, pastiones De nantur,tentationes vincuntur,aut

minuuntur: gratia maior infun-stitur, virtus incipia augetur, firmatur fides, spes roboratur, &eharitas ignoscit, ae dilatatur.3 Multa namque bona largitus es, & adhuc saepius largiris in Sacramento , dilectis tuis devote communicantibus, Daus meus,' ' susceptor animae meae, reparator infiemitatis humanae , & totius dator consolationis internae. Nam multam ipsis consolati P nem

352쪽

t DE IMITATIONE .

nemi adversus veniam tribulationem infundis, S de imo dejectionis propriae ad spem tuae protectionis erigis, atque nova qua dam gratia eos intus creas illiust rasil ut qui anxii primum , affectione se ante Commmunionem senserant, postea re secti cibo potuque coelesti , mmelius se mutatos inveniant. Quod idcirco cum electis tuis . dispensinter agis, ut veracIter agnoscant, & patenter experian. tur, quantum infirmitatis ex μjpsis habeant, & quid bonitatis,

ac gratiae ex te consequantur . .

Quia es semetipsis frigida, duri,& indevoti ; ex te autem serventes, alacres, R devoti esse me.

lentur.

Quis enim ad fontem suavita tis humiliter accedens, non mo dicum suavitatis inde reportat Aut quis iuxta copiosam ignem flans , non parum caloris Inde percipit . Et tu fons es semper Plenus, S iuperabundans, ignis iugiter, ordens, dc numquam deficiens.

4 Unde

353쪽

CHRISTI . LIB. IV, q Unde si mihi non licet hauri-xe de plenitudine fontis, Dςciisque ad satietaten potare, δ'

Ponam tamen Os. meum ad fo

ramen celestis fistulae: uc salieni modicam inde huttulam capiam ad refocillanda pasitim meam, ex non penitus exarescam. Et si necdum totus cs estis, aetam ignitiuν, ut Cherubim , RSeraphim, elle possum: conabor tamqn devotioni insistere , & cor meum pr parare, ut vel modiscam divini incendii flammam ,

ςx humili sumptione vivifici SYcramenti conquiram.

Quidquid autem mihi deest, Iesu bone , Salvator sanctissime, tu pro me supple benigne , ac

Sratiose , qui omnes ad te dignatus es vocare, dicens: Venito ad me omnes , qui Iaboratis, oponerati est , ct ego resciam vos. Ego quidem laboro in sudore vultus mei , dolore cordis torqueor, peccatis oneror , tentat sonibus inquietor, multis malis pastionibus implicor, & premor: di non est, qui adjuvet, non est

354쪽

s o DE IMITATIONE

qui liberet, &salvum faciat, nisi tu Domine Deus salvator meus Icui committo me,&omnia mea ἔut me custodias, & perducas invitam aeternam .

Suscipe me in laudem, & gloriam nominis tui, qui Corpus tuum, & Sanguinem in cibum,& potum mihi parasti. Praesta Domine Deus salutaris meus, ut cum frequentatione mysterii tui , crescat meae devotionis affectus.

m dignitata Saeramenti, o tu Sacerdotali. Cap. V.

VOX DISCIPULI.r CI baberes Angelieam puri

o talem , & Sancti Ioannis Baptistae sanctitatem, non esses dignus hoc Sacramentum aeci Pere , nec tractare. Non enim hoe meritis debetur hominum , quod consecret& tractet Christi Sacramentum a re sumat in cibum panem An

355쪽

CHRISTI . LIB. III. 34 r

. Grande mysterium, S magna dignitas Sacerdotum: quibus datuest,quod A ngelis non est concessu. Soli namque Sacerdotes rite in Ecclesia ordinati , potestatem habent celebrandi, &Corpus Chrse ili consecrandi. Sacerdos quidem minister est Dei, utens verbo Dei, per iussionem, & institutionem Dei rDeus autem ibi principalis est auctor, S invisibilis operator , cui subest omne , quod voluerit, ct patet omne, quod iusserit. 2 Plus ergo credere debes Deo omnipotenti, in hoc excellentissimo Sacramento, quam proprio

sensui, aut alicui signo visibili.

Ideoque cum timore,& river

tia ad hoc opus est accedendum. Attende tibi, R vide cujus mi nisterium tibi traditum est per impofitionem manus Episcopi.

Ecce, Sacerdos factus es , ad celebrandum consecratust vide nunc, ut fideliter, & devo- te, in suo tempore, Deo sacrificium offeras, & teipsum irre. prehensibilem exhibeas.

356쪽

aer DE IMITATIONE

Non alleviasti onus tuum , sed arctiori jam alligatus es vinculo disciplinae , & ad majorem teneris perfectionem sanctitatis. Sacerdos omnibus virtutibus debet esse ornatus, & aliis bonae vitae exemplum praebere, Ejus convexsatio non cum popularibus, & communibus hominum viis, sed cum Angelis de coelo, aut cum perfectis viris in

terra.

3 Sacerdos sacris vestibus indutus, Christ i vices gerit, ut Deum pro se, & pro omni populo sup pliciter. & humiliter roget. Habet ante se, & retro Do-- minicae Crucis signum , ad me- morandam jugiter Christi passio-- nem . Ante se Crueem in casula portat, ut Christi vestigia dili- 'genter inspiciat , & sequi ferinventer studeat.

Post se cruce signatus est, ut adversa quaelibet ab aliis illata,

clementer pro Deo toleret. Ante se crucem gerit, ut prOPria peccata lugeat: post se, ut aliorum etiam commissa per compase

357쪽

passionem defleat, &se medium inter Deum, & peccatorem constitutum esse sciat. Nec ab oratione , 8d obIatio ne sancta torpescat, donec gratiam , dc misericordiam impe

trare mereatur . ' :

Quando Sacerssos ceIebrae sDeum honorat; AngeIos laetificat g Ecclesiam aedificat vivos adjuvat; defunctis requiem prae- flat re sese omnium bonorum participem emere . , Interrogatis de exerestis aut Comnuisionem . cap M.

I Um tuam dsgnitatem st Domine, & meam vΗitatem pense, vayde contremisco, S in me ipso confundor . Si enim non accedo , vitam fugio t & si indignet me ingessero , ostensam incurro is Quid ergo faciam, Deus meus auxiliator meus , & consiliato , in necessitatibus p

358쪽

r DE IMITATIONE

a Tu doce me viam rectam:pr. pone breve aliquod exercitium, Sacrae Communioni congruum. Utile est enim scire, qualiter scilicet devote, ac reverenter tihi praeparare debeam cor meum , ad recipiendum salubriter tuum Saeramentum , seu etiam celebrandum, tam magnum, S divinum sacrificium.

. . dibus no propria conmentia so emndationis propo=o . p. VII.

vox DILECTI.

χ CV per omnia ι eum summa o humilitate cordis, & suP- plici reverentia, eum plena fide,

S vera intentione honoris Dei,ad. hoc sacramentum celebrandum, eractandum, &sumendum opor-- tet Dei accedere Sacerdotem. Diligenter examina conscientiam tuam: & pro posse tuo, vera contritione , & humili confessione, eam munda, & clarificaitaut nil grave habeas, aut scias, quod

359쪽

quod te remordeat, & liberum accessum impediat. Habeas displicentiam omnium Peccatorum tuorum in generali, ae pro quotidianis excessibus magis in speciali doleas, & gemas. Et si tempus patitur, Deo in

secreto cordis cunctas confitere passionum tuarum mi serias.

a Ingemisce , & dole, quod adhue ita carnalis sis , & mundanus e tam immortificatus a passionibus; tam plenus concupiscentiarum motibus: Tam incustoditus in sensibus . exterioribus e tam sepe multis vanis phantasiis implicatus: Tam multum inclinatus ad existeriora:tam negliges ad interiora: Tam levis ad risum, & disso- IutiGnem: tam durus ad fletum, S compunctionem: Tam promptus ad laxiora, &earnis commoda: tam segnis ad rigorem , & fervorem. Tam curiosus ad nova audiens da , & pulchra intuenda r eam

remissus ad humilia , & abjecta. amplectenda:

360쪽

46 DE IMITATIONE

' Tam cupidus ad multa habenda: tam parcus ad dandum, tam tenax ad retinendum: Tam inconsideratus in loquendo: tam incontinens in tacendo: Τam incompositus in moribus: eam importunus in actibus: Tam estu sussu per cibum e tam surdus ad Dei verbum e Tam velox ad quietem : tam tardus ad laborem: Tam vigilans ad fabulas: tam omnolentus ad vigilias fac rast Tam festinus ad finem e tam vagus ad attendendum . Tam negligens in Horis persolvendis: tam tepidus in celebrando: tam aridus in communicando:

Tam cito distractus: tam raro plene tibi collectus: Tam subito commotus ad irametam facilis ad alterius displicentiam:

Tam pronus ad iudicandum: tam rigidus ad arguendum et Tam laetus ad prospera: tam debilis in adversis: Tasa sepe multa ibona pro

SEARCH

MENU NAVIGATION