R.P.Fr. Dominici Bannes Mondragonensis, ... Institutiones minoris dialecticae, quas Summulas vocant

발행: 1618년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

16 secundus,

quem dare voluero. Similiter cum di. Co , requiritur equus adequitandum, non

designo alique equum: Nullus enim Equus requiritur ad equitadum; quia sine quolibet equo signato poterit fieri equitatio Similiter, Petrus bis cantauit missum nullam missam bis Cantauit. Supponit enim confuse accusativus ille. In his exemplis &similibus confusa suppositio est illius termini, in quem feruntur illa verba vel adverbia. Quae omnia communi modo loquendi regulanda sunt. Sensus igitur illius propositionis. Requiri. tur equus ad equitaniam , conditionalis est si equitatio fit,equo fit. Neq; aliud requiritur ad veritatem illius propositionis quam bonitas Consequentiae. Et idem est iudicium de ista, Necessarius est equus adequitandum. Vnum tamen non desinam aduertere circa Verbum,promitto, videlicet non valere consequetiam a determinata ad confusam, sicut neque a Confusa ad determinatam. Non enim Valet. Promitto tibi equum, ergo aliquem

in vi equum

202쪽

L Cap. Via Supposit-e equum tibipromitu;Sc hoc manifestum est. Sed vice versa non valere consequentia, videbitur alicui fortasse sal sum. Sed re bene inspecta,verum apparebit. Et ratio est. Nam si ego habeam duos equos, ex quibus Brunellum promitto, & Branellus interim forte moriatur, tunc antecedens est verum, scilicet, aliquem equum promisi. Et tamen consequens est falsiimpromisi equum. Et probatur. Quia omnis qui promisit equum,obligat sedare equum. Sed mortuo Brunello iam non tenebor dare equum, Non enim fuit forma obligationis in communi , sed in particulari pro isto equo designato. Si autem sub hac forma

promisissem, Promitto tibi equum, proculdubio tenerer, mortuo Brunello, , adimplere promissum dando equum. Tandem de relativorti suppositione distributiva vel determinata vel Confusa multa miscent moderni,quae a latinae Linguae peritis mutuanda sunt. Nihilominus ut aliquid tempori concedamus, regulas quatuor .

203쪽

i 66 Libersecun , ex Petro Hisano in medium proferam Prima regula est:Relativum generans sensium copulaltilaum,Vt,homo qui

est doc dissutat,aequi uadet huic, homo

dissutat , is illi est do Dicit illa propositio aequi ualere copulativae, quia illa formaliter est cathegorica, nam totum illud;homo, quies doctus,&s Bbiectum respectu principalis copulae, dissuetat. Aliam enim Copulam adiun-eham relativo vocat Copulam implicationis. Sed haec aduertentia parum utilitatis habet. Nam cum dicitur, homo,quies doctus dissutat, breuius & magis satine diceretur, homo doctus dissutat. Et uniuersaliter ubi inueneris talo copulam implicationis, pone loco illius participium, & nullam inuenies difficultatem ad ministerium disiputandi in oppositionibus enunciationum & in materia syllogismorum. Secunda regula:Relativum referta copulatiue suum antecedes positum in altera cathegorica, refert illud restricte pro eo, pro quo antecedentiScathegorica verificari postulat. V. g. homo

204쪽

Tract. L Cap. V. de Suppositione. 367 homo est albus&,ugessisutat , facit hunc sensum silli homo, qui est albin dissutat.

V tilitas huius regulae est, ut intolligas non satis esse ad veritatem secundae Cathegoricae, loco relativi poni antecedens, sed necesse est, ut cum illa restrictione veri ficetur cathegorica relati ui. Tertia regula. Relativum reciprocum supponit sicut suum antecedens

sigillatim, ut, omnis homo diligit se. RG latiuum,se, supponit distri lautiue s1gillatim: ita ut singuli, suppositis subieehi distributi respondeant singula supposita relativi.V. g. Cum designantur singulares subiecti , se homo diligit

se, iam relatiuum etiam singulariZatur, ac si dicas, Petrus diligit Petrum, Ioannes diligit Ioannem, dc in haC propOsitione, homo non si mei,sedat illaiann

supponit determinate sed sigillatim :ita ut ad idem suppositum designatum in subiecto referatur & singulariZetur Draedicatum : haec etiam re

gula parum utilitatis habet: Nam latatinae Linguae periti de reciprocatione

205쪽

168 Liber secundus, sui & suus certiora praecepta tradid

irunt.

Vkima regula: Relatiuum non reciprocum lupponit eadem suppos tione distributiva, vel determinata, vel confusa , qua supponeret suum antecedens, si eodem situ collocaretur. V. g. omnis homo distulat his docte dicunt relatiuum, isi , siapponere determinate. Sed profecto incommuni usia loquendi illud relativum, Age, in illa copulativa est quasi reciprocum e ac si diceres, omnis homo

dissutat,&,ipsemet docte loquitur. Sed de huiusinodi plus fatis dictum est.

CAP. VI De Ampliatione restria

ctione.

SEcunda & tertia proprietas Logicalis est: ampliatio dc refrimo de quibus,quia ad inuicem Olmonuntur J-mul agendum est. Diffinitur itaque Ampliatio, termini a minori ad maiorem suppostionem vel acceptionem.

206쪽

Restrictio vero est coarmtio termini a maiori ad minoremsuppositionem vel acceptionem. Exemplum prioris diffinitionis sit, est iustus. EXemplum secundae, Homo tuseus es Dialectincus. In priore exemplo homo dicitur ampliari. In secundo vero restringi. Pro harum diffinitionum intelligentia aduerte, nos de industria addidisse particulam illam, velacceptionem; quia, Vt terminus amplietur, non est: necessirium, ut supponat; sed sufficit, si accipiatur pro suo significato. Etenim subiectum huius: Antichribius es velfuit, ampliatur, ic tamen non supponit. Et similiter in hac propositione, equus albus cumi, equus restringitur,etiam si nullus sit equus, pro quo supponat. Nota secundo quod cum in utraq; diffinitione fiat comparatio a minori ad maiore, vel a maiori ad minorem; necesse est designare aliquem statum suppositionis, respectu culus malor vel minor suppositio reguletur. Vndo certa erit iudicandi, quaenara

L 1 sit

207쪽

i o Liber secundu sit ampliatio, & quae restrictio,eX C pula praesentis temporis. Si enim te minus accipitur pro pluribus, quam

acciperetur respectu Copulae temporis praesentis,dicitur ampliatiosi autem pro paucioribus, dicitur restringi, ut in exemplis positis videre licet. Vnde lseq uitur,totum illud subiectum,homo iustus, neque restringi neque ampliari, Cum dicimus , iamo iustus es sapiens:

quanuis homo restringatur pro iusto, &issus pro homine restringatur. Sed totum complexum simul non restringitur: sed accipitur pro omni suo significato respectu copulae de praesenti. Sed est argumentum contra regulam. In hac propositione: omnis homo fuit albus, praedicatum restringitur &tamen n6 accipitur pro paucioribus, quam acciperetur respectu Copulae praesentis temporis, ergo non est certa lregula.

Respondetur, quod quamuis ex modo significationis & disserentiae temporis verbi de praeterito a parte 3 post,

208쪽

L Cap. VI de Suppositione. I Tipost, neque pro pluribus, neque pro pauciori b. restringatur praedicatum, quam copula de praesenti postulat,nihilominus, quia dissereritia temporis, Ut praeteritum est, debet regulari per differentiam verbi praesentis temporis : idcirco placuit merito Diale sticis statum suppositionis termini constituere respectu copulae de praesenti: ita ut omnis alia disterentia, quae non includit praesentis temporis supposita, Ceseatur restrictio. Omnis autem alia acceptio termini, quae non excludit supposita praesentis,& insuper amplectitur alia alterius differentiae temporis, est ampliatio. Acceptio vero temmini, quae excludit, vel non includit praesentis temporis omnia supposita, restrictio est.

Ex quo sequitur, quod in hac pro

possitione, omne albumfuit nidium,subiectum ampliatur:quia non solum aC-cipitur pro praesentibus albis, sed etiavltra pro albis praeteritis. At vero praedicatum,nigrum,restringitur: quia coarctatur ita pro praeterito nigro, Ut nullo

209쪽

r7a Liber secundus, nullo modo accipiatur pro praesenti

nigro.

Sequitur secundo in hac propositis Onc,omnis homo est o suis albus, praedicatum restringi ab illa copula copulata,ita ut non accipiat ur pro quoli belalbo praesenti,sed pro illo tantu quod simul est album,& fuit album. Subiectum Vero ampliatur, quia accipitur pro omni homine praesenti vel praeterito , & pro omni illo distribuitur.

Non itaque sufficit, ut term mUSamplietur , quod accipiatur cum pluri- laus differentiis temporis copulatim, sed requiritur, quod disiunctim accipiatur pro omni illo,quod est vel fuit,

aut est vel erit. Nota tertio, duplicem esse ampliatione vel restrictionem. Alteram respectu plurium suppositoru aut pau- Ciorum , alteram respectu plurium temporis disserentiarum. Illa couenit tantum terminis communibus : haec vero etiam singularibus, ut in hac it ntichristuspossibiliteres , Adam est vel fuit. Et utraque suo modo potest dici

maior

210쪽

Traia I. Cap. VL de Suppstione. I73 maior vel minor suppositio , cum sit extensio termini vel coarctatio respe-istii sui significati, pro quo verbo Uni

tur.

Deniq; tota dissicultas diiudicandi

in speciali, quisnam terminuS amplietur vel restringatur, est in cognoscendo, quaenam sint dictiones siue cathegorematicae, siue syncathegoremati-Cae,copulativae vel restricticiae. Et quidem de restricti uis nulla regula datura Dialecticis, sed sola diffinitione restrictionis contenti sunt,relinquentes iudicium communi modo loquendi. At vero Ampliationis diiudicandae non minuS, quam octo regulas con .stituunt, quas etiam ad communem modum loquedi poterant remittere. Qua in re aduertatDialecticus,vbi fuerit obscuritas in modo loquendi, distinguendum esse, an sic vel aliter

terminus accipiatur: V.g. volunt Dialectici, quod verbum praeteriti temporis ampliet ante sic ad illud, quod est vel fuit, & post se restringat ad il-' lud, quod fuit in aliquo tempore de

SEARCH

MENU NAVIGATION