R.P.Fr. Dominici Bannes Mondragonensis, ... Institutiones minoris dialecticae, quas Summulas vocant

발행: 1618년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

librum i. o 2. Periher. negant verbuin infinitum posse infinitari in propositione. Ad hoc & nos respondemuS, id ipsum verissimum esse. Aliud enim est, verbii infinitum inueniri in pro positione:& aliud est, verbum semel positu in propositione infinitari posta per additionem illius negationis, Non. Illud enim prius est quod nos asserimus, hoc autem posterius etiam n gamus cum antiquis. Nam postquamasEro in mente, Petrus currit, si addidero negati9nem mentalem, fiet propositio negativa. Neq; enim verbum

mentale miscetur Cum negatione, ut fiat unus Conceptus incompleXus. Verumtamen Cum dico in voce, Petrinnon currit, si,non currit, accipiatur in vi

unius dictionis, correspondet ei in mente Vnus Co0ceptus qui etiam est: verbum infinitum & fit assirmativa propositio. Confirmant aliqui nostram sententiam ex eo,quod Phisophus lib. I poster. utitur hoc syllogisinoi omnes stellae non scintillantes sunt prope nos, Planetae

102쪽

Trin. I. Cap. IIIde Verbo. qnetς non scintillan ergo planetς sunt Prope nos. Qui tame syllogismus non esset bonus,nis1 minor esset assirmati-oa de verbo infinito. Nam conclusio affirmativa non potest sequi nis1 ex duabus affirmativis sed de hoc lib. 1.di-

Cendum erit.

Iam vero ad perseel am intelligentiam eius, quod est significare cum tempore, necesse est illam particulam em,explicare. Nam quamuis in dissinitione nominis sit posita stamen

alia ratio rectitudinis consideratur in verbo,& alia in nomine. Nome enim redha vox est, quatenuS,Vt iam capit. 2. diximus,significat id,quod primo C5cipitur de re, & ut primo nominamus illam,ac propterea nominatiuus dicitur. Verbum autem habet rectitudinem regulativam, quatenus actione vel passionem Cum tempore praesenti significat. Reliquae vero partes verbi, quae significant cum tempore praeterito vel futuro, sunt casus verbi dege- . neranteS a ratione perfecta verbi, ad quam pertinet significare actionem

103쪽

M Liber primur, vel passionem, prout in pr senti est

fieri. Huius rationem D. Thomab lib. I. Periher.lectione F. reddit. Quoniam,inquit, Verbum proprie es, quod gn ca agere vel pati e & idcirco illud dicitur proprie verbum, quod significat agere vel pati in actu praesenti. HOC enim est simpliciter agere vel pati. At vero agere vel pati, prout significatur in praeterito, vel futuro ,est agere vel pati secundum quid. . Item docet, quare verbum pr sentis temporis debeat esse vox recta, Vt sit simpliciter verbum. Nam praeteritum & futurum dicitur & regulatur per respectum ad praesens. Praeteritum quidem dicitur, quod fuit praesens: futurum autem, quod erit praesens; ergo verbia, quod significat cum tempore praesenti, regula est& men sura aliarum partium verbi, quae defi- Ciunt a ratione significandi actionem vel passione, quae non est simpliciter actio vel passio nisi in tepore praesenti. Et denique Cum verbum sit completivum orationis, in qua est verum

104쪽

Tna I.I. Cap. III. de Verbo. 6 7 vel falsum,omnis autem veritas & falsitas ad praesens tempus reuocada sit, merito illae partes verbi, quae non significant actionem vel passione prout tempore praesenti exercentur &mensurantur, casus verbi dicuntur: non quia non compleant veritatemdcfalsitatem orationis, sed quia talis verritas regulanda sit per tempus, quod fuitpraesens vel erit praesens, non per lepus, quod nucest praessens dc actu, liter mensiaras actione vel passionem. Ex dictis sequitur aliaspartes erbi,

quae minus Complent veritatem aut falsitate orationis, multo minuS Verba simpliciter esse dicendas, q uia magis recedunt ab illa perfecta ratione

Verbi, V. g. Petre curre; cum Petrus cum reti utinam ego currere,in quibus omnibus illae partes verbi magis cadunt°enerant aratione Verbi. Praeterea obseruandum est circa priore rationem D. Thomae,ubi inquit, proprie verbum dici, quodsigniscas agere vespati. Ex quo videtur sequi,a ratione, verbi excludendum esse illud, q, non E di signi-

105쪽

68 Liber primus, significat proprie actionem vel passi nem,qualia sunt haec Verba, sileo, sedeo; quiesco. Imo & hoc verbum sum, es 4

quod primum omnium verborum locum tenet. Consequens autem est falsiim: quoniam omnia praedicta V re dc proprie verba sunt. Ad hac Coniectionem dico, nomine actionis, vel

passionis debere intelligi etiam priuationem actionis, Vel passionis, aut aliquid significatum per modum acti nis vel passionis, aut denique quasi fundamentum omnis actionis,vel pasi1onis,vel priuationis ipsarum. Fund mentum dico prout actualiter mensurabile est aliqua duratione. Diximus priuationem actionis vel passionis,ut includeremus Verba priuatiua, qualia fiant, S ibo, mino. Dixi vero, vel per modum actionis vel passionis: ut includerem verba, quae a Grammaticis diculur neutra: quale est verbum, , laceo, quae non important formaliter priuationem , scd situm quendam. Sunt tamen Verba, quia ipsum sedere permodum actionis vel

106쪽

Tract.I. Cap. III. de Verbo. 69passionis significant. Et fortassis hinc quidam ex Grammaticis negat esse Verba neutra, & ait omnia esse activa vel passiua:ita ut cum dico, eo,intelligendum sit: eosissionem. Sed rogarem ego, cum dico, iaceo, an sit inteIligedum, Iaceo iacturam. Vasconici quidem utuntur simili phrasi, ita ut dicant dormire facio iacere, propter ipsius linguae verborum penuriam et Latinis autem non opus est has intelligentias verborum inauditas apud Platio phos tradere. Dialectico vero parum retulerit, sintne ap. pellanda verba neutra,activa, vel pas. sua: dummodo sciat non esse neces sarium ad rationem verbi simpliciter,

ut significet proprie physicam actionem vel passionem. Ueniq; dixi satis esse ad rationem verbi, ut loco actionis vel passionis significet fundamentum omnis actionis , vel passionis, vel priuationis : nCiCXCluderem verbum, quod re Vera maXime proprie Verbum est.

enim non significet actio-

Quamuis

107쪽

o Liber primm,nem vel passionem,neque aliquid per

modum actionis vel passionis, neque priuationem actionis vel passionis: tamen significat fundamentum agCdi, vel patiendi,& no quomodolibet, seclut mensurabile de praesenti aliqua duratione ut mesura durationis, siue illa mensura sit lepus,quae menstrat Co ruptibiles res, & me illarum, siue sit aevum, quod mensurat esse rerum in corruptibilium,sive sit aeternitas,quq a Theologis ponitur mensura durationis diuini esse: omnibus praedictis modis verbum illud, esprisentis

temporis habet vere dc proprie rationem eminente verbi, & est prima nota Corrim, qUae praedicantur dc incit ditur in omni alio verbo,cuius virtute omnia alia verba sunt nota & c ula eorum Uae praedIcatur. Aristoteles au- te in diffinitione verbi nomine tem poris voluit comprehendere omnem mestiram durationis propterea,quod tempus nobis notissima mensiura est esse rerum&aistionis vel passionis earum. Hoc ipsum insinuat D.Thom. E. I. Periher.

108쪽

Trin. I. Cap. III. de Verbo. Te Periher.lectione . ubi ait, per nobiS n tissima Aristotelem dissinisse. Denique aduerte casus verbi non variari per differentiam personarum,

neque per differetiam pluralis &singularis, sed proprie verbum est, Amo,

Amas, Amau, Amamus, Amatis, Amant.

Quia liqc variatio dilitaxat est ex parte subiecti, non ex parte actionis vel passionis, vel temporis consignificati. Ultima particula a nobis explicanda est, quam Artoteles adiecit,stelnotaeorum,quae praedicanturHanc particulam aliqui ex modernis non apposuerunt in dissinitione verbi,putantes esse stiperfluam ad excludedum pamticipium a dissinitione verbi;quia participiu sussicienter excludebatur per aliam particulam: cum temporeNOS VC-ro cum D. Thoma, ubi supra asserimus participium significare Cum tempore & Consequenter necessariam es se praedictam particulam. In primis, quia esse notam, id est, signum Vnitiuum eorum , quae praedicantur,

est potissimum ossicium verbi, ergo

109쪽

et Liber primus, in dissinitionc eius haec virtus uniti uadebuit explicari. Deinde, quia per illam particulam, cum tempore , ViX & aegre explicant, quomodo excludatur participium praesentis temporis a ratione verbi. Aiunt enim intelligendam esse particulam illam cum am-pore determinato. Participium vero etiam presentis temporis significat cutempore indeterminato. Vocant autem in determinatum tempus participii,quia potest transferri per verbum ad tempus praeteritum,& futurum,Vt si dicas, Petrus fuit amam, Petrus erit a mam,Cluod quidem de verbo praeseritis temporis fieri non potest. Sed haec voluntarie dicuntur, quia etiam Verbum praesentis temporis potest transferri ctiam ad id, quod futurum est, ut si dicas : i. ntichristus possibiliter est. Cum Ari oretes ex profestis adiecerit illam particinami es nota eorum,quae praedicantur,non est,quare nos

illam taceamus; sed illam merito e plicare debemus diligenter cum D. Nom.seritione j likI. Periher. Pro

110쪽

Tracta. Cap. III. de Verbo. 73Pro cuius intelligentia aduerte primo,quod cum Aristoteles dixisset,s essem reorum, qita de altero dicuntur nora vel gnum, adiecit exempli causa di-Cens: Vt eorum quae de subiecto dicuntur, vel, in subiecto sunt, in quibus verbis duplicem modum praedicationis videtur insinuasse,ut inquit D. Thomas. Alter Modus est, quando aliquid praedicatur essentialiter, ut, homo es animal, tunc dicitur de subiecto. Alter modus est, quando aliquid praedicatur sicut accidens, dc tunc dicitur esse in subiecto , ut in hac praedicatione: Homo es albus. Ex quo sequitur, quod Cum omnia verba significent actionem vel passionem,quae sunt accidentia subiecto , frustra disiunctive loquutus est Aristoteles, dicem, ut eorum

quae de subiecto diculur, c 'subiecto sunt.

Ad hoc respondet Boetius, quod Vtraque pars disiunctionis ad idem pertinet. Nam accidens de subiecto praedicatur dc de si biecto est. Sed D. Thomasiliter explicat. Cum enim ristoteles disiunctione utatur , aliquid

SEARCH

MENU NAVIGATION