Opere edite ed inedite del cardinale Giacinto Sigismondo Gerdil ... dedicate alla Santità di N. S. Pio 7. p. m. Tomo 1. 20.

발행: 1820년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Utrum periculum sortis justum titulum praebeat aliquid ultra sortem exige ndi Periculum sortis in mutuo duplex distinguitur, vel enim creditor sortis periculum pacto quodam adjecto ipsi

mutuo suscipit, atque debitorem liberat obligatione reddendae sortis , si fortuito pereat; vel rem suam, dum mutuarilli dubiis incertisque ea sibus ita exponit, ut semper maneue Penes debitorem obligatio ejus restituendae. Primo casu periculum juris suscipere dicitur, ita dictum, quia jus sibi et legem imponit , ne sortem repetat, Si ea su perit: alterum vero iacti periculum vocatur, qdia res tota iacto nota jure nititur, id vero periculum mutuo ipsi cohaeret; siquidem pro humanarum rerum conditione res mutuo data variia fortunae Casibus exposita est. Rursum periculum facti duplex distinguitur , unum ordinarium, quod Oritur ex eo simpliciter, quod res in alterius manus veniat; alterum extraordinarium, quod ex peculiaribus quibusdam circumstantiis emergit , vel ut si mutuatarius ad inopiam ita vergat , ut existimari possit eum deineeps parem non futurum sorti restitnendae ; si mutuatarius periculosam imprimis navigationem, vel negotiationem suscipiat &c. Quaeritur autem utrum periculum juris, et saltem extraordinarium periculum facti, ut nonnulli auctores contendunt, justam praebeat caussam aliquid in mutuo Prae ter sortem exigendi.

Periculum juris per se, remota usuraria intentione, justam alicujus lucri exigendi caussam Praebere poteSt.

Pr. Nam periculum juris suscipere idem est atque

so rtem ipsi debitori assecurare. Sed pro assecuratione ii

102쪽

ei te aliquid exigi potest. Nam periculum, quod asse urator suscipit, ut res aliena suo damno pereat , si casu perierit , est profecto pretio aestimabile. Ergo propter periculum juris per se licite aliquid ultra sortem exigi potest. Et sane si mutuatarius ab alio acciperet assecurationem sortis, quam ei mutuo dedisti, Pos8et ille sane conveniens pretium accipere . Ergo idem pretium poteris ipse participare, si a te mutuante assecurationem petit; non enim in asse urando deterioris te conditionis facit , quod ais mutuatus . Dictum est autem , Per se, et remota usuraria intentione, nam si creditor ipse assecurationis pactum eo animo adjicit, ut lucrum ex pecunia mutuata percipiat, quam verisimiliter credit non perituram , patet eum in usurae vitium incidere. Oportet ergo , ut qui mutuatur liberam relinquat mutuatario facultatem assecurationem accipiendi, vel non accipiendi, aut ab ipso mutuante vel alio quolibet accipiendi ; secus assecuratio in frandem adjuncta erit ad lucrum ex mutuo captandum : et ne quidquam exigat praeter legitimae assecurationis Pretium . II inc facile explicari potest Cap. Nauiganti de usuris, quo Gregorius IX. ait: Naoiganti, Des eunti ad nundinas certam mutuans pecuniae quantitatem, eo quod suscipit in se periculum, recepturus aliquid ultra Sortem rasurarius est censendus. Quo Cap. videtur Cregorius usurarium declarare, qui ob periculum juris aliquid ultra sortem recipit contra superiorem propositionem . I. Enim cum aliquis dupliciter suscipere periculum dicatur , exponendo incertis casibus pecuniam mutuatam , licet debitore restitutioni obnoxio manente , quod est perieulum facti ; deinde liberando ipsum debitorem onere restituendi , quod est periculum juris ; posset intelligi Decretalis

de suscipiente periculum facti, ex quantitate pecuniae mintuatae naviganti, vel ad nundinas eunti. a. Etiamsi intelli gatur de suscipiente periculum juris . commode referri potest ad eum, qui nnn mutuatur , nisi ex conditione pretii necipiendi pro susceptione periculi; adeo ut obliget mutuatarium ad sortem accipiendam cum pacto pretii solvendi pro assecuratione, quam ipse debitor negligere maluis-

103쪽

92 DE CONTRACTIB Us

set. 3. Proinde ait eum usurarium esse Censendum quasi dicat usurarium esse praesumendum ; nisi probet periculum a se susceptum fuisse, nulla intentione tegendae usurae, quod merito decernit Pontifex; secus mutuantes facile viam ad lucrum captandum cae mutuo sibi aperirent, dum pecunias iis solis mutuarentur, qui eos in assecuratores eligerent. Minime igitur opus est, ut quidam secerunt contra omnium codicum sulem, Decretali particu

iam non inserere , ut legatur, usurarius non est cen bendus.

PROPOSITIO II.

Peticulum facti nullam praebet justam caussam aliquid

praeter Sorcem caigendi.

Pr. Juod ita continens est, et cohoerens mutuo , ut ab eo separari nequeat, nullam praebet justam caussam aliquid praeter sortem recipiendi ; secus nunquam non liceret aliquid ex mutuo ultra sortem recipere . Atqui periculum facti tale est. Ex ipsa quippe mutui natura periculum istud enascitur . scilicet ex facultate , quam acquirit mutuatarius de re mutuata quomodocumque disponendi ; quo uno ancipiti veluti fortunae committitur . Ergo dcc. Hinc seqnitur haud satis firmam esse rationem eorum, qui periculum ordinarium fatentur quidem intrinsecum mutuo, conceduntque pro eo nil exigi posse, pericula vero

extraordinaria dicunt esse mutuo extrinseca , horumque proinde caussa lucrum percipi posse . Enim vero si beneres Consideretur , apparebit ad naturam mutui non magis pertinere periculum ordinarium, quam extraordinarium. Nam periculum ordinarium pertinet ad naturam mutui,

estque ipsi intrinsecum ; quia pecunia vi mutui ex propria custodia transfertur in alium, qui potest de illa disponero pro libito ; unde fieri potest, ut amissa sorte, impar

fiat ad eam reddendam. Iam Vero pericula extraordinaria, quibus mutuatarius exponit Sortem acceptam , perinde

oriuntur ex facultate, quam vi mutui habet de illa quomodocumque abutendi . Ergo Poriculum tam ordinarium,

104쪽

Inani extraordinarium differunt ex circumstantiis, quae nihil pertinent ad mutuum ; sed quod attinet ad vim ipsam mu- , tui, tam ei subesse potest extraordinarium , quam ordinarium periculum , atque adeo utrumque est ipsi perinde

intrinseCum . Praeterea si valeret adversariorum ratio, sequeretur ex

indigentioribus taenus exigi posse , quod ex divitibus exigi voa posset; nam pecunia indigentiori credita exponitur extraordinario periculo, non quae datur diviti. Atqui

absurdum est titulum inducere , quo lucrum ex indigentibus captatum ab usura esset immune, dum idem lucrum ex divite perceptum usurarium esset. Ergo 1cc. Deinde S. I h. opusc. 73. de Usuris c. 6. indiscriminatim sta uait: Ratio Periculi etiam circa Sortem , non tot

lit rationem usurae in mutuo .

Insuper , ideo periculum facti aestimationem habere censetur , quia est veluti quoddam damnum non quidem adhuc illatum, sed timendum. Atqui haec ratio nulla est;

hoc enim damnum prorsus non est diversum ab ipsa jactura sortis. Ergo qui reddit sortem tollit omne damnum Circa sortem, ipsique adeo periculo satisfacit. Et sane ille, cui furto ablatus est equus in in agno sane periculo versatur amittendi equi , et tamen si lar equum restituit, hoc ipso pro equo, et pro periculo amittendi equi satis sa Cit, nec requiritur , ut pro periculo, in quo alter fuit amittendi equi, quidquam solvatur. Ergo etiam mutuatarius reddendo sortem plane satisfacere est censendus et pro sorte ipsa, et pro periculo, in quo suit mutuator sortis amittendas. Praeterquam quod juri recipiendae sortis in

mutuante ex aequalitate respondet in mutuatario reddendae

sortis obligatio. Ergo praeter illam obligationem nil mutuator eXigere potest; quandoquidem ea implenda obligatione juri ejus plane satisfit. Obj. i. Illud non est intrinsecum mutuo , quod ab eo separari potest; atqui periculum facti potest a mutuo separari , nimirum per pignora . Ergo &C.

R. Id argumentum aeque adversarios urgere, nam Cum

Per pignus a mutuo separari queat etiam periculum or-

105쪽

dinarium , sequeretur periculum iacti ordinarium non esse intrinsecum mutuo, atque adeo justam caussam praebere aliquid exigendi praeter sortem ; quod tamen ipsi mi ni me admittunt. Deinde ut intelligatur, quid sit mutuo intrinsecum vel extrinsecum, ipsum mutuum simplex secuniadum se spectandum est , non adjuncta , velut Pignora , quae ad ipsam mutui rationem non Pertinent. Iam veromnino simplici secundum se Spectato intrinsece cohaeret

periculum secti; licet hoc periculum tolli possit per alio

quod adjunctum mutuo, non Pertinens ad rationem mutni . Ceterum de mutuo simpliciter, et secundum Se SP etato jure naturali, Divino, et Ecclesiastico Praeceptum est gratuitum esse oportere. Ergo Tatione tituli cum mutuo simplici cohaerentis nil exigi potest; secus inutile sitisset Incrum ex mutuo vetare ; siquidem cum mutuo semper aliquid conjunctum esset, vi cujus licite semper ex mutuo aliquid exigeretur. Obj. Praeterea ob periculum licite in contra tu asisseeurationis aliquid exigi posse . a. Mercatorem ob Perieulum in transferendis mercibus juste illas carius vende.

xo . 3. Etiam in fidejussione concedi , ut ob periculum aliquid exigatur. Ergo periculum jacturae faciendae est pretio aestimabile ; ergo etiam in mutuo ratione periculi percipi pretium poterit. R. Ad i. In assecuratione nihil esse, quo periculi susceptio compensetur, Praeterquam lucrum, quod vi asse. curationis Percipitur, nam si res assecurata casu Pereat, assecurantis damno perit. At vero in mutuo periculum

amittendae sortis compensationem justam habet in ipsa obli. gatione , qua debitor obstringitur, sortis reddendae, licet casu pereat. Unde eum Semper ipsi sors reddi debeat, nihil est quod praeterea exigere juste possit.

Ad a. Etiam mercator in transferendis mercibus Solus periculum sustinet . neque enim quisquam obligatur jacturam quam facit resarcire, Si Casu mer es suae pereunt : merito igitur merces cum tali periculo importatae communiter pluris aestimantur; potestque adeo juste mercator pro illa aestimatione merces suas pluris vendere . At

106쪽

ia mutuo debitor semper manet obstrictus erga creditorem , ut superius dictum est .

Ad 3. Quandoquidem fidejussor videtur aliquo modo mutuari principali pecuniam quam pro eo solvit creditor; siquidem ejus reddendae obligatione obstrictus manet Principalis erga fidejussorem , qui solverit; multorum est senotentia nil posse fidejussionis titulo exigi, nihilominus qui I uerum aliquod fidejussori concedam, possunt hoc pacto

ejus caussam a Caussa mutuantis dirimere, nimirum fide-jussor obligationem suscipit, qua solvere sorte tenebitur, quo tempore Pecuniam suam nec mutuo dare vellet, nec in rem frugiferam insumere; quo tempore Vellet eX. gr. pecunia uti in splendidos sumptus, ita lautiorem cultum,

ad pompam, ad convivia, quibus rebus abstinerst debebit solvendo pro principali. Ex quo coacludi posset fiJejussorem aliquid exigere posse pro Obligatione, quam suscipit alienandae pecuniae , quo tempore ipsi gravis et molesta ea sutura est alie alio ; minime vero Propter Periculum amittendae suae pecuniae, stante obligatione in priu-cipali ejus pecuniam ipsi reddendae ..Hi ac potiore jure alii nonnulli tituli rejiciendi sunt,

quos ad obtegendam usurae stravitatem callida cupiditas e cogitavit. I Ah omni ratione alienum est lucrum ex mutuo exigere, hoc praetextu, quod pecunia numerata Pr tiosior sit numeranda . Nam expresse hic titulus damnatus est ab In nocent. XI. Prop. 4I Ρraeterquamquot secluso damno emergente vel lucro cessante numeratae Pecumnia nota potest esse pretiosior numeranda nisi aut ratione sui, quod manifeste absurdum est, aut ratione Perieuli ; sed periculum nullam praebet caussam aliquid ultra sortem exigendi , ut probatum est. Ergo lec. Deinde id ridiculum videtur esse commentum; nam si mutuator numerando praesentem pecuniam plus aliquid exigere potest a mutuatario, quia praesens pecunia pretiosior est sutura sibi reddenda, poterit mutuatarius xeddendo, atque adeo numerando pecuniam mutuatori minus solvere quam Reeepit; quia pecunia praesens, quam restituit, pretiosior est praeterita, quam accepit.

107쪽

96 DE CONTRACTIBUS

a. Neque obligatio, quam mutuans suscipit non repetendae pecuniae ante certum tempus, legitimus est titulus auctarii exigendi, ut constat ex Propos. 42. damnata ab Alex. VII. Et revera dilatio solutionis usque in id tempus secluso damno emergente Vel lucro ceSSante, neque ratione sui , neque ratione periculi offert quidquam pretio aestimabile , et com Pen Sandum .

3. Neque instar legitimi tituli haberi potest Iabor ordinarius in numeranda pecunia, utpote mutuandi officio natura cohaerens; nee moeror animi, quo quis assicitur ex privatione pecuniae, qui titulus si probus esset, pro . secto quo quisque est avarior , eo justius et amplius lucrum ex mutuo percipere Posset; ut Pote qui Orbaret sese majore laetitia in suo thesauro intuendo , suisque nummis

contrectandis.

Hinc etiam intelligi potest, quibus pactis in m n tuo

adjectis usurae vitium admisceatur , nee ne. I. Si mutua tarius liberaliter donare aliquid vult mutuatori , gratiae Te serendae catissa , recte iacit mutuatarius donando ; nec male facit mutuator accipiendo . At si pacto quovis vel expresso vel tacito aliquid exigat mutuator liberalitatis aut gratiae praetextu , aut Si solum spe incri ex iniituatarii liberalitate proficiscendi ductus mutuetur , usurae se labe

contaminat. Est enim usura lucrum aut exactum aut Speratum ex mutuo Vi mutui.

a. Tametsi mutuator propter ossicium mutnandi a mutnatario amicitiae affectum requirere et expectare possit ;quandoquidem affectus ipse amicitiae res est longe pretiosior , quam ut omni auro aestimari valeat; tamen amicitiae praetextu nullam specialem obligationem mutuatario imponere potest ex earum genere , quae muneris ab obsequio vel a manu, Vel a lingua nomine donantur, quia quodcumque hujusmodi onus pretio est aestimabile , ut proinde Iucrum ex mutuo e Xigat quisque tale onus mutuatario imponit, itaque usuram facit, qui mutuatur Conditione adjecta, ut mutuatarius ipsi remutuetur &c. 3. Nulla tamen est usura , si mutuando existas a mutuatario , quod aliunde vel ex justitia vel ex charitate de-

108쪽

bet. Non enim ei novum onus imponis, sed ad praestandum potius debitum ossicium juvas. 4. Cum usura sit per se mala nullo Vel necessitatis vel pietatis praetextu honestari potest, non ideo proinde excusandae viduae , aliaeque miserabiles personae ice, quae dicunt, non aliunde sibi suppetere , quo Vi Vant, quam Pusillum peculium foenerando: sed admonendae, ut alio quovis modo licet parcius, tamen honestum lucrum, et criminis expers quaerant; in eoque ex charitate, quantam fic. xi potest , adjuvandae .

De contractu trino.

Contractus trini nomine intelligitur contractus societatis adjectis duabus aliis pactionibus , una qua sors Periculo eximitur, altera quae certum lucrum minus pro incerto majore definit. Rem docte ac dilucide exponit Benedictus XIV. de Synodo Dioeces. L. X. c. VII. I itius init

contractum societatis cum Sempronio mercatore , cui mille aureos tradit, e quibus probabiliter sperat se centum et triginta lucraturum e sed metuens Τitius , ne una cum sperato lucro etiam capitale amittat, alium Contra tum init cum eodem Sempronio, cui condonat sexaginta an reos sperati lucri , ut qualiscumque sit futurus negotiationis exitus, ipsi caveat de sec irritate capitalis mille aureorum: Tursusque secum reputans Titius , melius sibi fore aliquod moderatum Iucrum, sed certum habere, quam pinguius sed incertum expectare, tertium contractum Cum eodem Sempronio init, quo eidem remittit alios viginti aureos sperati lucri, ut quinquaginta residuos ei solvat, Sive ne gotiatio bene , sive malo succedat. obstringitur itaque hisce contractibus Sempronius ad reddendum Titio intra cortum tempus integram sortem , idest summam mille aureorum Salvam, et quinquaginta insuper aureorum incrementum-Hic porro, pergit Pontifex , est trinus ille contractus, quem celebrem secit exorta inter Dominicum Sotum , et

Tom. XVIII. . N

109쪽

Martinum Navarru in discordia . Putabat nimirnm Navar- ' rus tres praedictos contractus simul et cum eadem persona tuta conscientia iniri posse, Manuali c. l7. n. 254. de Iustitia lib. 6. q. 6. a. a. Solus ex adverso asserebat trium illorum contractuum conjunctionem degenerare in mutuum foenerat ilium , et societatis leges, quae lucri damnique communionem EXPOScunt, evertere . Sic exposita Caussae constitutione pauca notanda videntur . I. Τ res contractus

cum diversis personis initos licitos esse; potes enim so-eietatem cum Titio coire; deinde cum Sempronio contra et um assecurationis inire , qui sortis periculum in se suscipiat; deinde cui voles spem suturi lucri vendere justo pretio , dissicultas est proinde de illis contractibus cnm Una

eademque persona initis . a. Aliud esse tres contractus Cum una eademque persona, divisim et ex intervallo inire, adeo ut dum societatem inis , veram societatem inire intendas , needum cogitatione occupes duas alias pactiones ei adjiciendas: aliud esse triplicem illum contractum inire non solum cum eadem Persona, Verum etiam simul, Unaque triplicis contractus ineundi intentione . Prima enim ratio multo propius ad nsurae dolum accedere videtur, quam altera. Et licet multis argumentis evinci videatur verendum omnino esse, ne tres illi contractus etiam divisim accepti degenerent in mutuum foeneralitium, nos tamen , inquit

Doctissimns ipse Iacobus Gaitte, De usuraria pravitate

trium contraetuum Quaest a. cap. I. Hac ipsa de re adversariis contropersiam facere ac litem moUere nolumus,

si res sine dolo et fraude , sed sincero ac bono animo fiat. 8. Notandum ex sapientissimo Pontifice Num. IV. Sixti V. Constitutione , ad quem controvorsia illa Sotum inter et Navarrum delata fuerat, caussam nondum finitam esse: quippe posteriores Theologi ea constitutione illas tantum societates reprobatas fuisse contendunt, quae in se injustae et usurariae essent, qualis e St, qua sortis et lucri periculum in socium rejicitur vi contractus societatis, non autem vi duplicis pactionis adjunctae , ut in contractu trino . 4. opinioni trinum contractum defendenti nullam ha-otenus Censuram inustam esse. Caussa delata est ad Sixtum V.

110쪽

Pont. Max. qui diligenter quaestione discussa duplicis securitatis pactionem foetetati adjectam usurariam pronunciavit. Et tamen , rursum ait Pontifex , nondum caussa finita est. Siquidem plures et non obscuri nominis posteriores Theologi trinum contractum ab omni usurae reatu absolvunt, et licite etiam nunc fieri posse defendunt, neque his negotium lacessit contraria Constitutio Sixti V. Αjunt enim Cardinales Toletum, et Sanctae Severinae , quihus concinnandae constitutionis cura fuerat a Pontifice commissa , testatos esse Patri Stephano Tuccio Societatis Iesu. Sixti mentem suisse , damnare dumtaxat conventiones et pacta, quae in se injusta, illicita, et usuraria forent, non quae omni usura Vacare Probarentur. At ante legeni a Sixto latam, pergunt praefati Doctores, injusta et usuraria erat societas , in qua periculum capitalis et Iucri rejicitur in alium socium, virtute solius contractus societatis ; non autem quae Vi duorum, qui societati superadduntur , Contractuum, unum socium securum reddit capitalis,

et alicujus partis lucri: hic quippe hanc securitatem emit ab altero socio, qui libere et sponte ad eam se obligat, et tanquam Praestitae cautionis pretium assequitur illud longe majus lucruin, quod primus ex collata in negotiationem pecunia Probabiliter sperare posset. Ita pariter sensisse addunt celebrem Romanae Rotae Auditorem Ioannem Baptistam Coccinum in una Romana Societatis 3. Iunii I 6o a. cujus sententiam idem Sacrae Rotae Tribunal constanter tenuit, pluribusque confirmavit decisionibus , quihus ratum habuit contra tum trinum. 5. Minus tamen videri hanc opinionem Sixtinae constitutioni congruere . 6. Contractum trinum vel assentientibus ejusdem patronis periculosum esse quoad usum . 7. Sapientissime plerosque Episcopos in suis Synodis Dioecesania ab eo ineundo populos d hortari . His positis

SEARCH

MENU NAVIGATION