Opere edite ed inedite del cardinale Giacinto Sigismondo Gerdil ... dedicate alla Santità di N. S. Pio 7. p. m. Tomo 1. 20.

발행: 1820년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

de labore ac sumptu ex ipsa venditione profecto, quibus de titulis revocanda ea sunt, quae de iisdem ut in mutuo lacum habent, dicta sunt: consulendi etiam Doctores cir-. ea conditiones peculiares in praxi observandas, ut titulus iste valeat. a. Quod attinet ad pericula, molestias , expensas , labores, quae in importandis ac transferendis mercibus mercatores subeunt , ea tantum in justi pretii aestimationem v niunt, quae sunt Communia . Nam si quis plus periculi, horis, vel damni subierit, aut majores sumptus secerit, quam alii ordinariΘ.soleant, non ideo poterit pretium auge-xe: sient non tenetur minuere. si ordinarias expensas non

secerit, minus laboris, et perienti subierit. Nam nec in sorinnium , aut dissicultas , nec industria , vel prospera sortuna

Nnius communem mutat aestimationem , quae petitur a Communiter contingentibus. ' .

. Quaeritur autem l . Utrum ratione dilatae solutionis liceat pluris Vendere. R. l. Licite posse vendi supremo pretio vulgari, fide habita ementi, quod infimo pretio venditum eSSet numerata pecunia . Cum enim non excedatur justum Pre lium , nulla fit injuria . R. a. Non licere ratione ipsius dilatae solutionis ultra justum pretium vendero. Nam ut ait S. Th. a. a. q. 78. art. 2. ad 7. Hujusmodi expectatio pretii soloendi habet rationem mutui : unde quidquid tiltra iustum pretium pro hujusmodi expcctatione eaeigitur, est quasi Pretium mutui, quod pertinet ad rationem usurae. Si vero dilationis occasione damnum emergens, vel lucrum Ces' sans oriatur, vi ejus tituli compensatio justa exigi pote Tit. Cavendum vero , ne lucrum cessans vana excusatione obtrudatur , ut notat Bannes in a. a. q. 77. R. 4. dub. 5. Multi ex negotiatoribus dicunt , quod poterant Pecuni praeseriti amplius negotiari, et amplius lucrari. Haec excusatio nulla est, quando ipse negotiator habet tanto messetam mercium , quod Partim debent vendere ad creditum , Partim Parata pecunia : vel etiam tantam habest copiam pecuniae , quam non erat impensurus totam in

132쪽

negotiationes suas, sed semper servat aliquid in deposiato . Addunt Doctores monendum emptorem, ubi titulus hic legitime habetur ; ne scilicet pluris emat ab uno ratione hujus tituli, quod minoris emisset ab altero. Quaeres 2. Num ratione periculi dilatam solutionem consequentis plus aliquid exigi valeat. R. Aliam esse rationcm periculi Venditionem praece

dentis in comparandis, transferendis et conservandis mercibus, de quo superius, aliam periculi Venditionem crediti ratione consequentis . Probabilior sane videtur Sententia ratione periculi pecuniae creditae nil ultra justum pretium exigi possc . Nam expectatio pretii solvendi auctore S. Th. habet rationem mutui : periculum ergo inde consequens habet rationem periculi facti mutuo coli acrentis, vi cujus nil exigi potest. Quod confirmari potest ex cap. Nauiganti de usuris, superius exposito. Poterit ergo venditor huic periculo per fidejussionem vel pignus cavere ,

aut non Vendere.

Si vero venditor dilationem solutionis concedat Θmenti , usque ad tempus quo probabile est mercem plus valituram, et revera fuisset venditionem in id usque tempus dilaturus, nisi in gratiam ementis anticipato tempore VPnderet, poterit lucri cessantis titulo Plus exigore , detractis oneribus pro re conservanda, ut ex superioribus intellieitur . Quaeres 3. Utrum et quemadmodum credita et alias

actiones liceat vondere ae emero . R. I. Fraudem osse si croditor pretio ordinario Vendat creditum , dum novit debitorem parem non ος se integre solvendo , nam vendere debitum non liquidum exigendum pro liquido, perinde est ac si mercem Corruptam Vendas pro integra . R. 2. Debita e Xigenda non liqnida , seu in eortae ac dissi

cuis solutionis posse minoris omi propter damna emorgon tia , labores , lites , aliasque exponsas , tantumdemque Proin de de pretio aequivalente detrahi pos-e , quanti haec aPStimantur . Quin etiam nonnulli Doctores valere id censent, licet emptor propter quasdam peculiares circumstantias expeditam habeat facultatem debiti exigendi, quod esset com-

Tom. XVIII. Q

133쪽

muniter dissicilis solutionis, nisi vero dissicultas ex impedimentis ab emptore positis oriretur . Quia tum revera excommuni aestimatione minus valet , qua justum pretium definitur . Alii tamen dissentiunt. R. 3. Debita exigenda si sint liquida non posse minoris emi , quam sit summa ipsa exigenda , secluso quovis alio justo titulo ; nam jus certum et liquidum ad percipiendos centum aureos, tanti Valet quam centum aurei, ut patet in mutuo . Et licet L. ao 4. ff. de regul. jur. dicatur minus esse habere actionem qu qm rem , non ex eo inserri potest minoris valoris actionem hujusmodi esse, quam rem ipsam , sed cum actio sit ad rem habendam comparata, qui solum habet actionem, ille minus habet, quia nondum habet id, ad quod habendum actio est institu-Ia . Quod autem actio certa et liquida moralem habeat aestimationem , quantam res ipsa , patet eX L. t 5. ibid. Is qui actionem habet ad rem recuperandam , rem ipsam habere videtur.

I inc multo potiore jure constare omnino debet chirographa seu schedulas quae principis edicto vim monetae obtinent non posse minoris emi , aut Cum minore numerata pecunia commutari. Nam pretium Autoritate Suprema constitutum est pretium legale, quod a privatis perverti nullo modo potest. Proinde Chirographum quod edicto Principis centum nummos valet , tanti revera valet quanti centum nummi Auctoritate pariter Suprema percussi . Qui ergo minoris- emit Chirographum , quam sit ejus pretium Legale, minoris emit quod plus valet, atque adeo convellit justitiae commutantis aequalitatem et restitution tenetur . Praetextus autem, quibus nonnulli abutuntur ducti ex dilata solutione vel periculo , quam sint inanes eTeo patet manifestissime, quod iisdem Usura omnis perinde honestari posset . Quod autem Campso res permutando Chirographa lucrum moderatum percipiant, non ex eo fit , quod minor sit valor Chirographi, quemadmodum nil detrahitur de valore pecuniae, quando cam Psor Pro Permu tanda pecunia lucrum aliquod facit, sed id lucrum profi-

134쪽

ciscitur perinde ex titulis , quos antea Vidimus campsoribus

adesse .

Quaeres 4. num Mercator sciens brevi suturam mercis alicujus abundantem copiam in Civitate , interea mercem eam communi pretio Vendere Possit, an suturam eam copiam civibus indicare. Elegantissimam hac de re disputationem refert Tullius lib. 3. de ossiciis inter Diogenem Babilonium Stoiciam et Discipulum ejus Antipatrum . Scilicet Antipater,

cui Τullius est assensus, non aperti, non Simplicis , non ingenui , non justi , non viri boni existimabat esse , celare homines , quod iis adsit commoditatis et copiae. Pro eadem sentiendi ratione proseruntur Bariolus , Ledina , Coris radus, Merbesius . Nobis constitutum est , non quidem ad Stoicum Diogenem redire ; sed a D. I homae Sententia minimo discedere , qui a. a. q. 77. art. 3. ad 4. quaestionem solvit in hunc modum : Vitium rei tacit rem in pracsenti esse minoris valoris , quam videatur . Sed in casu praemisso in futurum res expectatur esse minori S Va- Ioris per superVenium negotiatorum , qui ab emtoribus ignorantur . Unde venditor , qui Vendit rem secundum pretium quod invenit, non videtur contra justitiam sacere , si quod laturum est, non exponat . Si tamen eXPO-neret vel de pretio subtraheret abundatioris esset virtutis . quamvis ad hoc non videatur teneri ex justitiae debito .

genus significans, quo nimirum solus unus , aut Pluro' per modum unius merces aliquas excluso omni alio uouditore negotiantur ac divendunt . Monopolium autem interdum

Autoritate publica constituitur, estque privilegium a Principe alicui vel aliquibus concessum , quo jus aequirunt , ut soli certas merces divendant, aut alicujus essiciendi ar- tefacti potestate polleant . Porro non eSi dubium quin Mo-

135쪽

ia 4 DE CONTRACTIBUs

nopolium ejusmodi ad utilitatem publicam interdum conducat , possitque adeo justa de caussa privilegium ejusmodi concedere ; hoc proinde qui utuntur , tuta conscientia uti possunt , nisi per fraudem et dolum id surripuerint, aut inique illo abutantur . Aliquando vero monopolium privatorum avaritia inducitur , estque conspiratio , qua unus Vel Plures ex condicto essiciunt , ut ipsi soli aliquam mercem , quo libuerit pretio divendaut . Quatuor ejusmodi praecipui a Doctoribus recensontur. I. Conspirando inter se ne minoris vendant . a. Essiciendo ut ipsi soli aliquam mercem vendant. 3. Certas merces coemendo et coacervando, velut omne triticum tempore messis , ut a ueto pretio tum vendero incipiant . 4. Impediendo , ne aliunde merces importentur in Civitatem . Cum autem privata monopolia grave damnum Rei p. ac privatis afforant, non Videtur esse dubitandum, quia vehementer charitati ae justiti ac repugnent. I. Itaque cum mercatores conspirant de merce non nisi certo pretio vendenda , atque hoc Pacto cogunt emptores illo pretio emere , certum est apud omnes , si pretium illud summum justum excedat, peccare illos contra justitiam atque teneri de restitutione . Idemque valet si minis vel dolo alios prohibent ne minoris vcndant. Εjusdem rationis est conspiratio . qua mercatores in emenda merce aliqua conveniunt, ne nisi certo pretio emant ; ut nimirum alii res suas velut fruges ad comparandam pecuniam Coingantur eo pretio Vendere , quod ipsis ementibus placuerit , Quando vero conspirant in pretio justo summo, etsi quidam putent eos non peccare contra justitiam , probabilius tamen videtur eos adhuc non tantum contra charitatem, sed etiam contra justitiam peccare. Nam etsi cuilibet privatim liceat vendere res suas pretio Summo , non tamen poteSt

citra justitiae violationem conspiratione facta jus aliorum Praepedire, quo possent emere pretio medio vel infimo.

Et ea communis est sententia .

a. Peccant pariter contra justitiam atque ad restitutionem tenentur ex communiore, qui conspirando pretio vili colligunt

136쪽

merces , easque asservant , ut eum rariores videri coeperint, augeatur earum pretium , et alii cogantur ab iis emere majore pretio . Potest tamen mercator Privatim merces suas servare in id usque tempus, quo vendentur carius . Quia sic nulli facit injuriam, nec impedit, quo minus quisque apud alios emat , quo pretio Poterit. 3. Peccant contra justitiam, atque ad restitutioncm tenentur , qui vi aut dolo mercium importationem impediunt . Quaeritur autem utrum mercator , qui non conspiravit in monopolium , possit eo Pretio Vendere , quod per monopolium auctum est . iR. Antequam ipsi monopolium innotuerit , id ei licitum esse . Posteaquarn autem de monopolio rescivit, non amplius posse, Nam antea excusandus ratione ignorantiae, qui merces Vendidit eo pretio quod justum videbatur . Posteaquam autem ei compertum est id pretium auctum esse , quia vi monopolii merces in speciem decreverint, cum tamen earum copia eadem maneat, Se,l penes eos, qui monopolium, exercent collecta fuerit , nonnisi pretio uou-dere potest, quod ratione illius copiae justum censeatur . Ad monopolii peccatum etiam pertinet, quod opifices conspirent , ne opus ab uno inchoatum alter perficiat; item quando artem Rei p. necessariam aut percommodam, ut ait Sylvius , vel nolunt docere , vel non nisi ea Comditione , ut non communicetur aliis , nisi filio vel nepoti .

De vitio mercium quatenus in penditione aperiendo . Triplex ratio vitii aut desectus in merce Considera tur . Ρximus versatur circa rei speciem vel substantiam , eum reg una Pro alia , vitrum pro gemma obtruditur. Alter circa quantitatem , puta si vendas mensura deficiente . Tertius circa qualitatem , velut si animal infirmum

137쪽

vendis ut sanum . Vitium insuper aliud est manifestum , aliud occultum . Item aliud est noxium , quo ementi periculum vel damnum creatur ; aliud quod licet nec periculum nec damnum asserat , tamen ab emendo emptorem deterruisset , si cognitum ei fuisset ; aliud quo res non inutilis redditur ad communes usus , tametsi aliquanto inde sit deterior . His posititis . Generalis est conclusio D. Th. 2. 2. q. 77. a. 2. Vende re aut emere rem unam pro alia , vel non in debita mensura , ac rei qualitate illicitum os t. Hinc I . Si vendas rem pro re, Vitrum Pro gemma, non solum injusta sed plane nulla est venditio jure naturae . Nam defuit consensus ex emontis errore circa substantiam . Idem Valet si tum emas quam lgemmam esse agnoscis , ab homine illam pro vitro vel re vili vendente . Ac perinde ad restitutionem teneris. Cum vero emptor ac Venditor perinde ignorant naturam ac pretium rei, atque ita contrahunt , ut uterque inaequalom spem veniat lucri faciend i , et in aequale perieulum laci cndae jacturae , tum si contigerit ut venditor pluris vendiderit , aut emptor minoris emerit , Cen Sent Doctores justitiam hand violari. Hinc a. Si venditor interrogetur de vitiis mercis, te netur manifestare Omnia occulta , quamVis mercem nec inutilem , nec damnosam reddant . Etenim dolum committere censetur , Cum interrogatus non respondet sincere Qui proinde dolus si fuerit antecedens , venditio saltem rescindibilis est. Si antem fuerit incidens, seu talis ut vitio cognito , adhuc emptor fuisset empturus , sed non tan ii , venditor tenetur tantum de pretio restituere , quantum ille minoris juste emisset. Hinc 3. Licet venditor non teneatur generatim IO- quendo monere emptorem de vitiis manifestis, quae ultro censentur incurrere in Oculos , tamen si animadvertit vitium emptorem sugere, eo quod sit hebes, parum solersae diligens , vel fidit venditori , tenetur indicare vitium alioquin manifestum . Quibus autem casibus non tenetur

138쪽

vitium manifestum prodere , semper tamen pretium minuere tenetur pro ratione vitii . Hinc 4. Si mercis vitium occultum eam noxiam reddit, periculosam , vel etiam notabiliter minus utilem ad finem emptoris, tenetur venditor, si conscius vitii, manifestare illud emptori etiam non interroganti . Alias tenebitur pretium restituere et compensare damna , quorum ipse injusta fuit caussa . Dictum est autem, si vitium ei notum

fuit ; nam si inculpabiliter ignoravit , tenebitur quidem

vitio cognito aut co 'tractum rescindere , aut eXces Sum

pretii restituere , non tamen alia damna inde secuta compensare; cum nulla adsit culpeti Iata aut levis . Hinc 5. Venditor non interrogatus de vitio occulto rei , quod rem nec noxiam , nec periculosam , nec notabiliter inutilem reddat, non tenetur aperire Vitium occultum; tenetur tamen minuere pretium pro ratione vitii. Si autem praevideret rem ab emptore re vendendam esse pluris quam

justo pretio ob latens vitium , deberet monere . quia qui exponit rem Venalem , providere debet, ne alii inde damna

patiantur.

Hinc 6., ut notat Sylvius Conclus. 8., peccant qui Vinum aqua miscent , illudque tanti vendunt ac si esset purum . Quod si sic dilutum aeque vel melius sapiat emptori, etiam tunc est diminuendum de pretio; per accidens enim est , quod aeque sit gratum , cum alioquia non sit revera tanti aestimabile . Sed quaestio, inquit, manet de illis , qui rebus suis praestantibus ita miscent viliores , ut nousint minus bonae , quam quae ab aliis Venduntur , atque ita vendunt illas pretio currente , vel etiam taxato Per Rempub. Respondet autem ejusmodi mercatores non Videri obnoxios restitutioni , modo haec duo serventur . quod istae merces vere non fiant deteriores, quam quae ejusdem generis passim Venduntur ; et quod non excedatur vulgare earum pretium: sic enim nullum damnum importari videtur . Ab omni tamen peccato oos Excusari non est dicendum . Τum quia non sincere agunt, sed saliunt emptores : tum quia sic adulterare merces in Republica est odio-

um . Si autem merces ita permixtas vendant Velut Pu-

139쪽

Tas , pretio nimium majore quam vendantur aliae , simile a quidem, sed quae merito Praesumuntur esse mixtae, et Promixtis emuntur , manifesta est injustitia . Reliqua. persequi , quae ad hoc contractus genus pertinent, non sinunt angustiae temporis.

De pactis quibusdam et quaestionibus ad penditionem pertinentibus .

Generalis regula est, quotiescumque in Venditione

pretium Inerci ex aequo respondet , nullum onus alterutri contrahenti adjici posse, nisi ali nnde justa compensatione levotur. Νam posteaquam emptor justum pretium pro merce, aut venditor aequalis Valoris mercem pro pretio pactus est , si alterutri imponitur aliquod onus pretio aestimabile , jam cogitur dare plus quam Valeat valor mercis, ant plusquam pretio ex aequo respondeat . Quod est contra aequalitatem justitiae. Quaeritur autem i. Utrum venditioni adjicere liceat Paetum retro venditionis . R. Id pactum spectari posse, ut additur in Commo dum aut venditoris tantum , aut emptoris, aut utriusque. Deinde quatenus ei pacto adjicitur aliqua temporis determinatio , velut si Venditori stat facultas redimendi usque ad certum tempus, quo elapso redimere amplius nequeat. Tandem quatenus additur determinatio pretii , ut se ilicet Emptor retro vendendo aequali pretio, vel majore aut minorovendat.

Pactum illud proni a venditore adjicitur goneratim in

se spectatum licitum esse, Communis est sententia ; Pro baturque quia Venditor utpote rei suae dominus et arbiter potest eam alienare , quibus ipso conditionibus voluerit, modo ne repugnent aequitati et juri . Iam non adversa ter aequitati , ut qui rem suam vendit velut domum vel agrum , ejus redimendae potostatem retin at , modo vendat pretio justo pro valore rei et pro ratione oneris im-

140쪽

positi emptori, quemadmodum non repugnat aequitati, ut per censum Vendat quispiam alteri jus percipiendae annuae pensionis ex re aliqua sua frugifera , retenta facultate juris illius redimendi , reddito pretio Emptori , seu Censi-iori . Neque etiam id repugnat juri, ut ex L. 2. C. de Pact.

inter Vend. et em Pt. Neque vero hic contractus per se involvere censendus est foenoris iniquitatem , dispar est enim utriusque conditio . I. In foenore mutuator jus retinet pecuniae repetendae. In hoc contractu non potest emptor pretium pro re em Plarepetere , sed jus manet penes venditorem rei venditae re. cuperandae . a. In laenore mutuator qui rem frugiferam aciacipit in pignus , ita rei ojus fructus percipit , ut si res

sortuito pereat, damno mutuatarii pereat . Contra emptor Te empta cum pacto retro venditionis fortuito pereunte, damnum ejus sustinet, nec pretium Solutum repetere potest.

Neque obest Cap. Ad naturam de Emptio , et Vendit. Nam Praeterquam quod agitur eo capite de pacto in gratiam emptoris adjecto , id pactum crat praeterea certis conditionibus adstrictum , quae usuram continerent. Nam Emptor domos, et olivas reccperat vili admodum pretio, quod vix dimidium justi contingeret . Deinde pactus erat ne venditor ante septennium , nec Post novennium Posset reddito pretio suas domos , et olivas redimere ; quo fiebat ut ad minus per septem annos perciperet earum Terum fructus , et ante noVennium sors sua sibi redderetur , aut vilissimo pretio dominus rerum venditarum maneret. ΕΚ quo patet emptionis titulo voluisse illum vernm mutuum eXereere, Pignore aecepto frugi sero , e quo pretium pro mutuata pecunia perciperet.

Nunc quod attinet ad conditiones pretii, ac temporis praefiniendi , de pretio breviter dicere incipiemus AcPrimo quidem satis patet venditorem de pretio justo aliquantum detrahere oportere ob onus impositum emptori . Quantum autem Sit minuendum , non plane constat . Alii

tertiam sere partem dicunt. Ajunt alii cum Molina, pluribusque Doctoribus, nullam regulam generalem praefiniri Posse, sed attentia circumstantiis, et prudentum aestima-

SEARCH

MENU NAVIGATION