장음표시 사용
111쪽
Trinum contractum inire cum una eademque PerSona, praeger Lim Simul et semel, minime licitum esse videtur.
Pr. i. Η ac generali ratione. Minime licitum est sequi opinionem simul et minus Probabilem et minus tutam, ut tractatu de actibus humanis demonstravimus . Atqui opinionem trinum contractum Propugnantem constat esse minus probabilem simul et minus tutam. Νam r. ipsis lateri. tibus probabilistis opinio est minus probabilis, quae minus constitutionibus congruere videtur . Atqui ex Benedicto XIV. haec opinio revera minus congruere videtur Siratinae Constitutioni. Ergo jam est minus probabilis. a. Minus tutam esse Patet, ex eo quod periculosam eam quoad usum ipsi ejus patroni lateri cogantur . Igitur beo. Pr. a. Quia contractus trinus aperte degenerat in mutuum foeneralitium . Enim Vero qui pecuniam conferens in societatem periculum sortis et minoris lucri rejicit in Socium , nullam societatem init, Verumque mutuum contrahit. Non init societatem, quandoquidem societas Vi Sua postulat lucri, Periculi, ac damni communionem . Verum mutuum facit; quandoquidem tradit pecuniam alienando a se illius dominium , idque in alterum transferendo , cum obligatione sortis reddendae. Quippe pecuniam sic accipit socius, ut quocumque casu ipsius damno pereat; lucrum Vero exigere pro pecunia sic tradita mutuum est laeneralitium . Ergo &c. Neque valet quod primo contractu pecunia conseratur in societatem , adeo ut socius videatur teneri eam in negotiationem , et non aliter eam insumere; nam hoc primum pactum per duo sequentia irritum evadit : posteaquam enim socius cavit de periculo sortis , et lucri, nihil interest conserentis pecuniam, in quemcumque usum insumatur ab accipiente . et modo ipsi sors reddatur cum lucro nullum potest alteri impedimentum asseriare , quo minus pro libito disponat de pecunia. Ergo ae-
112쪽
cipie hs pecuniam dominiam ejus acquirit, fitque adeo mutuum , idque laeneralitium. Pr. 3. Quia contractus trini praetextu omnes de usu ris leges eludi facile possunt . Approbatur enim a Navarro hic contrahendi modus, ut ibidem innuit Pontifex, ut scilicet petenti mutuum respondere quilibet possit : nolo
mutuum dare , sed societatem tecum inire hoc pacto, ut in ede sorte securum facias, et Ob majus lucrum, quod ex negotiatione probabiliter spero eventurum, aliquod minus, sed certum mihi tradendum promittas . Longe porro ali
ter sensit Gregorius IX. Cap. Naviganti , quo declarat
usurarium censendum, qui naviganti vel eunti ad nundinas pecuniam mutuam tradens, Pro eo quod suscipit in se periculum, recipit aliquid ultra sortem. Nam sane usurarius est censendus, qui non aliter pecuniam dare vult meriscatori, quam subeundo ejus pecuniae Periculum, ut saltem hoc praetextu aliquid lucri percipiat; ut praedictum
textum expendentes adnotarunt S. Antoninus , Sylvester, Molina, Gongales ; multo magis usurarius est , qui noualiter vult societatem inire, quam rojecto in socium sortis periculo , et accepta insuper ab eo securitates alicujus lucri . Obj. I. Tres memoratos contractus licitos osse, si cum diversis personis fiant. Ergo etiam liciti censendi sunt, cum
una eademque persona initi ; siquidem quod ad justitiae
rationem attinet, nihil interest, utrum Cum uno, an Cum diversis fiant, modo servetur aequalitas inter datum et acceptum . a. Τotam aequalitatem contractus in eo couAistere. ut aequalia sint commoda et in Commoda, quae contrahenti apponuntur . Haec autem aequalitas in trino contractu,
habebitur , si major pars lucri, quae socio conceditur , Pe Ticulum exaequet, quod suscipit, quod sane fieri potest. 3. Negant per trinum contractum pecuniae dominium trans- serri in soci Um, atque adeo societatem tolli per adjeetas Pactiones: neque enim commodatum tollitur adjecto pacto justae assecurationis rei commodatae ; nec ideo res commodata transit in dominium accipientis. iR. Ad i. Tres illos contractus, dum ineuntur cum diis verris , tres esse contractus divisos ac separatus. Porro ii
113쪽
Contractus ut divisi ac separati liciti sunt. Seeus est, quando ineuntur cum una eademque persona ; tune enim Simul constantur . et una pactio Superveniens antecedentem Convellit, atque labefactat; ut proinde revera non tres C On- tractus justi seorsum ac liciti ineantur , sed per ambages trium pactionum unum mutuum foeneralitium contraha tur . Μirum autem videri non debet, si tria, quae dum in sua natura manent divisa et consistentia , licita sunt, eadem illicita fiant, cum simul constantur , sicque constantur, ut mixtione sua naturam amittant. Sic in naturalibus accidere interdum videmus, ut liquores duo , qui per Pleui sunt ac pellucidi, quamdiu divisi manent, statim atque
Confunduntur, obscurescere incipiant. Id vero accidit in trino contractu. Licitus est contractus societatis . licitus eSt Contractus assecurationis sortis; licita venditio spei majoris lucri, itaque illi tres contractus liciti erunt, quam diu manebunt, et consistent, quando scilicet cum diversis personis ineantur. At si cum eadem persona fiunt, mutuo veluti conssictu pugnant inter se : societas abit: Sors assecurata fit verum mutuum: venditio vero spei majoris Iucri evadit in pactum de lucro exigendo ex mutuo , i O nus proinde ex illis conssatis contractibus emergit. Ad a. Non aliter adversarii aequalitatem defendere Possunt inter commoda et incommoda, quae per contractum
trinum socio apponuntur, quam supponendo Verum ma nere Contractum societatis. Etenim si nulla esset societas, sed Verum mutuum , prosecto aequalitas inter commoda, et
incommoda vi contractus non subsisteret. Etenim qui Pe'cuniam acciperet praeter obligationem ejus reddendae, qua satisfacit ad aequalitatem pro jure mutui, oh strictus tene retur onere taenoris persolvendi, quod est praeter aequa litatem . Commodum autem, quod percepturus est ex Pecu nia accepta, non Vi contractus percipitur, sed vi operae, et industriae ipsi mutuo prorsus extrinsecae . Atqui TeVe ra in contractu trino nulla foetetas est, sed Verum mutuum , ut Superius Probatum est. Ergo in eo contractu aequalitatem commoda inter et incommoda, quae apPOuun tur contrahenti, nulla ratioue tueri adversarii possunt. 3
114쪽
Ad 3. Per assecurationem rei commodatae non tollitur commodatum, nec transfertnr dominium; quia nata ra et notio commodati non excludit pactum adjectum, quo commodatarius juste in Se periculum suscipiat rei commodatae ; quae tamen, qaamdiu penes Commodatarium est, manere intelligitur in dominio commodantis; siquidem de ea non potest commodatarius disponere , nisi in usum sibi Concessum a Commodante. Unde commodatum vi sua nec includit nec excludit tale pactum . At vero societatis natura, et notio penitus exeludit pactum assecurationis sortis ἔsiquidem per asseeurationem tollitur communio lucri, periculi , ac damni ; quae ad essentiam et naturam societatis pertinet. Quis autem non videat societatem eo Perimi, quo natura ejus et essentia destruitur 'De pacto Legis commissoriae . Generalis est haec regula de pignoribus, dominium pignoris manere Penes debitorem. Etenim pignus Securiis talis tantum caussa Creditori traditur . Hinc colligitur . I. Si pignus res est frugifera, fructus esse ipsius mei do-bitoris , nam res Domino suo fructificat. a. Si fructus acreditore accipiuntur, computandos esse in sortem, deducta compensatione laboris, et sumptuum, quos ad Colendam rem frugi seram insumit. 3. Si res in pignus tradita usu atteritur , ut VeStis, creditorem Ea utentem Concedente debitore valorem usus in sortem compntare debere ; Secus lucrum exiget ex mutuo . 4. Si debitor praestituto tem Pore non Solvit, vendi posse pignus sorma legibus prae- Seripta, ut ex Pretio valorem sortis creditor recipiat.
5. Nullum onus imponi posse debitori quoad pignus, quo
ex Conventione Creditorem inter et debitorem non sit liberum debitori pignus aut retrahere solvendo , aut non euilibet voluerit, vendere; modo caveat creditori de iSor te : nam illud onus vi mutui imponeretur , fieretque adeo
Hinc etiam intelligi nullo negotio potest . quid sit stentiendum de pacto legis commissoriae , de quo docto
115쪽
Leotardus qu. 69. et 7 C. Neque vero hic agitur de lege
commissoria, quae in venditionibus interdum adhibetur; et ita concipitur , ut ad diem pretio non soluto res cominmittatur venditori , idest redeat ad venditorem , et sit inempta, quod pactum in venditione per se et seclusa omni fraude licitum, ac validum Doctores passim concedunt. Dicitur autem lex commissoria , quia vi ejus pacti si emptor
praestituto tempore non Solvit, cadit in commissum , adeo ut committi res venditori, et ad eum redire debeat. Cum autem eo loco lex Sumatur pro conventione , Clarissimus
Faber putavit absurde a pragmaticis appellari Pactum legis commissoriae, quasi quis diceret pactum pacti commissorii, tamen recte ex Cujacio Leotardus eam nominis rationem defendit. Licet onim, inquit, hoc loco lex significet pactum , non male tamen dicitur pactum degis commissorie , sicut pactum conditionis , nctio Conditionis , conventio pacti Zc . Pactum itaque legis commissoriae in pignoribus lo- eum habere dicitur, cum datur pignus ea lege, ut si debitor intra statutum tempus non solvit, pignus pro debito fiat creditoris , aut ipsi creditori obligatum maneat; adeo ut non amplius sit in potestate debitoris pignus recuperandi , etiamsi pecuniam debitam solvere sit Paratus . Pactum hoc reprobatum suit L. ult. C. de pactis pisgnorum ex Constantino : Quoniam inter alias captiones Praecipue commissoriae Pignorum legis crescit asperitaS, placet infirmari eam et in posterum omnem ejus memo
riam aboleri . Et Cap. Significante de pignoribus ex Innocentio III. Cum igitur pactum legis commissoriae sit in Pignoribus improbatum : ubi etiam casus ejus rei ex Pressus Tesertur . Ratione quoque demonstratur id pactum usuraria pravitate contaminari . Νam qui mutuatur pignore hac lege accepto, Vel retinet piguus saepe majoris valoris, quam res mutuata ; Vel imponit onus debitori, quo deserere cogitur dominium rei suae . Sed utrumque ad usuram Pertinet , ut supra dictum est. Ergo &C. Quid vero si pactum ejusmodi fuerit, ut debitore ad statutum tempus non solvente , Pignus maneat non Pro
116쪽
debito , sed ut Venditum , nec pretio aliquo determinato, sed justo pretio boni viri arbitrio ' Id paetum licitum Do etores nonnulli defendunt, alii congruentius sane rejiciunt. Siquidem et hoc pacto imponitur debitori onus praeter obligationem reddendae sortis. Sapienter proinde Doctissimus Leotardus q. 7 I. n. 9t.: Si haec pactio, inquit, foenoris suspicione aliquando carere posset, tum sane esset,
cum id agitur, ut pignus emptum intelligatur iusto pretio , sed hoc etiam casu pactio foenoris suspicione Iaborat , quia lucrum est adducere alium ad res suas vendendas etiam justo pretio . Denique licet aliis negotiis, et commere iis poena interdum licite adjiciatur, tamen in pignoribus genoraliter prohibita est L. ult. C. de Pact. pig., ut quae sera per asperitatem creditoris contineat, qui pactis vulgaribus
contentus esse debet ,, . Hactenus Leo tardus. Demum pauca hic de usurarum restitutione per stringenda nobis supersunt, quandoquidem de restitutio ne aliquantum latius nobis erit post dicendum , si tempus Suppetet. I. Constat foeneratorem teneri ad restituendum foenus acceptum. a. Ex sola usura mentali restituendi obligationem in foro animae oriri; ut ex Cap. Consuluit lo. de usuris. Quod proinde accidit si vo cum spe lucri adductus quisque mutuatur , nullo etiam pacto intervenien te ; sive cum mutuans accipit ut lucrum sibi ratione mutui debitum , quod ipsi tribuitur a mutuatario etiam ex pura liberalitate . Si vero mutuatarius ut debitum daret, quod mutuans bona fide acciperct ut liberaliter si hi datum , non esset iste usurarius , nec manente bona fido ad restitutionem tenetur. 3.Τenetur usurarius Compensare. quod propter foenus exactum minus habet mutuatarius ratione damni emergentis et Iucri cessantis , quippe caussa est ejus damni. 4. Si lucrum usurarium re frugi sera constat, non solum rem . Sed et fructus ex ea pereeptos , aut quos Dominus percepisset, restituere tenetur , deductis tamen sumptibus , aut . necessariis ad rei conservationem , qui exinterno soro ipsi conceduntur, sed etiam utilibus, quorum in soro conscientiae compensationem ipsi debet mutuatarius relinquere ex aequitate naturali. b. Si ros per foenus
117쪽
accepta non est per se frugifera , sed sola industria usurarii fructus attulerit, non erunt restituendi fructus ex inindustria profecti . Sic si usurarius ex pecunia usuraria quaestuosam negotiationem instituit, pecuniam quam usura extorsit, reddere debebit, non opes negotiatione Partas . 6. Ha res hona usuris extorta reddere tenetur . Si plures sunt haeredes , eX jure communi non in solidum, sed pro rata acceptae haereditatis obligantur . 7. onus id restitutionis faciendae non transit ad donatarios , et legatarios particula res , nisi quando haerede non solvente ipsa haereditas i m. par est solvendo. 8. Non tamen in soro animae tenetur haeres ultra vires haereditatis, nam aequitas non Patitur, ut qui delicto cooperati non sunt, plus restituant, quam acceperunt. Excipitur, si haeredes inventarium non con- secerint, tunc enim jura praesumunt ampliorem haereditatem suisse, et haeredos obligant ultra vires haereditatis, quam obligationem post latam sententiam conscientiam adstringere Inulti existimant. De reliquis ad hac rem Pertinentibus silere nos cogunt angustiae temporis .
De Emptione et Venditione. ,, origo emendi, vendendique a permutationibu R COepit: olim enim non ita erat nummus : neque aliud merx, is aliud pretium vocabatur : Sed unusquisque secundum ne- is Cessitatem temporum , ac rerum utilibus inutilia permuta-
bat, quando Plerumque evenit, ut quod alteri superest, alis teri desit: sed quia non semper , nec facile concurrebat, se ut, cum tu haberes quod ego desiderarem , invicem habe- rem quod tu accipere Velles, electa materia est, cujus se publica ac perpetua aestimatio dissicultatibus permuta-- tionum, aequalitate quantitatis subveniret , eaque maia se teria forma publiea percussa, usum dominiumque non ,, tam ex Substantia praebet, quam ex quantitate: nec ul- tra merx utrumque, sed alterum pretium vocatur Ita Paulus L. I. ff. De contrahenda emptione. De hoc itaque Contractu jam nobis agendum , qui auctore Molina
118쪽
Io 7 disput. 336. n. 6. facilius intelligitur , ae explicatur, quam plene atque e Xacte definiatur.
Quid sit emptio et venditio .i pecuniam dem, ut rem accipiam, emptio, et Benditio est. L. 5. ff. de praescriptis verbis. Unde venditio satis apte dici potest pactum de merce pro certo Pre tio tradenda; emptio Paetum de certo pretio pro mercet radendo . Utraque porro , prout conjuncte sumitur , definitur contractus onerosus consensu constans de re pro certo protio tradenda. Dicitur contractus onerosus, quia,
ut patet, obligationem ex utraque parte inducit, scilicet in v nditore tradendae mercis , pretii vero tradendi iacmptore , quo differt a donatione , vel promissione gratuita . a. Dicitur consensu Constare, nam ut legitur Instit. de empti. et vendit. Emptio et penditio contrahitur , simul atque de pretis convenerit. Estque adeo contractus bonae fidei , nam ut praeced. tit. dicitur de oblig. ex cons. In his contractibus alter alteri obligatur in id, quod alterum alteri eae aequo et bono praestare oportet. Hinc differt a mutuo, commodato 6ce. 3. Dicitur de pretio pro merce tra dendo, quo dissert a permutatione, qua merx Pro merce, et a cambio , quo Pecunia ut pecunia est, pro pecunia. traditur . 4. Certum esse pretium oportet, quare non persi citur venditio , si unus Vendere se dicat, quanti alter aestimaverit, sed stat Contractus, sub conditione ; quousque ille qui nominatus est, Pretium definierit; ita tit. 24. de emption . et Vendit. b. Cum mercis nominct non tantum res mobiles , sed quidquid est pretio aestimabile communiter intelligatur , Velut actiones ipsae, ac jura, et usussi uetus, dissicultas exoritur , quemadmodum venditio a locatione differat. Nam in locatione pretium datur pro usu. Igi tur usus ipse pretio vendi potest; utrobique perinde usus Pro Pretio comparabitur , nec unus contractus ab alter
119쪽
differet. Dissicultatem egregie solvit Cardinalis de Lugo,
ex eo maxime, quod in locatione usus conceditur pro pensione successive percipienda ; per venditionem vero jus ad usum conceditur pro uno pretio simul constituto. Cum autem sola conventione de merce pro pretio tradenda emptio et venditio ossiciatur, liquet I. Per solam venditionem , antequam res sit tradita nisi ut,i aliter jura statuant non tras serri dominium, sed solum jus ad rem . Siquidem aliud est convenire de dominio rei tradendo, aliud est ipsum dominium actu tradere. Quamdiu
ergo contractus est solum de re in alterius dominium
transferenda , nondum intelligitur ejus dominio mancipata . Itaque dominium rei venditae manet penes Vendito-Tem, usque eo dum tradita si erit emptori, cum obligatio a te tamen ejus tradendac; ad emptorem vero transit jus rei recipiendae, cum obligatione pretii solvendi, nisi solutum statim suerit. a. Periculum rei venditae, certae nimirum ac determinatae , statim cid emptorem pertinet . Itaque si domuAvendita incendio consumpta fuerit, omptoris damnum est , cui necesse est, licet rem non fuerit nactus , pretium Sol ere : Τit. 24. q. v. de empl. et vendit. Non tamen propterea evertitur generalis regula ex aequitate naturali prosecta ,
rem quamlibet sito domino perire. Nam hoc speciali j
xe constitutum esse Doctores animadvertunt. Sed nec ita eo jura videntur a naturali aequitate recessisse. Enim Ve- To cum empti O , et Venditio contractus sit onerosus , obligationem ex utraque Parte inducens , Prosecto aequitas Pomstulare videtur, ut alter obligatione sua non solvatur,
quamdiu alter obligationi suae non deest; porro venditor obligationem contraxit rei tradendae; nec ei obligationi deest, si res, quamdiu penes ipsum est, sortuito non sua culpa perit. Cum ergo hic, quantum in ipso fuit . su sceptae obligationi non desuerit; emptor autem susceperit obligationem pretii solvendi, ea sane obligatione, quam Praestare Potest, adstrictus adtinc esse intelligitur. Peribit autem res damno venditoris , si ita conventum suit, si fisco res addicta sit, si culpa ejus, aut mora in tradenda
120쪽
perierit; quae mora in caussa fuerit, ut penes Venditorem perierit, non Peritura penes emptorem : secus si ex aequo
peritura fuisset apud emptorem , ut probat Molina Disp.
366. num. I 3.3. Sed ut rei venditae nondum traditae periculum ademptorem pertinet, ita etiam et incrementum, et commodum, quod ei rei contigerit. Nam commodum esse debet, cujus periculum est, tit. 24. q. 3. Hinc fructus qui dicuntur pendentes tempore venditionis pertinent ad emptorem: quod vero attinet ad fructus post venditionem exortos , Sed ante traditionem et acceptum pretium, eos quoque deditetis expensis ad emptorem pertinere probabilior sentcntia videtur . . Dictum est autem rei venditae periculum certae ac determinatae pertinere ad emptorem . Secus si res vendita fuerit ad mensuram, seu indeterminate, ut Cum quis ex quodam acervo frumenti decem modios indeterminate contrahit, vel decem ovos indeterminate quoquo ex aliquo grege. Tunc enim periculum relabitur in venditorem, adeo ut si ex acervo decem modii , vel decem oves
ex grege perierint, emptor jus habeat ad totidem alia ex eodem acervo Vel grege. Ratio est quia ejusmodi venditio revera fit sub conditione, ut in singulos modios, quos admensus fuerit venditor , aut in singula eorpora , quae adnumeraverit, pretium solvatur . Quapropter quamdiu non est sacta admensio , vel ponderatio, vel numeratio , nec res proinde certa iacta fuerit ac determinata , nondum persecta venditio Censetur . Si vero totum acervum , Vel totum gregem emas, quandoquidem res est Certa, et determinata , periculum ad te Frtinebit; nisi dolus intercesserit venditoris. 5. Denique quod attinet ad venditionem suspensam ex conditione de suturo eontingente, si res perit conditione pendente, damnum est venditoris . Si vero Crescat tantum , aut minuatur , commodum , vel incommodum Per tinet ad emptorem . Nam impleta conditione contractus fit absolutus ; atque adeo tunc quocunque statu sit meIiore, aut deteriore , pertinet ad emptorem . Iam cum tria in venditione et emptione Occurrant,