장음표시 사용
151쪽
si opus fuerit, proferentur . Quid quod uelchior Canus ,
cui doctrina . et ingenio suster iores , aut aequGles comperientur pauci, eloquentia nemo , eam rationem tenuit 'Quod magno argumento est, non rei sed hominum vitium eSSe , Si quae quandoque in ea justae reprehensioni locumdederunt ; nos equidem non eam offectare voluimus muria ditiem orationis , et 'nitorem , quem PraeStare non POSSE- mus , in eoque tantum laborao imus, ut in rebus delectum, in sermone explicandi facilitia tem sequeremur . Nec tamen confdimus omnia nos praestitisse , quae desiderari possent . sed nec facile est omnibus satisfacere , nec praescriptum curriculum sinit, ut omnia comPlectamur , quae ad absoluti operis rationem pertinere intelligimus; nec denique nobis tantum tribuimus , ut speremus nos labore noStro ac diligentia semper id esse consecutos, quod maaime Dole bamus . Sed illa nos spes recrea ι valde, et rescit, si pelitis nostrae industriae Destrum studium , et attentionem adjungcre, si benevole et attenἔo animo eaecipietis quae dicturi Sumus , fore ut eae nostris instiιutionibus non paenitendum
νο s fructum cepisse intelligatis . quamobrem nulla mora interposita, ad rem adgredimur primum de Poccatis uniuerso, tum de capitalibus peccatorum generibus disputaturi .
152쪽
TRACTATUS DE PECCATIS UNIVERSE
De peccati natura , et assectionibus.
De peccati uniperse notione , et praseitate . Inest in peccati nomine depravationis nota, et turpitudinis , quae intelligi potest ex peccati definitione, quae
traditur a Diuo Ioanne Epist. I. Cap. 3. - Peccatum est iniquitas m ; sive ut expressius sonat Graeca Vox αν α, deflexio quaedam, et aberratio a lege . In eo quippe proprie peccatum est, in quo quidque a propria regula deflectit , atque adeo a fine sibi proposito , et conveniente sibi statu , et persectione deficit. Sic peccare dicitur artifex , qui artis suae Propositum non assequitur, et natura ipsa peccare a philosopho dicitur, cum foetus suos ad convenientem persectionem non perducit. Homini autem , quatenus est rationis particeps , duplex est proposita regula , unaque eX alia nexa , et dependens , qua Se , suo Sque actus moderari debet; una propinqua , et homogenea, scilicet ipsa recta ratio ; altera qua ipsa ratio determinari opus habet , ut sit recta , nimirum lex aeterna , quae est quasi ratio Dei , ut docet S. Th. I. 2 q. 7I. art. 6. , ad quam regulam nisi homo sit apte compositus,
nequit finem suum extremum, et con Venientem naturae ra
tionis participi persectionem consequi . In deflexione itaque ab hac lege situm est peccatum, quam deflexionem latinus interpres aptissime iniquitatem dixit; si quidem iniquum ex eo dicitur , quod non sit eum propria ei conveniente sibi regula aequatum . Peccato itaque homo a rectae rationis ordine recedit, deerrat in his quae sunt ad finem , privatur con Veniente sibi persectione,
et bonitate ; ex quibus intelligitur primo quemadmodum
153쪽
peccatum sit contra naturam hominis; Nana,ut inquit S. Th.
is est forma , Secundum quam res speciem sortitur homo se autem in specie constituitur Per animam rationalem , et se ideo quod est contra ordinem rationis , proprie est con- , , tra naturam hominis , in quantum est homo ; quod est M autem secundum rationem,est Secundum naturam hominis , se in quantum est homo, , .
2. Intelligitur quemadmodum peccatum morale disserta peccato artis . Namqne homo per peccat iam morale deficit a regula deler minante modum perveniendi ad finem ultimum , quaeque adeo vitam hominis , ut homo est, regere debet : per peccatum vero artis de nectit a regula, quae hominem dirigit, non ut homo est , se ut artifex , ad Peeu-liarem finem . ex quo fit, ut cum homo per morale Peccatum dejiciatur a persectione , et bonitate sibi conveniente , ipso morali peccato etiam depraVetur, ut homo est, ideoque malus dicatur simpliciter ; peccato vero artis non malus simpliciter, idest malus homo , sed malus cum adjuncto , idest
3. Cum in ordine rationis existat species pulchritudinis eximia quaedam, in qua elucet honestatis vis, et splendor. hinc Pro ut per peccatum ab hoc ordine deceditur, peccati pravitatem comitatur insigne quoddam dedecus , ut turpitudo . Η inc peccatum universe definiri potest perversio rationalis naturae in his quae sunt ad ultimum finem . Quippe hace definitio complectitur peccatum si ve actuale, sive habituale , siquidem illa perversio Vel in actu spectari potest, vel haerere per modum habitus, ut peccatum ipsum originale . Complectitur peccatum commissionis, et omissionis , quandoquidem a fino suo alienari horno potest non ea solum faciendo , quae non debet, sed ea etiam quae debet praetermittendo . Complectitur denique peccatum mortale, et veniale , prout illa perversione ordo ad finem aut penitus tollitur , aut solum aliquanto turbatur . Hinc primo insertur,omne peccatum esse Offensam Dei. Siquidem omni peccato , sive mortali , sive etiam veniali Per-
154쪽
Vertitur aliqua ex Parte saltem , et violatur ordo rationis aeterna lege Constitutus, quae est , ut ait S. Th. , quasi ratio Dei, quod sine ipsius offensa intelligi non potest . Hinc secundo dijudicari potest celebris controversia de peccati ratione formali ; utrum in positivo quodam consistat, an sit mera privatio rectitudinis debitae. Qua de re triplex circumscrtur Theologorum sententia . Prima,et Communior, quae D. Τ hornae , Scoti, et omnium scholae principum esse videtur, statuit rationem peccati formalem in rectitudinis debitae privatione totam positam esse . Eaque Videtur esse perspicua mens Angelici cum multis in locis,tum maxime hac de peccatis quaestione art. 6. ubi distinguit manifeste in ipso peccato id quod pertinet ad rationem mali, quod est quasi sor- male iii peccato , ab eo quod pertinet ad substantiam actus humani, et est quasi materiale in peccato, videlicet ipsum dictum, vel factum, vel concupitum . Ac ipsum quidem quod pertinet ad rationem mali , in eo constituit, quod actus careat debita commensuratione . Tantum vero abest, ut unquam Putaverit in ipsa ratione
mali, seu sor mali peccati aliquid inesse positi vi , quod substantiae actus haereat, Ut Contra I. 2. q. I 8. art. I. non dubitaverit de omni humana actione affirmare , quantum habet ea de osse tantum habere de bonitate . Altera sententia non veretur in peccatis commissionis ipsam sormalem mali moralis rationem in positivo constituere, nimirum in tendentia ad objectum ut rogulis morum disesor me . Ita sensit Collet continuator Tournelii . Tertia sententia inter primas veluti media, ipsum peccati sor male statuit in rotatione discrepantiae et oppositionis a regulis In O-rum . Laudatur pro ea sententia praestantissimus Canu S, eam que et acutissimus Vas questus amplectitur. Equidem Nicolaus Herminier, cui assentitur Continuator Tournelii existimat controversiam hanc totam Metaphysi eam esse nec Seriptarae propterea auctoritate,aut Patrum testimo ni is dirimi posse, quod et Scripturae locorum, quae in hanc rem afferuntur , mens , et sententia certo non constet , et S S. Patres peccati naturam tam exquisita subtilitate pervcstigasse non videantur. In quo nec satis consideratum mihi vide-
155쪽
tur esse Auctoris illius judicium , et quaestio majoris momenti, qua in quae inter metaphysicas sit ableganda .
cum ρeccatum sit perversio in his quae sunt ad finem , ejuspi apicas nihil prorsus rei putanda est, scd mera priWatio debili ordinis . Pr. i. sux illo Ioannis loco unde illam peccati definitionem duximus; ibi enim peccatum dicitur esse iniquitas, ut ipsa iniquitas in desectu aeqnationis cum lege seu regula constituatuY, quemadmodum ex Graeci vocabuli Anomia vi et potestate intelligitur . Secundo illo Ioannis in Sine ipso factum est nihil in . Quo ex loco Aug. tract. I in Joan. firmissimotheologico argumento concludit peccatum solum non esse a Deo ; eo quod sit nihil , cum Omnia quae sunt, per Deum sacta esse constet. Quamobrem ejusdem argumenti conversio ne concludi potest, ex eo quod peccatum non sit a Deo, ipsam formalem peccati rationem , et malitiam nihil rei esse ;nam si esset quid positivum, ipsaque poccati deformitas, ut deformitas , aliquid rei esset , non posset non ab eo
esse, per quem Omnia saeta sunt, ac non cadere sub efficacitate caussae universalissimae , a C summopere efficientis . Pr. a. Ex SS. ΡP. D. Athanasius oratione contra genistes: ait se ea autem Sunt, quae bona sunt , ea Vero non ,, Sunt, quae mala Sunt ,, Et deinceps , , Nonnulli Gentili unx,, a veri via aberrantes nec Christum agnoscentes malitia Q,, subStantiam aliquam esse , ac per se ipsam existere affir- mavere. Qua Prosecto in opinione duplici ratione pec-- cabant. Vel enim negabant Creatorem rerum omnium is effectorem esse , nec enim omnium rerum Domi- nus foret si , uti censent , malitia substantiam et, , naturam per Seipsam haberet. Vel rursus si eum volunt, , rerum omnium effectorem esse , malique Auctoremis concedant necesse est , quandoquidem juxta illos ma-- lum res aliqua est Nunquid hic deesse subtilitas videtur tu malitiae natura pervestiganda l
156쪽
Patet autem argumentum Athanasii e substantia in quodvis positivum Substantie accidens , in quo malitiae naturam constituere quis Vellet, transferri nullo negotio Posse . D. Greg. Νazian. oratione ad Iulianum Mali principium ex boni incuria nascitur , non secus ac tenebrarum princsium est lucis secessio . In quem locum Grae-eus Gregorii Scholiastes Nicetas : Neque, inquit, ulla est mali essentia , quemadmodum nec caliginis. D. August. lib. II.
de Civit. Dei Cap. 9: Mali nulla natura est, Sed amis sio boni nomen mali accepit. Fulgentius lib. de fide ad Petrum cap. 2I: Malum nihil aliud est nisi boni privatio .
Atque haec cst unanimis , ac constans Patrum VOX , et sententia, quos ad hanc quaestionem acurate, et pro rei dignitate Pertractandam compulerunt acerrimae disputationes , quae
Primis pracsertim Ecclesiae temporibus viguere de mali,et poe-eati natura , et principia absurdissima, Christianaeque pietati admodum insensa Philosophorum , et Haereticorum dogmata, quae refellere opus habuerunt. Nunc breviter attingenda sunt adversariorum argumenta,
seu potius expedita via indicanda,qua refelli commode queant. Mihi certo plerumque illorum argumenta consideranti haec mentem subiit cogitatio, illos ex eo fuisse deceptos, quod rectitudinis debitae privationem habuerint quasi privationem
formae, seu qualitatis prorsus absolutae . Ex hoc sane nata esse videntur argumenta ista ; quod si peccati pravitas in ea Privatione tota esset posita, sequeretur , ut quemadmodum una privatio non est major altera, ita etiam in moralibus non haberetur major, et minor pravitas. Deinde quod speciei diversitas , sinae in mera formae absentia ni ita es8e po test, si quidem omnis diversitas per aliquid positivum esticitur , nulla esset in peccati S . Tum quod peccatum non OP Poneretur contrariae virtuti ; postulat quippe contra oppositio, ut extrema sint ex aequo positiva. Verum haec aliquo modo locum habere possent, si rectum , in cujus pri Vatione Peccatum consistere dicitur , serma esset prorsus absoluta, quod Secus est. Nam rectum ipsum non nisi comparatione eum regula intelligi potest. Privatio itaque recti est privatio formae relativae,
157쪽
seu debiti ordinis. Hujusmodi autem privatio major , aut minor intelligitur , prout ordo magis, Vel minus pervertitur. Majus quippe est ordinem tolli penitus, quam ex parte labefactari , et quidem in utroque habetur ordinis privatio, sed major in primo, quam in altero. Si quidem privatio aestimari dchet ex dignitate, et quantitate boni quam tollit, pariter privatio debiti ordinis multiplex , et varia specie esse poterit pro diversa ratione , qua rectus ordo perturbatur . Domum peccatum Virtuti contrariae opponitur, quia peccatum non est mera privatio , quae per se consistere non potest, sed pri Vatio in actu positivo .
Quod ex ordinis perturbatione facile intelligitur . Nam in hac perturbatione adest aliquid positivi , quod opponitur recto ordini , sed perturbatio ipsa non est mala , nisi propter ordinis debiti privationem quam habet adjunctam . Hinc videtur posse tertia Cani, et Vas questi sententia cum prima iacile conciliari . Illa quippe discrepantiae relatio a regulis morum nil aliud est, nisi deflexio a lege,
et ordinis perversio . Ex hoc autem mala est deflexio ista , haec perversio, quod careat debita consormitate, et ordi
Duo tandem supersunt secundae sententiae , quae nobis est omnino contraria. argumenta solvenda. Priino quod
ante privationem debitae rectitudinis intelligitur ipsa tendentia in objectum difforme regulis morum. Sed haec talis tendentia in genere moris mala est . Igitur ante privatonem debitae rectitudinis constituta jam intelligitur malitia sor malis peccati. Huic argumento plurimum Cori infidere videtur Τourn olyi Continuator , negatque ei solvendo doetissimum Conten sonium parem suisse. Verum illi solvendo satis suturum a rhitror, si aporiatur ipsa petitio principii, quam implicat, et e qua vim sumit totam. Quid enim i ntelligunt nomino objecti difform is regulis morum ' Materiale actus , quod vocant objectum, an formale ' Non primum. Νam res ipsa quae' aCtui
subjecta est ex Sese neque con Sentanea, neque difform is est regulis morum I intelligant ergo neCesse ost alterum ,
seu objectum actus , quod sor male dicitur . Atqui hoc nil aliud est nisi ratio ipsa, qua actus spectat in objectum
158쪽
materiale, si vo ratio tendentiae actus in obje etiam. Cum ergo tendentiam actus nominant in objectum regulis morum difforme, nil aliud dicunt, quam actum ipsum , prou Lin objectum quodvis tendit ratione difformi regulis morum . Cum ergo addunt ipsam tendentiam esse malam moraliter ante privationem dehitae rectitudinis , id in squinunt,qnod est in quaestione positum , et aliunde in repugnantiam incidunt. Siquidem haec tendentia non est mala moraliter, nisi ut difformis regulis morum ; eo Voro ipso quo est difformis regulis morum , privata intelligitur debita rectitudine . Repugnat igitur hanc tendentiam esse moraliter malam ante privat=onem debitae rectitudinis. Λlterum argumentum sumitur ex iis actibus , qui recti esse nunquam possunt, ut odium Dei, et mendacium , qui actus proinde non propterea mali esse ex hoc capite intelligi possunt, quod priventur debita rectitudine , utpote quibus debita rectitudo convenire nusquam Pote St. Huic argumento haec asserri solet responsio . Actus hujusmodi in sua infima specie spectatos inabiles quidem esse ad rectitudinem , non vero si spectentur secundum genus proximum , quatenus sunt actus humani ; id vero satis esse , ut in illis etiam ex privatione rectitudinis, quae generi proximo debetur , moralis malitia repetatur . Et haec quidem aptissima responsio est .
Veriam alia eidem difficultati, et quidem planiori via occurri etiam potest. In actu odii Dei , in quo ea difficultas
exultare maxime videtur , odium non directo cadit in ipsum Deum secundum se, sed in speciem mali quamdam , quam mens portento erroris abrepta sibi in Deo repra 'sentat . Et quidem ipsa voluntatis aversatio ab ea mali spe te constituit quidquid est physicum in odio Dei.Cum ergo a Deo removeri possit ipsa mali species, inquam directe odium Dei cadit . poterit quoque permanere voluntatis aversatio ab ea mali specie, in qua odium Dei secundum se et physice spectatum consistit, quin per mancat odium ejus mali ut in Deo . Cumque aversatio illa a mali specie physice sit bona, si ratione dirigente transferatur in Objectum vere malum, profecto moralem etiam rectitudinem induere poterit.
159쪽
Iam duo magni momenti ve luti consectaria orni possunt cX dictis. Primo quam absurda sit eorum sentenistia , qui mali quamdam naturam et sub tantiam insano sibi errore mentis finxerunt, cujus caussam , et Principium ut asser re possent, Deum quemdam malum mali omnis auctorem induxerunt: quae fuit Cerdonis impietas primo 'Εcclosiae saeculo , tum Marcionis ejus discipuli , ut constat ex Tertulliano lib. de haeresib. et lib. I. c. Marcionem , quam subinde in Manichaeis D. Auσustinus omni aro umento
rum genere Profligavit, quam denique profligatam penitus , dudumque extinctam excitare . novisque, sed inanibus plano subtilitatibus armare nefario conatae hae aetate Petrus Belius studuit. Secundo non minus a recta sentiendi ratione, quam a pietate abhorrere illorum Sectariorum errorem, quos libertinornm sub nomine oppugnavit Calvinus , qui Deum peccati effectorem, quam ipsius Calvini, Begae , Suinglii 5cc.
qui auctorem saltem sacere non erubuerunt, quibus utrisque jam praeiverat obscuri nominis homo Florinus Montani discipulus ex Ire n. apud Euseb. Hist. lib. 5. ca P. 2Ο. Et sane peccatum perversi est ordinis . Ab illo ergo esse Nequit, a quo quaecumque sunt ordinata sunt. Peccatum est desectio a rectae rationis , atque adeo ab aeternae legis ordine, quae divina sapientia continetur. Cum ergo Deus Se ipsum negare non possit, quidquid ipsius sapientiae , et bonitati repugnat, nequit ab eo procedere. Peccatum denique merus est desectus . Non ergo illi caussae adscribendus , quae deficere nunquam potest . Naturia ut
sit , inquit August. i . de Civit. Dci Cap. I 3. eae eo habet quod a Deo facta est , ut autem, ab eo quod CSι desciat , eae Loc quod de nihilo facta est . Et Fulgentius lib. do fide ad Petrum Cap. 3. Ideo naturae a Deo factae Proficere possunt, quia esse coeperunt ...; ideo defi-Cere , quia ex nihilo tactae sunt . ad desectum eas ducit
conditio originis : ad prosectum vero provehit potentia
160쪽
Peccati actualis definitio breviter
exponitur . In animi sere Τheolo reorum consensione non Proba tur Solum, Verum etiam usurpatur peccati dρfinitio a Di vo Aug. tradita lib. 22. contra Faustum Manichacu in Cap. 27. Peccatum est dictum, factum, vel concuρitum contra legem aeternam Dei . Quae definitio transfertur etiam a nonnullis in ipsum peccatum originale Hujus pulcherrimam quaestion m cogit nos invito S aliarum rerum Praescripto Curriculo tractandariam necessitas omittere , seu veritas tu aliud tempus reservare in eadem ratione qua Augustinus ipse lib. I. Retractationum Cap.I3. Ostendit originali quoque peccato Con- Venire, ut sit voluntarium , quatenus nimirum ex primi hominis voluntate contractum , factum est quodammodo haereditarium; proprie tamen ea definitio soli peccato actuali
Dicitur primo : Factum , dictum , vel concupitum, quibus genus ipsum declaratur , quo peccatum cum reliquis humanis actibus convcuit. Simulque diversae peccandi rationes e X primuntur. Seo do dicitur contra legem aeternam Dei; quo peccati diffurontia ab aliis humanis actibus ansertur. Ex eo quippe actus humanus est peccatum, quod ab aeterna Dei lege, qua omnia ordinata sunt, dissentiat. Legem propterea aeternam eo loco Augustinus sic explicat, ut sit ratio divina, v'l voluntas Dei ordinem naturalem conservari jubens, perturbari vetans. Atque hujus quidem definitionis ratio , praeterquam- quod liquido constare potest ex dictis cap. I. Scripturae quoque Sacrae auctoritate innititur ; legitur enim Psalin. ii 8. Praevaricantes restula υi Omnes peccatores terrae . APO stolus vero ad Rom. cI p. 4. ait : Ubi non est lex , nec praeo aricatio ; unde concluditur , nullum esse peccatum, quod non sit contra legem, ut aptissima ratiocinatione deis monstrat Augustinus Serm. 25. in eum Psalmum , quae Prot