Opere edite ed inedite del cardinale Giacinto Sigismondo Gerdil ... dedicate alla Santità di N. S. Pio 7. p. m. Tomo 1. 20.

발행: 1820년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

sus ejicere, ut Basilius Macedo , quem Leo Imperator libenter imitatus suisset, nisi necessitate publica permotus parentis sui constitutionem abrogare , moderatasque rasuras permittore coactus suisset, ut colligitur ex Novel-Ia 83. ejusdem Leonis , qua satetur usuram juri Divino contrariam esse, asSeriique ideo a patre suo proscriptam

suisse, quod Divina sit lege prohibita.

PROPOSITIO.

Ex juris civitis permissione non esscitur usuras

quanitum Vis moderatas esse licitas.

Prob. i. Argumento ad hominem contra ipsos adversarios. Etenim Civilia jura usuras permittunt non solum a divitibus et mercatoribus exactas, in uum scilicet ad incrementum opum petentibus; verum etiam ab indigentibus, qui ex mutuo Subsidium suae necessitati quaerunt. Atqui tamen latentur adversarii lucrum ejusmodi epauperibus exactum usurae labe contaminari . Ergo vel his ipsis satendum est non continuo licitum fieri, quod jure civili conceditur. Secundo praetermissa eorum opinione, qui eas legestamquam injustas traducunt , alia suppetit expcditissima ratio explicandi, quemadmodum ex justa permissione juris non tamen justa fiat usura . Etenim leges aliae permittunt tantum ac tolerant, non approbant; aliae permittunt simul et probant. Unde S. I h. I. a. q. 96. art. a. ad 3. confirmat sententiam Aug. l. I. de lib.arbitr. Lex ista , quae regendis Ciseitatibus fertur , multa concedit, atque impunita relinquit, quae Per Dibinam Providentiam Dindue cantur: neque enim , quia non omnia facit, ideo quae facit improbanda sunt . Unde lex humana non omnia potest prohibere, quae Prohibet leae naturae. Quam sententiam S. Doctor ad Permissionem usurarum accommodata. a. q. 78. art. I. ad 3. Usuras leae humana concessit, non quasi existimans eas esae Seciandum justitiam, sed ne impedirentur utilitateo multorum. Et Gersonius tom. 3.

92쪽

p. a prop. II. Lex civilis tolerans aliquas usuras , non ideo semper dicenda est contraria Legi Divinae uel Ecclesiasticae . . . . Legislator Civilis. . . agit more Pru dentis medici, tolerat minora mala , ut pejora vitentur . Datum est exemplum de meretricibus, et in antiqua Lege de libello rcpudii , et de usuris dandis alieno .

Etenim licet multo esset utilius Rei p. homines itae omparatos esse, ut qui divitiis abundant, eas aut liberaliter mutuari vellent indigentibus, aut ad lucrum cum labore et industria per agri culturam, nogotiationem, Socie tatem , quam cum otio per foenus comparandum eas impendere; tamen quia sic multi affecti sunt, ut non tolerato laenore inutile pondus auri, et argenti accumularent Potius, et servarent, quam quidquam sinerent in publicum commercium Venire . ideo majoris hujus mali vitandi causa expedit quandoque Rei p. usuras moderatas tolerare ; ut earum illicio divites avari loculos suos aperiant, et nummos in publicum effundant.

Tertio tandem illud optimo jure defendi potest leges

humanas usuras Compensatorias approbare, non lucratOrias . Νempe jura Supponunt creditori ex solutionis mora lucrum impediri vel damnum importari ; utrumque porro juste Compensandum leges decernunt. Ne vero lites multiplicentur , ejus , aut damni dati, aut intercepti lueri probationem jura non re i uirunt, sed creditorum probitati atque conscientiae committunt. Id vero colligitur cum ex L. 7. ff. de usuris superius relata, tum ex eo quod id, quod interest, seu interesse, ut dicitur , si non est stipulatum , non

ad judicatur creditori, nisi a die requisitionis : quippe supponunt leges ab ea dumtaxat die incrum creditoris impediri , vel eidem damnum importari . Ergo hae leges revera Praesumptione nituntur . Porro lex quae facti praesumptio

ne nititur, facto revera non interveniente in conscientia

jus minime tribuit. Unde si revera nihil est compensandum, creditor nihil poterit praeter sortem exigere. At, inquiunt nonnulli, nil vetat, quominus intelligamus Rempublica in vi alti dominii publicae utilitatis caussa ex mutuatario in mutuantem foenoris permissi domi-

TOm. XVIII. L

93쪽

81 DE CONTRA TIB

nium transferre, quo posito juste poterit illud mutuans retinere ; non secus atque vi alti dominii rei praescriptae dominium Respublica ex uno in alium transfert ; potestque adeo praescribens rem legitime praescriptam juste retinere ut suam . Hoc pacto intelligitur soenus honestari posse , omnique iniquitatis labe purgari. Huic argumento , in quo Vim maximam laciunt, qui ex adversariis politici juris consultissimi haberi volunt,

breviter ac perspicue respondere conabimur. Posteaquam jure gentium inducta est possessionum divisio, privatorum dominia omnia, modique omnes cum acquirendi tum trans-

serondi dominii Summorum Imperantium legibus subjecti atque obnoxii manserunt ; nam ut juribus humanis , quae sunt jura Imperatorum , possidet qnisque quod possidet, ut ait Augustinus in Canone; sic modi seu tituli transferendi dominii ex iisdem legibus vim accipiunt. Hinc

patet duo intervcnire in transferendo dominio, nempe titulum poculiarem , qui est Veluti caussa proxima , et deter. minatrix translationis , et Rei p. anctoritas, quae se habet elut caussa generalis, Vim tribuens titulo . Sic in testamento Voluntas testantis certis praescriptis sormulis manifestata caussa proxima est translationis dominii inhaeredem , vel legatarios ; atque adeo haeres sit dominus titulo testamenti tanquam caussa proxima , et determinatrice translationis dominii . Sed testamentum, ut valeat trans. ferro dominium, vim accipit ex auctoritate Reipublicae, Respublica autem iis titulis vim tribuit, qui sunt cum aequitate naturali, et utilitate publica conjuncti. Probe igitur considerandum publicam utilitatem non esse titulum determinati Vum , seu caussam proximam translatioris dominii , sed esse caussam finalem universalem moventem Rempublicam, ut peculiari alicui titulo vim conserat transferendi dominii. Porro utilitas publica dupliciter considerari potest. Nam quaedam sunt absolute, vi sua, et Perse conducibilia ad optimum statum Reipublicae, eaque

nunquam sunt ab aequitate naturali sejuncta, quaedam vero utilia dicuntur, quatenus majus malum dumtaxat remo Vent, eaque in se mala esse POSSunt, Ssjunctaque R

94쪽

naturali aequitate , Iam vero quoties titulus prae se fert utilitate es primi generis, non est dubium, quin per talem tituluna adjuncta Reipublicae auctoritate dominium juste

transferatur . Sic in praescriptione pertinet sane per se ad utilitatem publicam . ne dominia diu incerta maneant, atque ut titulus justae possessionis concilietur cum jure justi dominii. Est etiam ex aequitate naturali, ut qui longiore in mora fuit, ac negligentia rei suae perquirendae, aCvindicandae, quique merito Praesumitur ejus rei possidendae animum et cogitationem abjecisse, praesumatur etiam illam aliis occupandam dimisisse ; estque proinde ex aequitate naturali, ut ei adquiratur , qui diuturnam ejus possessionem habet cum bona fide conjunctam . Ρroinde voluntas Reipublicae , dum usucapioni vim tribuit transferendi dominii , auctoritatem suam ei titulo adjungit, in quo et aequitatis naturalis et Publicae utilitatis conjunctio cernitur . At vero longe res dissert in enore . Nam i. soenus per Se repugnat justitiae . a. Foenus non aliter dici potest utile Reipublicae, nisi quatenus utile dicitur minus malum, quo majus malum PraeSen S removetur. 3. Ut pateat qnanto intervallo titulus foenoris distet a titulo praescriptionis , vi praescriptionis dominium abjudicatur ab eo ,- qui aut pracsumitur rem suam abjΘcisse. aut in mora culpabili esse negligentiae; illi autem adiudicatur, cui diuturna justa possessio cum bona fido conjuncta favet , adsistitque - Contra in se enore accideret, in quo dominium abjudicaretur ab eo, qui nulla est in culpa; siquidem mutui petitio per se culpa vacat, ei autem ad judicaretur, qui non alia re quam foenoris iniquitate niteretur . Νiliit ergo saciunt, qui publicam utilitatem proserunt quasi Caussam , qua juste acquiratur dominium foenoris . Quippe

confundere videntur caussam gcneralem cum caussa pro Xima , nec intelligunt utilitatem Reipublicae per se nusquam transferre dominium , nisi accedat peculiaris titulus, tanquam caussa Pro X ima , et immediata translationis , cui ex utilitate publica voluntas Reipublicae vim conserat . Si ergo titulus ille est aptus ad dominium juste transferendum, id est si per se non repugnet naturali aequitati, accedente

95쪽

per eum auctoritate Reipublicae dominium juste transfertur . Si autem titulus ille non est caussa apta ad juste transscrendum dominium , nunquam vi ejus dominium juste transseretur . Notum eSi enim sive in naturalibus, sive in moralibus caussam uni Versalem nunquam effectum producere, si caussa proxima inepta est prorsus ad effecti ejus productionem . Cum itaque foenus Per se repugnet

naturali aequitati, nunquam potest esse Caussa justae translationis dominii . Et tamen ubi agitur de foenoris dominio

nequirendo et si advocetur ab adversariis auctoritas Reipublicae, tamen haec auctoritas intercedere semper suppo. nenda est, ut mutuator dominium acquirat ejus , quod a mutuatario vi mutui plus quam sortem accepit , Cum autem hic titulus utpote adversus aequitati nunquam possit

esse caussa proxima apta dominii juste transferendi , se- qnitur ut Respublica per hunc titulum nusquam intendat juste transferre dominium . Secus bic titulus justus simul et injustus foret . Atque id eo maxime valet, quod ad procurandam utilitatem illam Secundi generis, quae ex soenore capi potest, Respubliea juste tribuere possit actionem foeneratori in foro externo, debitori autem exceptionem negare. Quod cum Bespublica facit, non ex eo putanda est velle ut dominium vel juste transferatur , vel quoquo modo transferatur, ut patet in venditione iniqua, qua excessus acceptus non Superet dimidium justi pretii. Cum ergo etiam ubi agitur de lacnoris dominio acquirendo praeter ipsam auctoritatem Reipublicae et utilitatem publicam, quam adversarii proserunt, oporteat, ut adsit poculiaris titulus, patet hunc titulum non alium esse, quam pactum de luero percipiendo ex mutuo, cui pacto adversarii supponere debent Rempublicam ex publica utilitate vim conferre dominii juste transserendi. Sed cum ilictitulus per se repugnet aequitati naturali, nec adeo possit esse caussa proxima apta ad juste transferendum dominium , in manifestam repugnantiam incidunt adversarii , cum supponunt Rempublicam velle, ut per eum titulum dominium juste transferatur; quippe ex eo sequeretur, ut

ille situlus simul justus et injustus foret.

96쪽

De titulis mutuo interdum accedentibus , justiquo lucri eaeigendi caussam praebentibus. Usuram in eo esse, si quis aut speret aut exigat

lucrum ex mutuo Vi mutui, antea est omni argumentorum genere demonstratum . Sunt autem tituli aliqui ad mutuum quandoque accedentes, ipsique mutuo extrinseci, qui justam praebere caussam possunt lucri exigendi . Sunt etiam alii tituli ementiti, qui aliquid mutuo extrinsecum prae se serre Videntur ; tamen penitius inspecti cum mutuo cohaerent, ipsamque adeo usuram tegunt potius et palleatam continent, quam revera excludant. Commnni Theologorum Sententia tres tituli recensenis tu e legitimi lucri exigendi , damnum emergens , lucrum cessans , poena con Ventionalis . Damnum emergens est , quo res nostrae minuuntur, aut jus nostrum deterius fit: nam , ut ait Arist. lib. 5. ethic. c. 4., Minus habere quam a principio damnum est; plus vero habere lucrum . Daminnum porro aliquando emergit ex mutuo dato, Velut si alteri mutuo dedisti pecuniam domui tuae reficiendae desti. natam , ex qua pro Inde non potes Consuetum locationis pretium habere. Lucrum cessans est, quod mutuator facturus suisset , nisi mutuo dedisset ; veluti si pecuniam mutuo dedisti. quam emendo agro destinaras, e quo uberes fructus co legisses. Poena conventionalis est, quae mutuantis et mutuatarii con Ventione statuitur, quam solvere debitorem OPOrtet , nisi Praestituto tempore sortem reddiderit ob moram , et negligentiam restituendi. Haec Poena quatenus mutuo Contrahentium consensu suscipitur I nisi obsent jura

locorum differt a poena legali vel judiciali, quae Pu blica auctoritate instigitur.

97쪽

Damnum emergens titulus est legitimus, vi cujus honestum lucrum omniSque usurae expers Percipi potest. P . Ratione et Auctoritate D. Th. a. u. q. 78. art. 22 ad 1. Ille qui mutuum dat, PsieSt absque peccato in pactum deducere cum eo qui mutuum accipit, recompensationem damni, Per quod Subtrahitur sibi aliquid , quod debet habere , hoc enim non eSt Mendere uSum Pecuniae. sed damnum pilare . Et Sane, qui nil exigit ex mutuo , nisi compensationem damni, jure suo utitur, nec lucrum ex mutuo vi mutui percipit. Ergo nec aliquid injustum committit, estque procul ab usurae labe . Hinc Deile intelligitur ad justam damni emergentis aestimationem aliquas conditiones requiri, quas breviter indicabimus. I. Ut damnum sit Verum, non dubium et incertum . Nam revera si nullum damnum accidit , nil

compensandum oecurrit. I. Ut damnum ex mutuo tanquam caussa proficiscatur. Nam Si mutuum non est Vera caussa

damni, iniquum profecto est, ut qui mutuum accipit, damnum compensare debeat ex alia caussa illatum. 3. Ne creditor quidquam exigat ultra compensationem; imo si lege aut legitima consuetudine sancita est compensatio faricienda, ea contentum esse oportebit, licet minus habeat, quam ratio damni postulat. Nam licet jure naturali solum spectato compensationem exigere posset aequalem damno, si tamen ex publica caussa lex humana aliter decreverit, non obstante paucorum detrimento , ei Parendum est ab omni-hus . 4. Ut compensatio ex damno iacienda mutuatario proponatur , et in Paetum conseratur , neque enim resar-eiendi damni onus lite suscipere censetur, nisi moneatur: quippe monitus aut illud onus sponte suscipiet, aut lilia via sibi prospiciet. Ex quo sequitur damni compensationem exigi non posse, nisi Paetum de damno ex mutuo emergente resarciendo intervenerit.

98쪽

ob lucrum cessans licite aliquid etiam eae i potest

Praeter Sortem mutuo datam.

ra excusatur qui merces Vendit, ut amplius , quam tune valeant, in certo termino pro eisdem recipiat, si eas merces non erat Contractus tempore venditurus; idque ob dubiuin , num solutionis tempore plus minusve fuerint valiturae. Itaque Venditor propter spem probabilem lucri majoris faciendi disserendo venditionem mercium usque ad illud tempus, si eas ante vendit, quam erat revera vendi inturus, potest aliquid plus aeeipere, quam valeant tempore venditionis . Ergo propter lucrum probabile cessans , quod lucrum probabiliter iacturus fuisset, si venditionem distulisset, ut revera erat dilaturus . Pr. 2. Ex doctrina D. Th. a. a. q. 62. art. 4. Aliquis damnificatur dupliciter : uno modo quia aufertur et id, quod actu habebat, et tale damnum est semper restituen

dum Secundum recomPenSationem aequalis . . . . ali. mo

do si damniscet aliquem impediendo , ne admiscatur, quod erat in via hahendi ; tale damnum non Ῥortet

recompenSare ex aequo , quia minus est habere aliquid in virtute, quam habere actu . . . . tenetur tamen aliquam recompensationem facere , secundum conditionem personarum et negotiorum. Ergo ex D. Τh. juste com-

Pensatio aliqua exigi potest propter interceptam spem lucri probabiliter futuri, idest ob lucrum cessans . Hinc nihil efficiunt, qui damni emergentis titulum aD. Τh. probatum , lucri vero cessantis rejectum Putant, ex eo quod post illa, quae superiori propositione retulimus, S. Doctor haec subjiciat a. a. q. 78. art. a. ad I. Rccompen Sationem pero damni quod consideratur in hoc , quod Pecunia non lucratur, non potest in pactum deducere; quia non debet pendere id, quod nondum habet, et ρ

ιest impediri mul tipliciter ab habendo. Etenim S. Doctor

99쪽

his verbis tantum contendit aut exigi non posse compensationem suturi lucri nec veri nec verisimilis , aut ejus lucri, quod sit verisimile compensationem non ad aequalitatem rei metiendam esse ; non vero negat spei lucri verisimilis aestimationem fieri posse . quod vel ex ipsa ratione quam affert colligi potest: Quia non debet pendere id quod nondum habet . Porro quod creditor nondum habet , est ipsum lucrum; non potest ergo compensationem exigere ad lucri sperati aequalitatem, sed spem et probabilitatem suturi lucri jam habet. Haec porro est pretio aestimabilis; secus ille qui dolo suo lucrum alterius intcrcipit, nihil ratione lucri ejus intercepti restituere teneretur; quod tamen S. Thomae apertissime repugnat. Tertio hanc lucri futuri probabilem spem pretio aliquo aestimabilem esse, atque adeo lucri cessantis titulum legitimum esse, cum ipso communi hominum sensu ia-telligitur, tum efficitur ex eo , quod spes probabilis capturae piscium ex . gr. juste vendi potest ex l. Si jactumia. T de actionibus empti, et confirmatur ex eo quod dejectio e tali spe damni rationem sortiatur, ut ex l. 2. g. ri. ff. ne quid in publico loco fiat: Damnum pati pi- detur, qui commodum amittit . Ex his porro intelligitur lucrum cessans praeter Conditiones , quae superius de damno emergente propositae Sunt, requirere I. Ut qui mutuo dat praesentem moraliter habeat opportunitatem , simulque sinceram voluntatem pecuniae in aliquom licitum quaestum conserendae, velut ad emendum praedium, vel domum, vel ad ineundam societatem etc. secus lucri faciendi certa aut probabilis spes

determinata adhuc nulla occurret. a. Requiritur, ut ratione mutui ab ea spe depellatur; atque adeo si aliam pecuniam in area Conclusam teneret Praeter eam , quam prudens Pater familias suis necessitatibus asservare praesumitur, possetque adeo eX illa pecunia redundante destinatum Praedium emere etc. , mutuum non erit proprie caussa lucri cessantis , nec adeo ullus aderit legitimus titulus . 3. Ut non mutuetur animo lucri ex mutuo percipiendi , sponte desistendo a pecunia tu negotiationem cou-

100쪽

SINGILLATIM . , 89

serenda, et libentius in mutuum dando, spe et animo lucri ex mutuo captandi. Secus tunc nec Proprie mutuum , sed prava cupiditas caussa erit lucri cessantis . oportet ergo ut in savorem mutuo petentis non ex animo lucri captandi ex mutuo , inducatur ad pecuniam mutuo dandam , quam sincere in alium quaestum destinarat .

Poena conpentionalis titulus est Per se non repugnan aequienti natur Hir PIerumque tamen a Suspecta Dideri debet . ν

on enim repugnat aequitati naturali, iat contrahens obliget se ad aliquid solvendum , si sua culpa non praestat conditionem,quam erga alte m contrahentem praestare debet ex Con Ventione. Si ergo quis pecuniam mutnetur praestituto tempore reddendam , idque sincero animo pecuniae eo tempore recipiendae, potuit obligari mutuatarius ex conventione ad aliquid solvendum , nisi pecuniam reddat, idque adeo , nisi jus positivum resistat, fieri potest sola spectata naturali aequitate. Merito tamen haec plerumque suspecta videri debet; quia plerumque aecidit, ut in fraudem tegendae usurae caussa apponatur, si Scilicet mutuator non ad plectendam negligentiam mutuatarii , sed lucri percipiendi animo ex mutuo ficte ad poenam aliquid solvendum proponit, nisi mutuatarius praestituto tempore restituat pecuniam , quam mavult sibi non restitui, ut ex ea lucrum captet. Hinc etiam intelligitur poenam moderatam esse oportere, qualem negligentiae solvondi par est respondere ; quidquid enim excederet, in fraudem usurariam adjectum videri debet . Quod si nulla sua culpa mutuatarius sortem praestituto tempore reddere non potuit, nec ulli poenae obnoxius esse debet; quae proinde si exigatur, lucrum fiet usu Tarium, utpote non ex Poena, quae nulla debetur, sed ex mutuo vi mutui perceptum .

Tom. XVIII. M

SEARCH

MENU NAVIGATION