R.P.Fr. Dominici Bannes Mondragonensis, ... Institutiones minoris dialecticae, quas Summulas vocant

발행: 1618년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

i Liber primm

sanitatem , quae est in animali. Solent Diale stici regulas duas tradere de analogis siue aequivocis a consilio.

Prior est, Analogum per se sitam-ptum stat pro famosiori signifiCato. Hoc est, Analogum quod non Γ stringitur a membro mitius prinCipali, neque est labiectum respecta illius,accipitur pro eo, quod princypa liter significat, verbi gratia. Si diCas, homo currit, accipitur pro homine vi-uo:at si dicas, Homopinus non res ratι vel hamoesipi ,tunc non stat pro f. mosiori significato. Vnde secundam regulam statuunt: Talia fiunt subiecta, qualia permittuntur ab eorum

praedicatis, id est , Analogum quod

sabiicitur respectu memori minus principalis alienatur a pr dicato, Ut accipiatur pro significato minus principali. Sed haec omnia nullam certiorem regulam habent, quam communem modum loquendi, qui non astringitur Dialecticorum placitis. Dicimus enim

52쪽

T ME L tarp. I. de Nomine. IJ enim. Petruses Nero , ubi praedicatum

analogum est per se sumptum,& tamen stat pro minus principali signifi-

Denique ex dictis plane colligitur,

nullam in mente dari aequi uocationem. Cuius ratio est, quia conceptus mentis actiones intellectuales ex natura sua determinantur ad unum. Quamobrem si conceptus hominum adinvicem paterent. nulla distinctione opus esset. Nunc autem tota ratio aequivocationis consistit in vocibus& scripturis,quae ad placitum hominum repraesentant.

Tertia diuisio diistionis sue termi- De absolui. ni non enim abhorremus a commu- cta tanu. ni scholae loqu edi modo)est, in terminum absol tum& connotativum. Coae diuisio est termini cathegorematici. - Terminus ab lutus est, terminus-gnificans aliquid per modum perse antis, ut Homo, Albedo. Terminus connotativus definitura Modernis,quod sit terminus in casaccidensper modum alteri adiacetis,uelnon.

53쪽

z16 Liber primu , uiuacentis , & ponunt exemplum , ,x,

In explicatione huius diuisionis plurima inutiliter inculcant modCmni , nobis autem satis esse videtur , si ad uertamus; primo in priore illa dissinitione termini ab luti neccssarium csse,ut explicemus, quid sit significare aliquid per modum per se stantis.

Hoc enim etiam exponitur negati uC,

id est, significat aliquid non per modum alteri adiacentis, si ue illud;qu odsignificatur, vere sit substantia, siue

sit accidens, ut patet in exemplis : --:mo enim & Albedo, es: terminus ab lutus. Neuter enim denotat saum significatum alteri adiacere, nam albc-do sic albedinem significat, ut etiam-s extra subiectum inueniretur , pro illa posset accipi. Homo vero quani- uis significat stippositum Mimanae naturae, non tamen significat lium nam naturam ut adiacentem, sed per

modum per se stantis in proprio stipposito. iam vero diffin itio termini conn6tatiui

54쪽

παγ.LCap. Ide mine. Y tatiui multa explicatione indiget. In primis contra illam arguitur, nam hic

men non significat accidens , ergo mala dissinitio.

Ad hoc respondetur iuXta Comα munem modum dicendi modernotarum, quod diiunitio non est intelligenda de vero accidente, sed de aliquo quod secundum modum signifi- Candi termini denotatur, quasi adiacere subiecto. AC proinde volunt, quod omnia nomina adieci tua, dummodo non sint syncathegoremata,V t, sunt connotatiua : etiamsi id, quod formaliter significant, sit substantia, vel rei essentia. Vnde distinguunt,quod quidam termini connotatiui Connotant essentialiter ,&ahi accidentiatur. Ille connotat essentialiter,

qui significat de formali aliquid es

sentiale rei, ut rationiae, materiale, animatum. Ille vero accidentaliter,qui deformali aliquod accidens denotat,ut,

risibile, Album. B Sed

55쪽

. Liber

Sed quidquid sit de huius odi d

ctrina,tamen certum est,quod quantum attinet ad usum Di secticae disputationis, in materia de proprietate Ampliationis, illa duntaxat nomina Connotativa censenda sunt, quae gnificant accides quod adesse potest& abesse rsaliter a subiecto, ut Alsum, Nigrum, Artifex. Verum est tamen, ut suo loco constabit , qaod quantum attinet ad proprietatem appellationis logicalis, et-i ri alia nomina Connotativa censo ur, quae substantiam , vel essentiam significant per modum adiecti

vorum.

Habeamus igitur pro regula, Omnia nomina apud Grammaticos adiectiva, dummodo non sint synca

thegorematica, ut, omn- &, omne, Nulgus, num, nultam, Connotativa Cf. se: non tamen omnia Connotativa sunt adiectiva, ut, Doctor, pauper, ar

ex , latro , & id genus plurima sunt nomina Connotativa significan

tia formaliter aliquid , quod potest

56쪽

tealiter adesse & abesse a suiae

Deinde circa illam particulam diffinitionis termini conotatiui scilicet, vel non adiacentis, nota,quod melius diceretur,verminus connotativus est, qui signi caraccidens per modum altriri adiacentis, vel negationem alicuius ,per modum alteri adiacentiae. Nam profecto, cum, proprie loquendo non significat visum formaliter, sed negationem visis per mod una alteri adiacentatis. Et hic terminus, Non album, non significat albedinem formaliter , sed negationem albedinis per modum alteri adiacentis: Denique aduerte intermino comnotativo duo significata consideranda esse. Alterum, quod materiale, &alterum, quod formale dicitur. Formale est illud accidens, vel per modum accidentis, quod denotatur alteri adlaCere, materiale vero dominiblia,cui denotatur adiacere.

Sed est disceptatio inter Dialectiuli 1 Cos,

57쪽

1o Liber primus,cos' utrum i storum sit principalius s-gnificariim: quidam enim aiunt esse materialC, pro quo terminus accipitur,ut si dicas:album curris,non accipitur pro albedine,sed pro corpore. Alii Vero contra aiunt, formale significa . ttim esse principalius , quorum ratio

est: quia, Ebum & agedo, idem signi Scant,sed diuersimode, nam album si .gnificat albedinem in concreto ,& albedo in abstracto. Etenim album ratione albedinis significat corpus,imo' t refert Diuus Thomas in Isentis MLI.

18.anis. 2.ad 3. Auer es in s. metaphsicae, ait nomen connotatiuum non significare proprie materiat licet Misenna oppositum dixerit. Item Aripoleis in praedicamentis interprete goaetio ait et Album nihil aliud , quam qualitatem significat, quan uis A Dropylus transtulerit. Nihil aliud ,quam quale. Et Certe Arisoteles

ita videtur locutus fuisse,sicut Argrro. transfert,& mens eius fuit docere, album non formaliter substantiam,sed quale significare. Dicen-

58쪽

maa. L cap. L. de Nomine. 2 IDicendum est igitur nome, album,

ex modo suae significationis, illa duo importare,& subiectum, dc albedine, albedinem quidem ut formam, Corpus Vero Yt materiale subiectum illius

formae, aqua informatur&denominatur album. Quod autem non accipiatur pro ipsa albedine prouenit propter differentem modum significadi, nam albu significat albedinem non in abstracto, sed in subiecto, iccum habitudine ad si abiectum. Neque V ro supponit pro Corpore absolute,sed propter habitudinem subiecti, quam habet ad Albedinam, unde non se

quitur quod principalius significet

Sed quaeris 1 An album in signis cando corpus & albedinem sit univo- cum vel aequivocum. Respondetur, quod album quidem univocum est in significando omnia alba, quibus ipsiim nomen est comune, sed prout dicitur significare corpus& albedin e, neque dicendum est uni vocum,nCq, aequivocum. Et ratio est, quia illa di-3 uisio

59쪽

ri Liber primum uisio termini in uniuocum& aequium cum intelligitur respectu totalis signia ficati,cui nome commune est. Nunc autem albedo & corpus potius sine partes unius significati, quam significata univoce univocata sub illo no

mino.

Quarta diuisio quae pertinere potest ad logicalem proprietatem, q uM dicitur appellatio, est tormini cathegorematici in terminum imae intentim nis & terminumsecvnri intentionis. Terminus primae intentionis est,

quisignissae aliquidsecundum sigis, quo

habet in re,vt,homo, assum. De I ermixtis Termin us secundat intεtionis est,

prima ct β- quisignificat aliquid secundum id quod bi

tuηδα inten- conuenit per ordinem ad conceptum me tis,ut hoc nomen 'ecies, Vel gen-. Si hae dissinitiones quae ex D. Thoma in opusculo ψ2. p. I desumptς sunt, essent ad unguem pertractandae ,n uitios Dialecticos confunderent p eius, quam erudirent. Nunc igitur sussiciat aduertere n mine intentionis esse intelligendum mentia

60쪽

T-7 L Cap. Ide Nomine. 23 mentis Conceptum: ita ut idem sit di Cere , nomen primae intentionis, aC si diceres, nomen primi conceptuS. Item idem est nomen secundar intentionis, & nomen secundi conceptus e Sunt enim conceptus nostri,

quos de rebus formamus, in duplici differetia.Quidam repr sentant rem, vel proprietatem,aut accidens ipsius, quae rebus ipsis in se ipsis realiter Continentur, hoc est, seclusa quacunque

Operatione aut ordine ad nostrum in tellectoum,ut V. g.Conceptu ubstantia,

lantis.

Alii vero si1nt conceptus, qui formaliter repraesentant aliquam conditionem , aut proprietatem, quae non aliter conuenit rei,nisi ex eo quod res consideratur per habitudinem ad ipsiam conceptum, Vel notitiam mentis,V. g. esse uniuersale ; esseΠη- ; esses=eriem , esse nomen vocale, v criptum hoc vocem homo, quae ad placitum ex impolitione habet rationem nominis.

SEARCH

MENU NAVIGATION