Opere edite ed inedite del cardinale Giacinto Sigismondo Gerdil ... dedicate alla Santità di N. S. Pio 7. p. m. Tomo 1. 20.

발행: 1820년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

na ErX, Pretium , et consensus , dicendum deinceps de rebus , quae Vendi Possunt , de pretio , dequa fraudibus ,

quibus error obtrudi contra consensus rationem Potest,

domum de personis quibus licita aut illicita est negotiatio .

CAPUT II.

De rebus quae vendi nec ne possunt . Generatim et seclusa omni lege vendi possunt quaecumque sunt Pretio aestimabilia , eoque nomine in Commercium humanum Veniunt; nec solum res corporales mobiles , et immobiles, verum etiam actiones . et jura, eredita, Chirograsa ; nec solum res praesentes , sed et sola spe suturae, ut jactus retis, animantia venatione capienda, Partas suturus pecoris 3cc. Est autem discrimen , quod eum venditur Partus Pecoris, venditio est conditionalis , nempe si partus Sequatur . quare non sequuto partu, nec tenetur Emptor de pretio : cum Vero venditur venatio vel piscatio , Venditur absolute spes, ac pretium debetur, etiamsi nihil captum suerit : modo ne venator, vel piscator Daudem secerit. Cum vero suas Operas quis alteri concedit Pro SueCeSSi VO Pretio , non est Venditio , sed locatio . Uerum si jus ad omnes operas perpetuum uno simul a C S mel constituto pretio alteri concederet, esset venditio: quo casu Vendere quis se se censeretur: qua de re quemadmodum nec ne liceat, non hic disputandum sumimus. Vendi proinde non possunt a. Quae ratione materiae non sunt aestimabilia , ut res sacrae, ac spirituales, quae omne pretium vincunt: sagitta,quae sunt infra omne protiam: res extinctae, et non existentes dum venduntur ut existentes , ut si quis domum totam dirutam vendat. Item nee vendi possunt res surtivae, de quarum emptione. et venditione multa traduntur a Doctoribus scitu necessaria , quae Praescripto curriculo comprehendere non possumus. 2. Vendi nota

possunt ratione legis quaecumque juribus prohibentur ne veneant. 3. Nec licite vendi possunt quae scandalum , aut damnum allatura sunt; de his postremis paulo Iatius no-

122쪽

his agendum . Doctrinam porro D. ΤΙ , ut a Sylvio exposita est, in medium proseremus. I. Vendere res , quibus emptores uti non possunt absque peccato , peceatum est. Etenim ea vendendo praebet quis emptoribus directam peccandi occasionem ; idem se tiendum de rebus , quae ex natura sua , sive e X sorma sua, et institutione ad peccati actum sunt destinatae. Sic non licet Paganis idola vendere, vestes sacerdotales Iudaeis &C. a. Vendere res , quibus Emptores ut plurimum male utuntur, non licet, nisi certo scias emptorem hic et

nune ad bonum usum emere, tunc enim cessat ratio ma

Ii ; hac de cansa indiscriminatim vendere non licet Venena et alia, quibus ad homicidia, vel alia facinora homines abuti solent; homini tamen probatae fidei licet res Venenatas Vendere , quibus Pro arte sua, vel studio ad binnum usum indigere potest. 3. Vendere res quibus potest aliquis bene vel male uti, dum certo , vel probabiliter praevidetur emptorem eis ad peccandum abusurum, peccatum est. Quare non licet aut vinum se inebriaturis vendere , aut cibos violaturis

jejunium , aut pigmenta iis , qui sciuntur emere ad lasciviam ; addit vero Sylvius , nisi penditor habeat caussam rationabilem, ob quam possit negligere peccatum Prsaei mi. Quemadmodum intelligi potest ex eo quod peccatum

non est mutuum rationabili de caussa, ut superius vidimus, ad usuram accipere. Ceterum adjungit idem Sylvius, ad superioris propositionis. Veritatem non esse neceSSe, ut scrupulose venditores inquirant de intentione emptorum , sed uti viderint ipsos esse tales, de quibus non habeant caussam male suspicandi, posse illis vendere ; secus si justam habeant eaussam verendi, ne re vendita sint ad peccatum abusuri. Ex quo concludit, venditores rerum indisserentium , qui parati sunt quibusve emptoribus Sive ad bonum, sive ad malum usuris eas vendere, ESse in malo statu , nec sacramentaliter absolvendos, nisi vel ODficium dimittant, vel proponant non vendere illis, quos Probabiliter ac prudenter judicabunt, ejusmodi rebus vel

123쪽

Oa DE CONTRACTIBUS

Per se, Vel per alios, ad mortale usuros ; nisi sorte eaus sa quaedam rationabilis supervenerit , ob quam licitum sit eis vendere.

CAPUT III.

De justo pretio in emptione et venditione

Iustum pretium dicitur, quod rei valorem tu ordinem ad usus humanos exaequat. Duplex distinguitur, unum legitimum, ita dictum, quod principis lege, et autoritate axetur; alterum est vulgare, ita dictum, quod ex com-mnni hominum praesertim intelligentium pendeat . Cum autem commune hominum judicium etiam peritorum in re aliqua aestimanda non in uno puncto seu limite convenire lolcat, sed aliquantum ultra citraque excurrat, hinc triplex pretium vulgare justum assignatur, supremum, medium, et insimum. Sic si rem aliquam pluribus peritis aestimandam proponas , alter ad decem v. g., ad octo alter est aesti maturus : illud ergo dicetur pretium summum, istud infimum; quod inter utrumque Versatur, pretium medium. Vix autem generalis et constans regula asserri potest, qua intervallum illud metiamur , quo supremum pretium distat ab infimo. Molina , Lessius , aliique prudonter animadvertunt minus in minore summa esse oportere, majus in majore. Velut Si rei cujusquam pretium medium statuatur decem nummorum, Supremum pertingere potuit ad undecim cum dimidio, infimum ad octo cum dimidio delabi. Si vero ejus rei pretium medium sit centum nummorum, infimum usque ad nonaginta quinque subsistet, Summum ad centum quinque abibit. Sed hic jam supponitur constitutum pretium medium, ut deinceps judicari possit de latitudine inter supremum et infimum ; cum potius ex distantia utriusque Constituta , mediu in accipi tantum Posso videatur . Quamobrem eo revertendum videtur , ut diliis

genti circumspectione adhibita , inspiciatur quanti plurimi , et quanti minimi ex communi hominum sensu et usu,

124쪽

atque ex prudentum et peritorum judicio res Valere possit. tumque pretium supremum , et infimum pro diversitate rerum , et circumstantiarum habebitur ἔ atque medium interutrumque locabitur. Ceterum ubi agitur de vulgari pretio , triplex illud, quod in eo distinguitur, supremum , medium et infimum , intra justitiae limites consistit. Nam cum id pretium non sit natura Circumscriptum , sed ex prudentili ominum aestimatione pendeat, haec autem prudens aestimatio utpote quae ex multis, diversisque circumstantiis petitur, haerere in puncto nequeat, sed ad triplex illud pretii genus accommodetur , hinc fit, ut quodvis ex illis pretiis

justum censeatur .

Iniquum est rem Pluris Dendere aut minoris emere,

quam ferat justum Pretium.

Pr. i. I latione D. Th. 2. I. q. 77. art. I. Emptio et Ven ditio est introducta pro communi utilitate utriusque , dum scilicet unus indiget re alterius , et e converso . Quod autem pro communi utilitate inductum est , non debet esse magis in gravamen unius, quam alterius, et ideo debet secundum aequalitatem rei inter eos contractus institui . Quantitas autem rei, quae in usum hominis venit, mensuratur secundum pretium datum , ad quod est inventum numisma. Et ideo si pretium vel excedat quantitatem va-IOris rei, vel e converso res excedat pretium , tolletur justitiae aequalitas, et ideo carius vendere, vel vilius eme- Te rem, quam Valeat, est secundum se injustum, et illi

citum .

O . i. Ius Canonicum videtur probare deceptionem, quae fit infra medium justi pretii , Cap. Cum dilecti de emptione, quo Alexander III. irritavit sententiam , quae re sciderat venditionem minus dimidio justi pretii laetam . a. Idem jure citili habetur . Nam l. i6. ff. de minoribus dicitur e Pomponius ait, in pretio emptionis et venditionis naturaliter licere conἷrahentibus se circumvenire . 3. Qui

Tom. XVIII. P

125쪽

acquirit per contractum jure validum, sed lege civili prohibitum , non tonetur ante sententiam judicis restituere ;sicut qui acquirit pecuniam per ludum alearum . Ergo multo minus tenebitur vendens, aut eanens restituere, quod per contractum jure civili permissum acquisierit. 4. Volenti et consentienti non fit injuria. Ergo emptori danti plus quam res Valeat, non fit injuria..R. ad I. Ponti se X non approbat deceptionem intra medium justi pretii; sed ait emptoris arbitrio esse supplero justum pretium, aut Venditionem rescindere. Quod ergo irritaverit sententiam, quae resciderat venditionem minus

dimidio justi pretii sectam , non est quia judicaret illam

venditionem esse justam, sed quia sciebat eam posse re duci ad aequalitatem justitiae absque rescissione Contractus : quae rescissio fieri non debet, quando fraudator paratus est satisfacere ad aequalitatem. Ita Sylvius.

Ad a. Quod legibus illis dicitur licere emptori et

venditori de pretio se circumvenire, commode intelligi potest intra latitudinem justi pretii. Si vero agatur de circumventione ultra justum pretium aut supremum aut infimum , dicendum vocem licere accipi pro eo , quod jure civili non punitur , nee irritatur , aut prohibetur . Porro eam laesionem quae intra dimidium justi pretii subsistit, leges humanae non puniunt, quia cum in communitate multi sint imperfecti , non omnia, quae prave fiunt, per legem humanam puniri possunt, Divino tamen judicio punienda; nec contractus ex tali laesione vitiosos rescindunt, ad vitandas lites . Ceterum quando leges ob laesionem ultra dimidium justi restitutionem concedunt, totum ipsum excessum supra justum pretium restitui jubent, quod argumento est, eas ut iniquum lucrum habere , quidquid justum pretium excedat. Hic ergo excessus quilibet utpote iniquus , est in conscientia restituendus , etiam cum leges actionem non Praebent. Ad 3. Aperta est ratio discriminis , nam qui seclusa fraude lucratur per contractiam Validum , et solum irritandum, quia prohibitum, ejus lucrum non est iniquum , nec

justitiae commutatrici repugnans. At qui pluris vendit ,

126쪽

SINGILLATIM . D S

aul vilioris emit quam serat justum pretium, convellit aequalitatem justitiae commutantis. Ad 4. In eo qui pluris emit, vel Vilioris vendit, consensus non est simpliciter ac persecte voluntarius , sed secundum quid ; etenim ideo vilioris vendit , aut pluris emit, quia improbitate alterius non potest aliter quod sibi opus est comparare, igitur ei fit injuria.

Quaeritur autem utrum qiai Vendit mercem convento pretio infimo, vel medio, possit sine onere restitutionis sal lere emptorem metiendo, Vel ponderando, ita ut mor cesquam tradit, pro quantitatis imminutione revera majore pretio, tametsi justo, Veluti summo vendita suerit. R. Non posse: nullum enirn habet justum titulum r tinendi quod superat pretium conventum . Facta quippe conventione ansertur alteri quod suum est ipso invito.

Quia vero duplex justum pretium distinguitur, unum legitimum, alterum Vulgare, illud notandum, in pretio legitimo non accipi posse aliquam latitudinem ; quippe lege est circumscriptum , et definitum. Quare variare ipsum non licet, sise quia legi Principis in conscientia est obcis diendum , sive ob ipsum punitionis periculum . Cum autem pretium lege taxaturn merces communes, atque adeo communis bonitatis complectatur, quaeritur utrum res a

communi bonitate insigniter deficiens , aut eam insigniter excedens pretio lege taxato subesse debeat. Et quidem rem longe deteriorem laxa non comprehendi Doctores satentur ; quod attinet vero ad rem praestantioris admodum ho-nitatis , licet non desint qui putent eam pluris vendi posse ;tamen alii eam sententiam minime sequendam in praxi docent , propter Pericula scandali, aut punitionis , inde obor-

tura .

Quaeritur vero utrum quanti libet vendere liceat res nonnullas, quae nec pretium legale habent, nec vuletare habere videntur. Ejus goneris censentur, quae Curi OS itate magis, quam usu aestimantur, velut gemmae, aut lapides rari , res maculis artificium quoddam praeserentibus distincti ac Variati, animantes longe advectae, vel quibus aliquid singulare inest, tabulae, et statuae alati quae .

127쪽

Assirmant auctores non pauci , hac ratione quod cum res hujusmodi non sint usibus humanis necessariae, et ne pretium legitimum , nec vulgare habeant, earum aestimatio non aliunde peti potest, quam ex contrahentium judicio, et arbitrio ; eo vel maxime quod cum nulla necessitate quis compelli , et urgeri censeatur ad res ejusmodi emen. das , censetuX donare velle , quod alter exigit. Alii tam ea verius negant . Nam cujuscunque tandem rei, quae Venalis sit, pretium aliquod esso oportet; idque pretium ex unius alteriusve affectu privato, et arbitrio repetere non satis ex aequitate esse videtiar . Cicero ipse act. a. in Verrem lib 4. Et si statuas summo artificio, summaque nobilitate quas Verres ficta emptione minimo pretio a Siculis abstulerat, non pro magno aestimare se ad suam rationem et usum significat, tamen in illis vendendis emesidisque spectari oportere demonstrat , quanti haec eorum judicio , qui studiosi sunt harum rerum aestimentur, quanti venire soleant,

quanti palam et libore venire possint. Itaque cum non desint homines, qui rebus student raritate insignibus , eXeommuni horum judicio vulgare aliquod pretium exurgit. Cum ergo justa quaedam aestimatio spectatis circumstantiis fieri possit, non licebit res eas quanti libet, sed ex Pru' denti et justa aestimatione Venire.

Quibus de caussis vulgare Pretium rerum augeaἷur Dei minuatur .

O . .

uaecunque communem mercis aestImatIonem au-

goni Vel minuunt , ea quoque censentur vulgare mercis pretium , quod ex ea aestimatione pendet, augere , vel minuere . Censentur autem a Doctoribus I. Mercis Penu Tia Vel copia , et emptorum copia Vel paucitas . Nam merx eo Pluris aestimatur , quo et rarior est, et a pluribus ex quiritur. Vilescit vero, si magna ejus mercis copia Su- Persit , et Pauci requirant. Unde ad nuudinarum finem solent merces Vilescere .

128쪽

I. Pecuniae raritas, aut abundantia major pretium minuit vel auget, quia communis aestimatio per Compa rationem ad pecuniam fieri solet. 3. Μodus ipse vendendi, quem conferre ad pretium augendum, vel minuendum probant Doctores ex eo quod res quae minutim venduntur propter laboris dinturnitatem ,

et majores expensas pluris Vendi soleant, quam quae ma gna quantitate Venduntur . Huc resertur auctio , seu modus vendendi sub hasta. Nam res quae hoc modo veneunt, modo majore, modo minore pretio venduntur , prout est emptorum eo pia , vel paucitas , et contendentium major minorve alacritas , et servor . Sentiunt porro graves Doctores

seposita omni fraude pretium illud justum fieri, quod ultimum intra praefixum tempus offertur, idque ob generalem consuetudinem, quam et publieae Potestatis, et Contrahentium implicitus consensus firmare videntur . Fraudes vero quae restituendi robligationem inducunt hae censentur potissimum ; si venditor celet occultos rei desectus . si fictos emptores emittat, qui bona fide licitantes ad majus pretium adigant, ut res pluris vendatur , quam Valet; si licitantes impediat, ne accedant; si emptores monOPO-lio iacto conveniant, ne majus pretium quam inter se Conventum quisque offerat ; si res dolo exponatnr, quo te

pore vel nul li anni emptores , vel qui viliori pretio cedant Zce.

4. Conditio mercatoris ob pericula, expensas, Iab res , quos Perfert dum ossicio vacat, quod est ex utilitate Reipublicae , et interea negligit alias lucrandi occasiones . Non tamen propterea justum Pretium sive legitimum sive Vulgare potest excedere ; quia ejus tituli ratio habetur in pretii vulgaris aestimatione, et legitimi taxatione. Si antem

venditor mercaturam non facit , et mercem sibi parum utilem aut commodam offerat ultro emere Volentibus , ultroneam ejusmodi mercem minori pretio, quam a mercatore emere licebit ; maxime, si emens ea non opus habet,

emitque ultro rogatus in gratiam vendentis ς potest tamen ejusmodi venditor tanti vendere quanti mercator juste

Fenderet; pote4t enim justum putium eXigere.

129쪽

5. Communis atrocius civitatis alicujus vel populi , ursacit ad rei aestimationem, sic valet ad ejus pretium an gendum, Vel contra. Sic apud AEthiopes et Indos magni aestimari solent, atque adco magno sunt pretio, quae νter Europaeos parvi aestimantur . 6. Ipsa mercis insignis bonitas vulgare illius piauget, ut ejusdem pravitas pretium minuit. Quaeres jam I. Utrum Pro ementis necessitate 'magno desiderio rei alicnjus habendae, vel utilitate qualia ex ea pereepturus est, liceat Pluris vendere. R. Id prorsus iniquum esse . nam ut d O et S.Th. 2.2. q. 77. art. I. Si aliquis multum juvetur ex re alterius , quam accepit, ille vero qui vendit, non damnificatur carondore illa, non debet eam super vendere . quia utilitas , quae alteri accrescit, non est ex venditione , sed ex conditione ementis . Nullus autem debet vendere alteri, quod non est suum, licet possit ei vendere damnum quod patitur. Ita S. Τh. Idem porro valet de asscctu privato, seu desiderio ementis, ac potiori jure de necessitate qua tenetur rei habendae. Quaeres 2. Utrum a vendente inopia et necessitate compulso ad rem vendendam, liceat rem minoris emere quam justum pretium serat. R. Non licere ex alterius inopia iniqui lucri captandi occasionem Sumere, prorsus autem iniquum est rem minoris emere ob eam caussam , quod qui vendit inopia cogitur ad vendendum . Siquidem convellitur aequalitas justitiae postulantis ut pretium merci commensuretur , et ex acerbitate charitati humanitatique repugnante Con Velis

litur. Non licet itaque a paupere infra justum pretium emere quod tibi sit utile , quodque ipse deinceps pliaris

vendas. Eo tamen Casu licere potest minoris emere, quando emptor nullo modo re sibi oblata opus haberet, nec eam esset empturus, sed cum suo etiam incommodo emit,

ut necessitati alterius prout potest subveniat; ad eum modum , quo indigentium operas , qui aliter sibi consulere non possunt, interdum Viliori pretio conducimus , non nostri commodi et Prosectus i caussa, sed ut ipsis auxilio

simus .

130쪽

Quaeres 3. Utrum privatus affectus quo venditor mercem aliquam suam Prosequitur, Velut tabellam pictam, equum dcc. justam ipsi caussam praebeat rem supra justum pretium vendendi . .R. Non deesse Τheologos, qui putent' ex speciali rationabili affectu, ut ajunt, quo quis rem aliquam Suam prosequitur , velut si eam ab insigni viro donatam habuerit, licere pluris vendere; modo tamen r. Emptorem moneat quanti affectus caussa pluris vendero velit, et pretium non sit immoderatum . a. Ne ipse mercem vendendam sponte offerat. Verum alii probabilius videntur sentire privatum illum affectum nil eonferre adjuoi pretium . Etenim pretia non ex particulari affectu sed ex commuinni judicio taxanda sunt, ut innuitur L. Pretia rerum 63. ad leg. Falcid. Cum ergo nulla sit ratio metiendi specia lis affectus privati, neque vis ejus et quantitas communi judicio definiri possit, neque ex eo repeti poterit pretii - aestimatio. Praeterquamquod quae ratio est haec affectio, ut quod vendere nobis pretio justo , velut decem nummorum, propter affectum in rem , quae tibi amici benevolentiam et gratam recordationem refert ac renoVat; non detrectes affectu illo seposito viginti nummis Vendere, si tibi offerantur ' Prosecto parum virium habet affectus, quem vincit aliquanto majoris pecuniae cupiditas. Ergo cum assectum pretio isto aestimas, hoc ipso te parum illo aD sectu teneri ostendis ; ergo injustus es, si propter asseetum , quem tam exigui pretii habes ut eum velis eum pecunia commutare, aliquod pretium exigis.

De aliis titulis pretium augentibus

Mel minuentibus .

I. amnum emergens , et lucrum cessans si eX Venditione tanquam propria caussa oriatur , majoris pretii justae compensationis caussa exigendi licitam facultatem Praebere communiter sentiunt Doctores, idem sentiendum

SEARCH

MENU NAVIGATION