장음표시 사용
81쪽
De usura ut Lege naturali vetita . Illud nobis est hoc capite demonstrandum usuram Seu lucrum quodvis ex mutuo, ratione mutui,suapte natura iniquum esse, at te justitiae commutatricis aequabilitatem prorsus convellere quae sane Vetat, ne Pro una eademque re duplex compensatio e igatur , Sive pretium exigatur pro re , quae nulla est, nulliusque Pretii ; neve utilitas , quae ex aliena re vel industria oritur, alteri praecipiatur. Atque ut intelligatur per lucrum ex mutuo ratione mutui perceptum utroque modo jus naturae violari, pauca sunt initio animadvetenda . i. Res omnes quae in humanum commercium Veniunt, Pretio aestimabiles consori valoremque suum Sortiri , non ratione suae substantiae ,
sed ratione alicujus usus , qui usus sive pro majore vel minore diucultate rei comparandae , sive pro aliis cir Cum- stantiis , quae Pendent eX hominum statu et opinione, facit ut res pluris , Vel minoris aestimetur . Sic vilissimum animal ratione suae substantiae praestantius quiddam est, quam nobilissimum artes actum, tamen minoris aestimatur, quam Vel sordida vestis. Secundo hinc sequitur, quod attinet ad rerum ValOrem , aliter judicandum de re, quae uno pracsonti usu ab Sumitur , Velut panis est, qlio quis utitur ad victum , hoc ipso usu eum consumit ἔ aliter de re, qua ' usum habet suC- cessivum , ex qua proinde utilitas capi potest ex praesenti usu , quin eo usu intereat, et Consumatur , Sed POSt usum Superstes maneat, Possitque alias utilitates praebere. Talis est equus , domus , praedium . His enim rebus postquam semel usi sumus , adhuc permanent, possuntque alios usus
successivos habere. In rebus liujus secundi generis duplex valor distingui rite potest, unus prodiens eX utilitate, quamea Pis Per usum Praesentem ex equo , v. g. ad iter faciendum ; alter qui respondet ipsi rei, quatenus permanendo
82쪽
potest habere plures usus successivos . Unde aliud est pretium equitationis ; aliud pretium equi; quandoquidem praeter utilitatem quam habes ex praesenti equitatione ; quae pretio aestimabilis est, potest equus alias utilitates praehere , estque adeo pretio alio aestimabilis . In rebus vero
primi generis non potest hic do plex valor distingui, nam
tota utilitas quae ex earum rerum proprio usu percipitur, ipsa rei consumptione continetur . unde res ab ejus usu sejungi
non potest, quod attinet ad vat orem et pretium. Sic valor qui respondet usui panis , non potest sejungi a Valore qui respondet ipsi pani ε essetque manifeste non injustum solum, sed et absurdum et ridiculum, si quis tradendo panem pretium exigere vellet primo pro ipso pane , deinde
Pro usu seu commestione panis. Nam cum panis huic usui Superstes non maneat ad praehendas alias utilitates, sed eo usu consumatur, alia esse nequit utilitas panis, et alia comestionis panis , nec proinde alius valor pani, alius ejus usui proprio respondet. Tertio nunc memoria rc petendae duae mutui conditiones superius expositae . Prima est, mutuum in his rebus Versari, quae usu Proprio consumuntur, in quibus proinde non potest rei valor a valore usus dirimi. Altera est, in mutuo res eas dari ad abusum seu consumptionem . ET quo etiam sequitur earum rerum dominium in accipientem transferri , cum obligatione tantumdem in eodem genere reddendi, ut pariter explicatum est . His positis
83쪽
Lucrum eae mutuo ratione mutui perceptum convellit aequalitatem justitiae commutatrici propositam ,eStque adeo usura contra jus naturale.
H. id am per id lucrum compensatio duplex pro unae
eademque re, Vel pro re, quae nulla est, nulliusque pretii pretium exigitur ; simulque utilitas ex re aliena et industria proveniens alteri praeripitur . Sed utrumque justitiae commutatrici repugnat. Ergo &c. Primum patet ex eo quod id lucrum vel exigitur in
compensationem sortis, Seu rei aut pecuniae mutuo datae,
tumque duplex Compensatio exigitur pro una eademque re; siquidem sors ipsa seu pecunia iam ad aequalitatem compensatur per aequalem Summam : vel exigitur peo usu rei vel pecuniae mutuo datae , tumque pretium exigitur Pro re, quae nulla est, nulliusque pretii. Siquidem in his rebus, quae usu praeSente Suo et proprio absumuntur , valor et pretium usus sejungi nullo pacto potest ex ipsius rei valore et pretio , ut superius eXPlicatum est. Ergo &C. Alterum etiam patet ex eo quod tota utilitas , quam quis capit ex usu rei mutuo acceptae , cam ex re Sua et industria percipit ; siquidem per mutuum res a dante alienatur , ejusque dominium transfertur in accipientem. Atqui velle lucrum exigere pro utilitate , quam alter perci Pit ex re sua , et industria , justitiae commutatrici adversatur . Ergo &P. Prob. 2. Usuram rem exitialem et nefariam esse ex niviis , quae inde proveniunt, quae copiose , graviter et erudite commemorat summus Iurisconruitus Honoratus Leo nardus Senator Nyciensis de usuris quaest. a. Nam , pulchre ait , triplex hominum genus potissimum avaritiae et insidiis foeneratorum obnoxium est. Hi sunt nobiles , mercatores , et agricolae, quos ut Reipublicae utiles ct necessarios esse ceIussimum est , ita intelligi potest , qui
84쪽
Istius generis ii ominum overtunt Civitatibug , pessimo de republica mereri. Agricolas sane urbibus necessarios esse ex eo intelligitur, quod neque civitas sine agris et eorum fructibus crescere potest, neque populum suum tueri. Mercatores
quoque utiles et necessarios esse ex eo intelligitur, quod per eos impletur civitas incolis, abundatque iis quae ad vitam
sunt necessaria, et Cives omnes variis opificiis occupantur, quae mercaturae in SerViunt, et quodammodo famulantur .
Interest quoque Reipublicae nobiles esse viros dignos majoribus suis . Etenim qui Vere nobiles sunt pro salute REI- publicae excubant , obliti commodorum suorum , et vitam periculis exponunt pro Principe . Sed quia rusticorum patrimonia vis grandinis et sterilitas annorum saepissime evertunt: mercatorum Vero res infidae navigationes , Latronum insidiae, inopina bella , institorum decoctorumque perfidia, casusque alii saepe Prosternunt, illos necessitas saepe adigit pecuniam sumere foenore, et mercatores praesertim
indociles . ut Horatius dicit , pauperiem pati . Quamobrem usurarum mole ac peste oppressi coguntur hi sorocedere , illi agros deserere . Nobiles etiam cum luxui et ludo indulgere soleant, et nihil pensi et moderati habere , et sua prosundere , procli Ves sunt ad aes alienum contrahendum , ad dissolvendum dissiciles . Ex quo fit ut eorum patrimonia
conspiratione creditorum in Varias Personas saepissime distrahantur, et concidant. Ita Leo tardus e quo pauca haec decerpimus . Accedunt aliae rationes magni momenti . I. Lucrum foeneralitium civium otium ac desidiam fovet, industriam, curam extinguit, artesque Reipublicae magnopere utiles minuit. Enimvero cum ex foenore lucrum tutum et quietum sine ullo Iabore, industria , impensa, intermissione percipiatur , malunt homines cum otio ex tali lucro vivere , quo fit ut agri culturam, mercaturam , aliasque artes ne gligant ; quae artes cum magno Reipublicae hono incrementum acciperent, si qui foenerantur mercatoribus in mercaturae partem Per negotiationem aut Societatem Venirent, quo eorum industria plurimum acueretur , aliquidque ipsi suae. operae in Rcti p. bonum conferrent. a. Cum foeneratorum lu-
85쪽
crum certum sit, debitorum autem incertum , qui scilicet ex accepta pedunia modo lucrantur , modo damna serunt, necesse est tandem tractu temporis divitias civitatis in oneratorum manus Venire ; quod et ratio et experientia docet ; nam qui foenerando semper lucratur , necesse est eorum Opes tandem exhauriat, qui foenus pendendo vicissim modo in lucro fiant, mox in damno . Ex quo inaequalitas Civitati noxia portenditur . 3. Qui mutuum accipiunt foenusque pendunt, ii Vel indigentes sunt,eosque taenus quam tum vis moderatum opprimit, qui Decuniam sane mutuam sine laenore Sperarsi possent, qua sese reficerent, nisi qui pecuniam habent ex foenore lucrandi occasionem facile nanciscerentur . Vel sunt aleatores et prodigi , iique oblata occassione Pecuniae ad foenus accipiendae , et ingenio suo sacilius indulgent, et facilius etiam patrimonia sua e Vertunt. Vel denique sunt negotiatores , iique si calamitas aliqua obvenerit , foenore persolvendo ad summas incitas redi inguntur ; si autem lucrum Dei unt, cum ex eo lucro partem debeant foeneratoribus , mercium pretium augent, quod sane magniam incommodum reliquae civium multitudini asseri . Sed haec minus ad nostrum institutum pertinent. Prob. 3. Praestantissimorum inter Gentiles ipsos Philosophorum auctoritate , qui sane ad foenus improbandum non alia ratione quam naturali aequitate conspirare potuerunt.
Plato lib. 5. Dc legibus : Nemini mutuum dare ad foenus lice to,ei qui secus fuzit, neque foenus, neque sors redditor . Aristotel. I. Polit. c. lo. Ορι ima ratione Omnibus odio est ratis foeneratris , quod ex ipso nummo quaestus 'at, et non ad quod institutus est nummus usurpctur ; Permutationis enim gratia inpentus ac institutus est : foenus autem USum auget ac multiplicat. M. Cato de re rustica : Majores nostri sic habuerunt, et ita in legibus Posuerunt, furem dupli condemnari , foener florem quadrupli oportere :quanto pejorem cinem existimat int j eneratorem , quam furem , hinc licet existimare . Cicero lib. a. de oss. cap.
u5. ubi ojusdem Catonis dictum refert, qui rogatus quid enerari ex pediret, respondit, quid hominem occidere' Seneca Lb. 7. de benes. cap. Io. Quid foenus et Calendα-
86쪽
rium et usura , nisi humanae cupiditatis extra naturam
quaesita nomina ' Adjungendus Tacitus lib. s. Annal. Vetus urbi foenebre malum . AElianus lib. 4. Variar. histor. Cap. 3. Indos laudat, quod neque pecunias locent ad usuram , neque foenus eXigant.
Obi. i. Contractus qui cedit in utriusque contrahentis utilitatem nec justitiam nec charitate in violare censenisdus est. Non justitiam , quippe neutri damnum asscrt, utrique lucrum . Non Charitatem . nam qui Pneratur vellet eadem conditione iisdem in circumstantiis mutuum sibi dari . Atqui tale est mutuum , quo quis alteri pecuniam mutuatur ad negotiandum , cum pacto moderati lucri exigendi.
R. Dist. maj. Si mn tua ea utilitas vi contractus et exeontractu ipso habeatur c. Si utilitas unius proveniat ex aliquo accidentario, et ipsi contra et ui Prorsus extrinseco , dum vi contractus damnum habet n. maj. Porro qui foeneratur lucrum Capit ex mutuo vi mutui . qui autem mutuum accipit , non per ipsum mutuum lucratur ; sed ex negotiatione, quam est deinceps instituturus. Unde damnum habet ex ipso mutuo , Ut cujus foenus persolvere cogitur; lucrum autem ei obvenit ex aliquo accidentario, ipsi mutuo extrinseco . Et sane injustus omnium consensu foret mercator, qui pluris vendere Vellet frumentum, quia alter vult emere ad quaestuosam negotiationem . Etenim sive quis emat frumentum ad alendam samiliam , si inve ad serendos agros , sive ad debitum solvendum , sive ad negotiandum , finis hic ementis prorsus est DXtrin Se cus contractui emptionis et venditionis ; nec proinde quidquam facit ad valorem augendum vel minuendum . Ita etiam in mutuo: hinc lucrum ex mutuo Prorsus injustum, atque adeo contra charitatem . Et sane qui libenter soenore mutuum accipit, ut Vel necessitati suae consulat, Vel
quaestum amplificet , libenter quidem pecuniam aecipit, non libenter foenus pendit; etenim si gratis mutuum Sibi daretur, libentius acciperct. Voluntarie igitur accipit, sed eo voluntario , quod mixtum appellatur. Obj. a. Non teneor mutuam alteri pecuniam dare;
87쪽
beneficio meo eam accipit , et ex ea quaestum facit; in id quaestus pecunia mea essicaciter influit. Ergo juste possum quid accipere. R. Eadem usurpari posse ab eo qui frumentum vendidit emptori ad quaestuosam negotiationem , velletque
propter eum quaestum plus exigere ab emplore , quam seri justus valor frumenti; posset enim dicere : non tenebar venis dere , beneficio meo frumentum accepit, quod ei magnas opes negotiatione attulit; ei quaestui meo frumento caussam efficacem praebui: ergo juste possum ex illo quaestu lucrum percipere : idem ergo responsum , quod attinet ad mutuum. Exceptis quibusdam casibus, de quibus non est hic quaestio , non teneris mutuari, nec etiam vendere tuum frumentum . tamen si vis mutuari, aut Vendere, juste mutuari, juste vendere debes. Sicut etiam mandatum suscipere voluntatis est, diligenter administrare rem mandatam , necessitatis ;ex beneficio non licet lucrum captare, nisi adsit alter titulus , quia beneficium ut beneficium si pretio aestimatur, nullum est beneficium . Sive in mutuo porro, si vo in Venis ditione pecunia tua vel frumentum caussam dat alterius quaestui, sed dum desinit esse tua, et ejus fit sive per miluum sive per emptionem , nil ergo ex ea percipere potes.
Obj. 3. Potest alter pro mutuo juste aliquid rependere . Sed potest juste exigi, quod juste potest rependi. Ergo quod alter sine Paeto juste rependeret, per pactum juste Potest exigi . R. Dist. maj. Potest alter pro mutuo juste aliquid rependere , id est honeste, et ex liberalitate c. Iuste , id est ex justitia n. maj. dist. min. Sed potest juste exigi quod potest juste rependi ; ex justitia concedo : juste hoc est
honeste et ex pura liberalitate n. mi. et Conseq. O . q. In rebus quae usu coci sumuntur potest dominium sejungi ab usu . Ergo iniquum non est praeter Summam qua Sors compensatur, aliquid pro usu ejus aeciper. . R. I. In rebuS quae usu consumuntur ex communi sententia posse quidem sejungi dominium ab usu, quem sa-cti vocant, non autem ab usu juris . Patet autem per mutuum tradi usum juris , adeo ut mutuatarius invito mutua -
88쪽
te possit de re mutuata ut libet disponere. Τraditur ergo simul cum usu ipsum rei dominium . a. Etsi talibus in rebus usus lacti separetur a dominio , non sequitur , ut pro usu facti quidquam percipi queat: nam talis usus quores ipsa consumitur nullum habet valorem distinctum ab ipsius rei Valore, ut satis ex superius dictis intelligi po
O . 5. In pecunia ipsa usum fructum constitui posse, ut patot ex tit. toto T de usu fructu earum rerum quae usu consumuntur . Porro iste usu Ssructus aestimationem habet diversam ab aestimatione sortis; haec enim spectat ad dominum , ususfructus vero ad ususructuarium. Igitur aequitati non repugnat fruetum capere ex re alteri mutuo
data . R. Notum esse in rebus quae usu consumuntur usum
fructum proprie constitui non posse, sed quasi usumsructum , nam ut habetur l. a. ibid. Senatusconsulto non id effectum , ut Pecuniae ususfructu3 Proprie esset; nec enim naturalis ratio auctoritate Senatus commutari potuit, sed remedio introducto coestit quas ususfructus haberi.
Hoc porro quasi ususructu lib. 7. ibid. proprietas rerum consumtibilium ad legatarium transferri debet, qui rem non in individuo sed in valore reddit. Ex quo patet non solum discrimen ab usulinctu proprie dicto, in quo notaValor sed res in individuo restituitur , sed etiam in illis
rebus quae usu consumuntur proprietatem ab ipso quasius uisuctu non sejungi , nec discussam aestimationem habere ; siquidem transit proprietas cum ipso quasi usu fructu , et onus dumtaxat manet aequalem valorem reddendi. O . 6. Foenerator vere acquirit dominium laenoris accepti. Ergo juste illud retinere potest. R. Prohahilissimam nobis videri sententiam negantem laeneratorem acquirere dominium usurarum; estque Prin cipiis pridom a nobis constitutis admodum Consentanea.
Siquidem jus ex iniuria acquiri nequit injuriam inserenti . Ab hac tamen controversia hoc loco abstinendum duineimus , quae nihil ad praesens institutum pertinet. Nam qui oppositam opinionem tuentur, inter quos Claris imus
89쪽
Cardinalis de Lugo Disput. 25. Sect. XI. ultro satentur id
dominium perquam esse debile , atque adjunctam semper habere obliuationem restituendi foenoris accepti . Putant autem voluntatem mutuatarii foenus tradentis , sufficientem caussam praebere transferendi dominii ; simul vero dominium consistere posse cum obligatione restituendi ostendunt vel ex ipsa admixtione, qua pecunia usuraria nostrae admixta in nostrum dominium transit, cum one-TE tamen ejuq restituendae. Ex quo patet probabilissime salsum antecedens , certo salsam consequentiam argumenti esse . Hi ne quaecunque objici possent ad evincendum socneratorem acquirere lucri onerat illi dominium, nihil ex incero possunt si vo admittantur sive refellantur, adversus propositioncm qua juri naturali repugnare u Suram constituimus . O . 7. Licet a foeneratore pecuniam accipere ad usuram . Ergo licet foeneratori dare ; Secu' qui potit induceret eum ad peccandum , nee adeo licite posset mutuum
R. Cum D. Pli. 2.2. q. 78 art . Nullo modo licero induco. ro aliquem ad mutuandum sub usuris ; licere tamen ab eo quilloc paratus est sacere et usuras eXercet, mutuum accipere Subusuris propter aliquod bonum, quod est subventio Suae necessitatis vel alterius . Ille proinde qui necessitate obstrictus petit ab usurario pecuniam , non Consentit peccato alterius ;non enim qnaerit usuram , sed quaerit mutuum ; ideo vero Consentit solvere foenus, qui R alter sine foenore mutuum dare non Vult, non proinde usurario praebet occasionem foenerandi , sed mutuandi , Denerator autem ipse ex Opportunitate mutui , et propria cupiditate sumit Occasionem foenerandi. Neque alter tenetur necessitati suae deesse ,
ne foenerator accipiat occasionem pecoandi ; quia ordocharitatis non praecipit abstinendum ab actionibus alioquin justis et necessariis , e quibus alter pro sua malitia scandali passivi materiam quaerit . Si autem nulla esset vel levis necessitas profecto Charitatis ordo postulat, ne in hac re damnum spiritale proximi negligamus , Vetat
sile adeo mutuum petere , ne alter sua culpa in usurae crimen ultro labatur .
90쪽
De Usura ut Romano jure Permissa . Romano jure antiquissimo usuras nec Permissas ne
toleratas fuisse discimus ex Marco Catone in proemio de re rustica ; paulatim tamen cupiditas cum otio et luxu foenus in Rempublicam importavit, quod malum teterrimam Perturbationum caussam fuisse testatur Τacitus in Annal. Ne antem foeneratoribus infinita esset privatos ae Rem P. Vexandi licentia narrat idem Legib. XII. Τabularum cautu inesse, ne quis unciario foenore a m Plius exerceret, L. 6. c. I 6. Unciarium so onus superius explicavimus eo recide re, ut in singulos annos unum pro centum Persolvatur. De in eodem teste foenus ad semiuncia in redacium, An.
V. C. 4o6. T. Manlio, C. Plautio Consuli h. Postremo vetitam Penitus usuram ait Τacitus , nempe lege quam Genucius Tribunus plebis ad plebem tulit An. 4ii. Sed avaritia inultis artibus legem elusit. Nain cum socii Latini non tenerentur lege Cenucia . sactum est, ut in eos no mina transcriberentur, et dehitores libero foenore ita obruerentur , Liv. I. 3 o. c. 7. Hanc fraudem lex Sempronia sustulit, qua sectum ut etiam socii Genucia Iege tenerentur non tamen suas artes avaritiae detrahere potuit ;nam postea inductum est, ut quod foenus esset, mutato nomine foenus non vid retur , aut debitores legis heneficio renunciarent. Hinc pullulantes iterum usuras eum e Vel lere prorsus Praetores non possent, coercere sategerunt, centesimas tolerando , majores improbando. Mutata vero
Republica nunquam Imperatores usuras intra certos limi tes coercere destiterunt. Eo quoque spectabat modici foenoris Permissio , ut creditorum indemnitati consuleretur , qui damnum saepe patiuntur propter moram et fri Stra tionem debitorum , ut ex Iurisconsulto l. 7. m de usuris q. d. Uburae non propter lucrum petentium, sed prορ ter mo
ram Solventium instiguntur. Denique Christiani Impera tores aliquando tentaverunt foenus e finibus imperii pror-